ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De viduis

Caput III 第III章

Ambrose of Milan · De viduis · PL 16, 239B · 23 sectiones

De viduis 3.1

1

Redit ad Sarreptanam viduam, in qua Ecclesiae figuram exstitisse ostendit, atque Esaiae testimonio confirmat; unde colligit in illa virginibus, nuptis ac viduis exemplar esse.

PL 16, 239B

アンブロシウスはサレプタのやもめに戻り、彼女のうちに教会の象りがあったことを示し、イザヤの証言で確かめる。そこから、彼女がおとめたち、嫁いだ女たち、やもめたちにとっての手本であると結論する。

De viduis 3.2

2

Conversus ad prophetam, in eo Christum quoque significatum dicit, quippe qui divina mysteria et futuram pluviae irrigationem sit pollicitus. Eodem etiam geminum Gedeonis signum refertur atque explicatur.

PL 16, 239B

預言者に向きを変え、そこにキリストも示されていると言う。実に彼は、神の奥義と、来たるべき雨の潤しを約束した者だからである。同じ箇所から、ギデオンの二重のしるしも引かれ、説き明かされる。

De viduis 3.3

3

E quibus elicit nec cujusvis esse miracula facere, et Christi incarnationem Judaeorumque abdicationem illic adumbrari.

PL 16, 239B

これらから、奇跡を行うことは誰にでもできることではないこと、またキリストの受肉とユダヤ人の見放しがそこに影として描かれていることを引き出す。

De viduis 3.4

4

14. Quid vero illud, ut ad superiora redeamus, quod cum in omni terra esset fames maxima; viduae tamen Deo cura non defuit, atque ad alendum ad eam propheta directus est (III Reg. XVII, 14) ?

PL 16, 239B

14. 先に述べたことに戻れば、全地に大飢饉があったとき、神がやもめへの配慮を欠かさず、養うために預言者が彼女のもとへ遣わされたとは、どういうことか(列王記三17:14)。

De viduis 3.5

5

In quo cum me admoneat Dominus (Luc. IV, 25) , quod in veritate dicturus sit, ad mysterium videtur sollicitare aures. Quid enim verius Christi et Ecclesiae potest esse mysterio? Non igitur otiose inter multas viduas una praefertur.

PL 16, 239B

この点で、主が真理において語ろうとしていると私に注意を促すとき(ルカ4:25)、耳を奥義へと促していると見える。キリストと教会の奥義より真実なものがあろうか。それゆえ、多くのやもめのうち一人が選び出されるのは、意味のないことではない。

De viduis 3.6

6

Quae enim talis, ad quam tantus propheta, qui ad coelum raptus est, dirigatur, eo praesertim tempore quando clausum est coelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra? Ubique ergo fames erat, et adhuc tamen haec vidua non egebat.

PL 16, 239C

実に、これほどの預言者、天に取り上げられた者がそこへ遣わされるような女とは、何者か。しかも天が三年と六か月閉ざされ、全地に大飢饉が起こっていたその時にである。ゆえに至るところに飢饉があったのに、それでもこのやもめは乏しくなかった。

De viduis 3.7

7

Qui sunt hi tres anni? Ne forte illi quibus Dominus venit in terras, et fructum in ficulnea invenire non potuit, juxta quod scriptum est: Ecce anni tres sunt, ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio (Ibid., 7) .

PL 16, 239C

この三年とは何か。もしかすると、主が地に来て、イチジクに実を見いだせなかった、あの年々ではないか。次のように書かれているとおりである。「見よ、三年になる。私はこのイチジクに実を求めて来たが、見いだせない」(ルカ4:7)〔ミーニュの引照は直前の(ルカ4:25)を受けた形で刷られ、ルカ4:7を指すことになるが、この句はルカ13:7に当たる〕。

De viduis 3.8

8

15. Haec est profecto vidua illa, de qua dictum est: Laetare, sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1) .

PL 16, 239C

15. これこそ、まさしくあのやもめである。彼女について、こう言われている。「喜べ、子を産まない不妊の女よ。声を上げて叫べ、産みの苦しみを知らない女よ。見捨てられた女の子らは、夫を持つ女の子らよりも多いからである」(イザヤ54:1)。

De viduis 3.9

9

Et bene vidua, cui bene dicitur: Ignominiae et viduitatis tuae non eris memor; quia ego Dominus qui facio te (Ibid., 4, 5) .

PL 16, 239D

そして、彼女はまことにやもめである。まことに良く言われているからである。「汝は、汝の辱めとやもめの身を思い出すことがない。汝を造る私が主だからである」(イザヤ54:4, 5)。

De viduis 3.10

10

Et fortasse ideo vidua, quae amisit quidem virum, secundum corporis passionem; sed in die judicii, Filium hominis quem amisisse visa est, receptura: Tempus enim breve, inquit, dereliqui te (Ibid., 7) ; ut gloriosius scilicet fidem derelicta servaret.

PL 16, 239D

そして恐らく、彼女がやもめなのはこのゆえである。夫を、体の受難に従って失いはしたが、裁きの日に、失ったと見えた人の子を取り戻すからである。「わずかなあいだ、私は汝を見捨てた」(イザヤ54:7)と言われている。見捨てられた者として、いっそう栄光あるかたちで信仰を守るためである。

De viduis 3.11

11

16. Habent itaque omnes quod imitentur exemplum, virgines, nuptae et viduae. Et fortasse ideo Ecclesia virgo, nupta, vidua; quia unum corpus in Christo sunt.

PL 16, 240A

16. こうして、おとめたち、嫁いだ女たち、やもめたちの皆に、倣うべき手本がある。そして恐らくそれゆえに、教会はおとめであり、嫁いだ女であり、やもめである。彼女たちはキリストにあって一つの体だからである。

De viduis 3.12

12

Haec igitur illa vidua est, propter quam verbi coelestis siccitas cum esset in terris, prophetae sunt destinati; erat enim vidua, quae sterilis erat, sed partum suo tempore reservabat.

PL 16, 240A

したがって、これこそ、あのやもめである。彼女のために、天の言葉の渇きが地にあったとき、預言者たちが遣わされた。実に彼女はやもめであり、不妊であったが、産むことを自らの時のために取っておいたのである。

De viduis 3.13

13

17. Unde nec illius nobis videtur persona mediocris, qui aridam terram, verbi rigavit rore coelesti, clausumque coelum non humana utique potestate reseravit.

PL 16, 240A

17. それゆえ、乾いた地を天の言葉の露で潤し、閉ざされた天を、人間の権能によってではなく開いたあの人も、我々には並の人物とは思われない。

De viduis 3.14

14

Quis enim est qui coelum potest aperire, nisi Christus, cui quotidie de peccatoribus cibus, Ecclesiae cumulus congregatur?

PL 16, 240A

実に、天を開くことのできる者は、キリストでなくて誰か。そのもとには、日ごとに罪人たちのうちから糧が、教会の積み増しが集められる。

De viduis 3.15

15

Neque enim humanae facultatis est dicere: Hydria farinae non deficiet, et vas olei non deficiet usque in diem, quo dabit Dominus pluviam super terram (III Reg. XVII, 14) . Nam licet mos sit ita praefari prophetis, tamen haec vera Dei vox est.

PL 16, 240A

実に、「粉の壺は尽きず、油の器は、主が地に雨を降らせるその日まで尽きない」と言うことは、人の能力のうちにはない(列王記三17:14)。確かに、預言者がこのように前置きするのが習いであるとしても、これは神のまことの声である。

De viduis 3.16

16

Ideo praemissum est: Quia haec dicit Dominus (Ibid.) ; Domini enim est perpetuitatem sacramentorum spondere coelestium, et non defuturam spiritalis exsultationis gratiam polliceri, largiri munimenta vitae, fidei signacula, dona virtutum.

PL 16, 240B

それゆえ、「主はこう言う」(列王記三17:14)と前置きされたのである。天の秘跡の永続を約束し、霊の喜びの恩寵が欠けないことを請け合い、命の防壁、信仰の印、徳の賜物を与えるのは、主に属することだからである。

De viduis 3.17

17

18. Quid est autem: Usque in illum diem, quo dabit Dominus pluviam super terram (Ibid.) ; nisi quia et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6) ?

PL 16, 240B

18. 「主が地に雨を降らせるその日まで」(列王記三17:14)とは何を言うのか。「彼は、羊毛の上に降る雨のように、地にしたたる雫のように降りてくる」(詩篇71:6)ということにほかならない。

De viduis 3.18

18

In quo veteris mysterium reseratur historiae quo sanctus Gedeon mystici certaminis praeliator, futurae capiens insigne victoriae, spiritale sacramentum vigore mentis agnovit, pluviam illam Verbi rorem esse divini: quae primo pluit in vellus, cum terra omnis perpetuis siccitatibus aestuaret: secundo vero indicio universae terrae aream fuso imbre madefecit, cum siccitas esset in vellere (Judic. VI, 77 et seq.) .

PL 16, 240B

ここに古い歴史の奥義が開かれる。奥義の戦いの戦士である聖なるギデオンは、来たるべき勝利のしるしを受けて、精神の力によって霊の秘義を悟った。すなわち、あの雨とは神の言葉の露だということである。雨は、まず羊毛の上に降り、全地が絶え間ない日照りに焼けていたとき、二度目のしるしでは、羊毛が乾いているのに、全地の打ち場を降りそそぐ雨で濡らした(士師記6:77以下)〔ミーニュの引照は「77」と刷る。ギデオンの羊毛の記事は士師記6:37–40に当たる〕。

De viduis 3.19

19

19. Advertit enim vir praesagus futurae Ecclesiae crescentis insigne. Nam primo intra Judaeam divini coepit ros sermonis humescere ( notus enim (Psal. LXXV, 2) in Judaea Deus ) cum arida fidei totius orbis universa terra maneret.

PL 16, 240C

19. 実に、この先見の人は、成長していく未来の教会のしるしを悟る。まず神の言葉の露がユダヤの内で湿り始めた(実に「ユダヤにおいて神は知られている」(詩篇75:2))。そのあいだ、全世界の地はすべて信仰に乾いたままであった。

De viduis 3.20

20

Sed ubi Joseph greges Deum negare coeperunt, et ausu vario immanium delictorum contrahere divinitatis offensam, tunc per omnes terras fuso imbris rore coelestis, populus Judaeorum aestu perfidiae suae coepit arescere, cum Ecclesiam sanctam ex omnibus terrarum partibus congregatam propheticae nubes et salutaris imber apostolicus irrigarent.

PL 16, 240C

だが、ヨセフの群れが神を否み、さまざまな向こう見ずな、おぞましい罪を重ねて神性の怒りを招き始めたとき、そのときに、天の雨の露が全地に降りそそがれ、ユダヤ人の民は自らの不信の熱に焼かれて干からび始めた。地のあらゆる方角から集められた聖なる教会を、預言の雲と、使徒たちの救いの雨が潤していたのである。

De viduis 3.21

21

Haec est illa pluvia non terrarum humido, non nebuloso concreta montium, sed coelestium Scripturarum salubri per totum orbem imbre diffusa.

PL 16, 240D

これこそ、地の湿り気から生じたのでも、山の霧が固まったのでもなく、天の聖書の、全世界に降りそそぐ救いの雨である、あの雨である。

De viduis 3.22

22

20. Ostenditur igitur exemplo non omnium esse divinae mereri miracula potestatis, sed eorum quibus religiosae devotionis studia suffragentur: et divini eos fructu operis abdicari, qui reverentiae sunt coelestis exsortes.

PL 16, 240D

20. こうして、この例によって、神の力の奇跡を受けるにふさわしいのは万人ではなく、敬虔な献身の熱意が後押しする者たちであること、また、天への畏敬を分け持たぬ者は、神の働きの実から見放されることが示される。

De viduis 3.23

23

Ostenditur etiam in mysterio, quod ad instaurandam Ecclesiam, Dei Filius humani corporis sacramenta susceperit, abdicato populo Judaeorum, quibus consiliarius et propheta (Esai. III, 1, et seq.) , beneficiorumque adempta sunt miracula Dominicorum; eo quod civico quodam invidiae naevo in Dei Filium credere noluerunt.

PL 16, 241A

また奥義において示されるのは、神の子が、教会を再建するために人の体の秘義を身に受けたこと、見放されたユダヤ人の民からは、「助言者にして預言者」(イザヤ3:1以下)が取り去られ、主の恩の奇跡も取り去られたことである。彼らは、同胞に向けたある種の妬みの汚点のゆえに〔civicus は「市民の」。同じ民の一人であるキリストに向けた妬みを言うと取った〕、神の子を信じようとしなかったからである。