De viduis 6.1
In Noemi exemplum viduae ex nuru ad virtutem abs se instituta fructum capientis ob oculos ponitur. Hinc colligitur numquam defutura bonae viduae necessaria subsidia.
PL 16, 244Cナオミの例において、嫁を自ら徳へと教え導いたやもめが実を結ぶさまが、目の前に示される。ここから、善いやもめには必要な助けが決して欠けないことが導かれる。
De viduis 6.2
Quod si tristior videatur illius vita, tunc beatiorem illam esse, cum ipsi a Domino gaudia sint promissa: quo loco nonnulla de lacrymarum utilitate disputantur.
PL 16, 244Cたとえ彼女の暮らしがいっそう悲しげに見えても、そのときこそ彼女はいっそう幸いである。主から喜びが約束されているからである。この箇所で、涙の益についていくらか論じられる。
De viduis 6.3
33. An vero mediocris tibi vidua illa videtur Noemi, quae viduitatem suam messis manipulis sustentabat alienae, quam aevo gravem alebat nurus (Ruth II, 2 et seq.) ?
PL 16, 244C33. それともあなたには、あのやもめナオミは取るに足りない者と見えるか。彼女は他人の畑の刈り束で自分のやもめの身を支え、年老いた彼女を嫁が養っていたのである(ルツ記2:2以下)。
De viduis 6.4
Nam hoc quoque et ad subsidium et ad gratiam proficit viduarum, ut ita instituant nurus suas, quo possint in his maturae habere subsidium senectutis; et quasi stipendium magisterii, mercedem quoque suae capere disciplinae.
PL 16, 244D実に、このこともやもめたちの助けと好意に資する。すなわち、嫁たちをこのように教え育て、自らが成熟した老年を迎えたとき、その嫁たちのうちに助けを得られるようにすることであり、いわば教える務めの俸給として、自らの教えの報いをも受け取ることである。
De viduis 6.5
Etenim quae bene instituerit, bene erudierit nurum suam, Ruth ei deesse non poterit, quae viduitatem socrus paternae domui praeferat: et si vir quoque ejus mortuus fuerit, non relinquat tamen, alat inopem, soletur moerentem, nec dimissa discedat: nescit enim egere optima disciplina.
PL 16, 244D実に、嫁をよく教え育て、よく仕込んだ女には、ルツのような者が欠けることはありえない。ルツは、姑のやもめの身を実家よりも選び、たとえその夫もまた死んだとしても〔ejus の指すものは定かでない。嫁の夫と取った〕、それでも姑を見捨てず、乏しい者を養い、嘆く者を慰め、暇を出されても立ち去らない。最善の教えは、乏しさを知らないからである。
De viduis 6.6
Sic illa Noemi duobus destituta filiis et marito, quae fructus fecunditatis amiserat, pietatis emolumenta non perdidit; nam et solatium moeroris, et subsidium paupertatis invenit (Ruth I, 5).
PL 16, 245Aこうしてあのナオミは、二人の子と夫を失い、子を生む実りを失ったが、敬虔の収穫は失わなかった。悲しみの慰めと貧しさの助けとを見いだしたからである(ルツ記1:5)。
De viduis 6.7
34. Videtis igitur, sanctae feminae, quam fecunda sit vidua prole virtutum, meritorumque suorum sobole, quae perire non possit. Bona igitur vidua egere non novit: et si fessae fuerit aetatis, et supremae paupertatis, eruditionis tamen suae solet habere mercedem.
PL 16, 245A34. それゆえ諸君は見ている、聖なる女たちよ、やもめがいかに実り豊かであるかを。徳の子らによって、自らの功の末裔によって、であり、それは滅びえない。ゆえに善いやもめは乏しさを知らない。たとえ疲れた年齢で、極度の貧しさにあっても、自らの教えの報いを受けるのが常である。
De viduis 6.8
Etsi proximi defuerint, invenit tamen extraneos qui matrem colant, revereantur parentem, parvisque alimentorum sumptibus mercedem cupiant suae commendationis acquirere; plus enim viduae rependunt merita. Nam cibos quaerit, sumptus impendit.
PL 16, 245A近しい者たちが欠けても、母を敬い、親を畏れ、わずかな食費で自らを推す報いを得ようと望む他人を、彼女は見いだす。功が、やもめにいっそう多くを返すからである。実に、彼女は食を求め、費用を費やす〔この一文は主語が定かでない。やもめを主語に取り、字義どおりに訳した〕。
De viduis 6.9
35. Sed tristes videtur ducere dies, et lacrymis tempus exigere. Hoc beatior, quod perpetua sibi gaudia exiguis fletibus emit, parvisque momentis tempora acquirit aeterna. Quibus bene dicitur: Beatae tristes, ipsae enim ridebitis (Luc. VI, 21) .
PL 16, 245B35. だが彼女は悲しい日々を送り、涙で時を過ごしているように見える。それゆえにいっそう幸いである。わずかな涙で永遠の喜びを自分のために買い、わずかな時で永遠の時を手に入れるからである。このような者たちに、こうよく言われている。「幸いなるかな、悲しむ者たち。汝ら自身が笑うであろうから」(ルカ6:21)。
De viduis 6.10
Quis igitur falsas praesentium imagines gaudiorum, futurae securitatis praeferat voluptati?
PL 16, 245Bでは誰が、現在の喜びの偽りの像を、来たるべき安らぎの快楽よりも先に置くであろうか。
De viduis 6.11
An despicabilis nobis auctor videtur, ille Dominici corporis auctor electus, qui cinerem sicut panem manducabat, et potum cum fletu miscebat, et vespertinis lacrymis matutinae sibi laetitiam redemptionis acquirebat (Psal. CI, 10) ?
PL 16, 245Bそれとも我々には、あの人、主の体の選ばれた祖〔ダビデを言う〕が、卑しむべき者と見えるのか。彼は灰をパンのように食べ、飲み物に涙を混ぜ、夕べの涙によって、朝の贖いの喜びを自分のために手に入れたのである(詩篇101:10)。
De viduis 6.12
Unde igitur plurimum gaudere meruit, nisi quia plurimum flevit, et tamquam lacrymarum pretio suarum futurae sibi gloriae gratiam comparavit?
PL 16, 245Cでは彼が大いに喜ぶに値したのは、大いに泣いたからでなくて何であろうか。彼はいわば自らの涙の代価によって、来たるべき栄光の恩寵を自分のために購ったのである。
De viduis 6.13
36. Habet igitur vidua bonam commendationis materiam, ut dum virum luget, fleat saeculum: ac in promptu sint lacrymae redemptrices, dum impenduntur mortuis, viventibus profuturae.
PL 16, 245C36. ゆえにやもめには、称賛されるべき善い題材がある。夫を悼みながら、世を泣くことである。贖いの涙はすぐ手の届くところにあり、それは死者のために注がれつつ、生きている者に益をもたらすであろう。
De viduis 6.14
Paratus est moestitudini animae fletus oculorum: misericordiam conciliat, laborem minuit, dolorem ablevat, servat pudorem; nec jam misera sibi videtur, quae consolationem in lacrymis habet, in quibus sunt charitatis stipendia et pietatis officia.
PL 16, 245C魂の悲しみには、目の涙が備わっている。涙は慈しみを引き寄せ、労苦を減らし、痛みを和らげ、恥じらいを守る。涙のうちに慰めを持つ女は、もはや自分を惨めとは思わない。その涙のうちに、愛の報酬と敬虔の務めがあるからである。