De viduis 4.1
Qualis viduarum vita esse debeat, patefacit exemplo Annae: quam in singulis suis aetatibus, castitatis specimen edidisse demonstrat.
PL 16, 241Aやもめの生活がどのようなものであるべきかを、アンナの例で明らかにし、彼女がそれぞれの年齢で貞潔の手本を示したことを示す。
De viduis 4.2
Triplicem ex his astruit ejusdem virtutis gradum esse, quos gradus Ecclesia omnes amplectitur, nec non singulis exempla in Maria, in Anna atque in Susanna proponit.
PL 16, 241Aここから、同じ徳に三つの段階があり、教会がそのすべてを抱くと論じ、それぞれの段階の手本を、マリア、アンナ、スザンナに置く。
De viduis 4.3
Addit tamen aliis duobus praestare statum virginitatis, viduae autem curam servandae famae majorem esse oportere. 21. Docuit igitur Scriptura quantam collatio conferat gratiam, quantum etiam sit munus divinae benedictionis in viduis.
PL 16, 241Bただし、他の二つよりもおとめの身の状態がまさり、やもめは評判を守ることにいっそう大きな配慮をすべきだと付け加える。21. 聖書は、寄進がいかなる恩寵をもたらすか、またやもめにおける神の祝福の賜物がいかに大きいかを教えた。
De viduis 4.4
Quibus quoniam honorificentia a Deo tanta confertur, est advertere qualis debeat vita competere; docet enim Anna quales deceat esse viduas, quae immaturo mariti obitu destituta, maturae tamen adoream laudis invenit: non minus religionis officio, quam studio castitatis intenta.
PL 16, 241B神からこれほどの誉れを授けられている彼女たちに、どのような生活がふさわしいかに目を向けねばならない。アンナが、どのようなやもめがふさわしいかを教えるからである。彼女は夫を早く亡くして取り残されたが、それでも熟した賞賛の栄光を得た。敬神の務めにも、貞潔への熱意にも、劣らず心を注いだのである。
De viduis 4.5
Vidua, inquit, octoginta et quatuor annorum, vidua quae non discederet de templo, vidua quae jejuniis et obsecrationibus die ac nocte serviret (Luc. II, 36, 37) .
PL 16, 241B〔福音書は〕言う。「八十四歳のやもめ。神殿から離れないやもめ。断食と願いによって昼も夜も仕えるやもめ」(ルカ2:36, 37)。
De viduis 4.6
22. Vides qualis vidua praedicetur, unius viri uxor, aetatis quoque jam probata processu, vivida religioni, et effeta jam corpore: cui diversorium in templo, colloquium in prece, vita in jejunio: quae dierum noctiumque temporibus indefessae devotionis obsequio, cum corporis agnosceret senectutem, pietatis tamen nesciret aetatem.
PL 16, 241C22. あなたは、どのようなやもめが称えられているかを見る。一人の夫の妻であり、年齢の歩みによってもすでに認められ、敬神に生き生きとし、すでに体は衰えている。宿は神殿に、会話は祈りに、命は断食にある。彼女は、昼と夜のあいだじゅう、疲れを知らぬ献身の奉仕を続け、体の老いは知りつつも、敬虔の年齢は知らなかった。
De viduis 4.7
Sic instituitur a juventute vidua, sic praedicatur in senectute veterana: quae viduitatem non occasione temporis, non imbecillitate corporis, sed virtutis magnanimitate servaverit.
PL 16, 241Cこのようにやもめは若いころから養われ、老いては老練の者と称えられる。彼女は、やもめの身を、時の巡り合わせによって、体の弱さによってではなく、徳の雄々しい心によって守ったのである。
De viduis 4.8
Etenim cum dicit septem annis eam cum viro fuisse a virginitate sua, ab adolescentiae utique studiis inchoata praedicat subsidia senectutis.
PL 16, 241C実に、彼女がおとめの身を離れてから七年間夫とともにいたと言うとき、若年の営みに始まる老年の支えを、あらかじめ称えているのである。
De viduis 4.9
23. Docemur itaque triplicem castitatis esse virtutem: unam conjugalem, aliam viduitatis, tertiam virginitatis; non enim aliam sic praedicamus, ut excludamus alias. Suis quibusque professionibus ista conducunt.
PL 16, 241D23. こうして我々は、貞潔の徳には三つあると教えられる。一つは結婚の貞潔、一つはやもめの身の貞潔、三つ目はおとめの身の貞潔である。我々は、一つを称えるからといって、他を排除するわけではない。それぞれの誓願にとって、これらはふさわしいのである。
De viduis 4.10
In hoc Ecclesiae est opulens disciplina, quod quos praeferat, habet: quos rejiciat, non habet; atque utinam habere numquam possit! Ita igitur virginitatem praedicavimus, ut viduas non rejiceremus: ita viduas honoramus, ut suus honos conjugio reservetur.
PL 16, 242Aこの点で、教会の規律は豊かである。〔教会は〕優先する者を持ち、退ける者は持たない。退ける者を決して持つことがないように、と願うばかりである。こうして我々は、やもめたちを退けないようにおとめの身を称え、結婚に固有の誉れが取っておかれるようにやもめたちを敬う。
De viduis 4.11
Non nostra hoc praecepta, sed divina testimonia docent. 24. Reminiscamur itaque quemadmodum Maria, quemadmodum Anna, quemadmodum Susanna laudentur.
PL 16, 242Aこれは我々の戒めではなく、神の証言が教えている。24. そこで、マリア、アンナ、スザンナがどのように称えられているかを思い起こそう。
De viduis 4.12
Sed quoniam non laudes earum tantummodo praedicandae sunt, sed disciplinae etiam sunt sequendae, reminiscamur ubi Susanna (Dan. XIII, 7) , ubi Anna (Luc. II, 38) , ubi Maria (Luc. I, 28) sint repertae: et advertamus quemadmodum singulae aptis laudibus praedicentur, et ubinam commorentur: nupta in paradiso, vidua in templo, virgo in secreto.
PL 16, 242Aだが、彼女たちの賞賛をただ称えるだけでなく、その規律にも従わねばならない。スザンナ(ダニエル13:7)、アンナ(ルカ2:38)、マリア(ルカ1:28)がどこで見いだされたかを思い起こそう。そして、一人一人がいかにふさわしい賛辞をもって称えられ、どこにとどまっているかに目を向けよう。嫁いだ女は園に〔paradisus。ここではスザンナの夫の庭園(ダニエル13:7)を言う〕、やもめは神殿に、おとめは奥まった所に。
De viduis 4.13
25. Sed in illis tardior fructus, in virgine maturior: illas senectus probat, virginitas laus aetatis est; nec adjumenta quaerit annorum, quae omnium est fructus aetatum.
PL 16, 242B25. だが、前者たちでは実りが遅く、おとめでは熟している。前者たちを老いが認めさせるのに対し、おとめの身は年齢の賛美である。それは年数の助けを求めず、すべての年齢の実りである。
De viduis 4.14
Adolescentiam decet, juventutem ornat, amplificat senectutem: omnique aevo habet justitiae suae canos, maturitatem gravitatis, velamen pudoris, quae devotionem non impediat, religionem augeat.
PL 16, 242Bそれは少女期にふさわしく、青年期を飾り、老年を広げる。どの年代においても、自らの正義の白髪、重厚さの円熟、恥じらいのヴェールを持ち、献身を妨げず、敬神を増し加える。
De viduis 4.15
Advertimus enim ex sequentibus quia quotannis in die solemni Paschae sancta Maria cum Joseph Hierusalem petebat (Luc. II, 41) . Ubique impigra devotio, ubique assiduus Virgini comes pudoris adjungitur.
PL 16, 242B実に我々は、続く箇所から、毎年、過越の祭りの日に、聖なるマリアがヨセフとともにエルサレムへ上っていたことを知る(ルカ2:41)。至るところに倦まぬ献身があり、至るところにおとめには恥じらいという不断の伴侶が添えられている。
De viduis 4.16
Nec inflatur Domini mater, quasi secura de meritis: sed quo meritum magis agnovit, eo votum uberius exsolvit, officium copiosius detulit, munus religiosius vexit, mysticum tempus implevit.
PL 16, 242B主の母は、功績に安んじているかのように思い上がることはない。むしろ功績をいっそう悟るほど、誓いをより豊かに果たし、務めをより手厚く捧げ、献げ物をより敬虔に運び、奥義の時を満たした。
De viduis 4.17
26. Quanto igitur vos magis convenit intentas esse studio castitatis, ne locum sinistrae relinquatis opinioni, quae pudicitiae testimonium in solis habetis moribus!
PL 16, 242C26. まして諸君はなおさら、貞潔への熱意に専心するのがふさわしい。貞潔の証しを自らの生き方だけに持っている諸君が、悪い評判に余地を残さぬためである。
De viduis 4.18
Virgo enim, licet in ea quoque major sit morum praerogativa quam corporis, calumniam tamen integritate carnis abjurat; vidua, quae probandae subsidium virginitatis amiserit, non in voce obstetricis, sed in suis moribus habet castitatis examen. Docuit igitur Scriptura quam attentus viduae esse debeat et religiosus affectus.
PL 16, 242Cおとめは、その身においても、体の特権よりふるまいの特権のほうが大きいとはいえ、肉の無傷さをもって中傷を退ける。だが、おとめの身を証し立てる支えを失ったやもめは、貞潔の吟味を、産婆の声にではなく、自らのふるまいに持っている。こうして聖書は、やもめの思いがいかに注意深く、敬神深くあらねばならないかを教えた。