De paradiso 9.1
An decuerit a Deo praeceptum homini de cibo dari; et cur in proponenda poena non dictum fuerit, moriemini, sed morte moriemini?
PL 14, 294B食物についての戒めを神が人に与えたのはふさわしかったか。また刑罰を示すのに、なぜ「汝らは死ぬ」ではなく「汝らは死によって死ぬ」と言ったのか。
De paradiso 9.2
42. Nunc quae sit illa ratio consideremus, quid sit istud quod cum mandatum daret homini, de illa admirabili beataque vita praescribens, ne contra faciens morte moreretur, de manducando et non manducando putaverit esse mandandum.
PL 14, 294B42. では、神が人に命令を与え、あの驚くべき幸いな生について、背いて行うなら死によって死ぬと予告しながら、食べることと食べないことについて命じるべきだと考えたのは、いかなる理由によるのか、考えよう。
De paradiso 9.3
Sunt enim qui putant nequaquam mandatum istud convenire coeli et terrae atque omnium Creatori; nequaquam dignum incolis paradisi, eo quod illa vita similis Angelorum sit.
PL 14, 294C実際、この命令は、天と地とすべてのものの造り主にふさわしくなく、楽園の住人にもまったくふさわしくないと考える者たちがいる。あの生は天使たちの生に似ているからである。
De paradiso 9.4
Et ideo non terrenum et corruptibilem hunc cibum esui fuisse possumus aestimare; quia qui non bibunt, neque manducant, erunt sicut angeli in coelo.
PL 14, 294Cそれゆえ、この食物を、地上の朽ちる食べ物だったと考えることはできない。飲まず食べない者たちは、天の天使のようになるからである。
De paradiso 9.5
Cum igitur in cibo neque praemium sit, quia esca nos non commendat Deo; neque magnum periculum sit, quia non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod exit de ore: videtur sine dubio a tanto auctore non esse praeceptum, nisi hunc cibum ad illum propheticum referas, quia pro magno praemio Dominus sanctis pollicetur suis: Ecce qui serviunt mihi, manducant: vos autem esurietis (Esai. LXV, 13) .
PL 14, 294Cゆえに、食物には報いがなく、食べ物によって我々が神に推薦されるわけでもなく、大きな危険もない(口に入るものが人を汚すのではなく、口から出るものが人を汚すからである)以上、これほどの創造者によって命じられたのではないと、疑いなく思われる。ただし、この食物を、主が聖なる者たちに大きな報いとして約束する、あの預言の食物に関係づけるなら別である。「見よ、私に仕える者たちは食べるが、汝らは飢える」(イザヤ65:13)。
De paradiso 9.6
Hic est enim cibus in quo vita definitur aeterna, quo quisquis fuerit defraudatus, morte morietur. Quandoquidem panis vivus atque coelestis ipse Dominus est, qui vitam dat huic mundo.
PL 14, 294Dこれこそが、そのうちに永遠の生命が定められる食物であり、これを奪われる者は誰であれ、死によって死ぬ。生ける天のパンは主自身であり、この世に生命を与える者だからである。
De paradiso 9.7
Unde et ipse ait: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam aeternam (Joan., VI, 54) . Erat ergo panis aliquis de quo praescripserat edendum paradisi incolis. Quis ille?
PL 14, 294Dそこで主自身が言う。「汝らが私の肉を食べ、私の血を飲まなければ、汝らは永遠の生命をもたない」(ヨハネ6:54)。ゆえに、楽園の住人が食べるべきとあらかじめ定められた、何らかのパンがあった。それは何か。
De paradiso 9.8
Accipe quem dicat: Panem, inquit, angelorum manducavit homo (Ps. LXXVII, 25) . Est enim bonus panis, si facias voluntatem Dei. Vis scire quam bonus panis?
PL 14, 294Dどのパンを言っているのか、受け取れ。「人は天使たちのパンを食べた」(詩篇77:25)。神の意志を行うなら、パンは善い。そのパンがどれほど善いか知りたいか。
De paradiso 9.9
Ipse Filius manducat hunc panem, de quo ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34) .
PL 14, 295A子自身がこのパンを食べる。それについて言う。「私の食物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。
De paradiso 9.10
43. Iterum videamus qua ratione Dominus Deus Adae dixerit, morte moriemini: quid intersit, utrum aliquis dicat, moriemini, an addat, morte moriemini. Ostendere enim debemus nihil superfluum in Dei esse mandato. Itaque hoc arbitror.
PL 14, 295A43. 次に、主なる神がどのような理由でアダムに「汝らは死によって死ぬ」と言ったのかを見よう。「汝らは死ぬ」と言うのと、「死によって死ぬ」と付け加えるのとで、何が違うのか。神の命令に余計なものは何もないと示さねばならないからである。そこで私はこう考える。
De paradiso 9.11
Cum duo sibi sint contraria mors et vita, secundum simplicem sermonem a vita vivere dicimus, a morte mori. Si autem geminare velis utramque, quia vita vitam facit, dicitur, vita vivit, sicut habes in lege. Et quia mors mortem facit, dicitur, morte morietur.
PL 14, 295A生と死という二つのものは互いに反対であるから、単純な言い方では、生から「生きる」と言い、死から「死ぬ」と言う。しかしそれぞれを二重にしたければ、生が生を生み出すので、「生によって生きる」と言われる。律法にあるとおりである。そして死が死を生み出すので、「死によって死ぬ」と言われる。
De paradiso 9.12
Non est autem superflua ista geminatio: est enim vita ad mortem, et est mors ad vitam; quia quis et dum vivit, moritur; et dum moritur vivit. Fiunt ergo quatuor distinctiones vita vivere, morte mori, morte vivere, vita mori.
PL 14, 295Bしかし、この二重化は余計ではない。生は死に向かうものであり、死は生に向かうものでもあるからである。人は生きている間に死に、死んでいる間に生きるからである。こうして四つの区別が生じる。生によって生きること、死によって死ぬこと、死によって生きること、生によって死ぬことである。
De paradiso 9.13
Cum igitur haec ita se habeant, usus et consuetudinis praejudicium debemus excludere; quia usus hoc habet ut communiter dicatur vivere, et qui vitae vivit, et qui morti vivit: et communiter dicatur mori vel ille qui morti moritur, vel ille qui vitae moritur.
PL 14, 295B事情がこうである以上、我々は慣用と習慣の先入観を除かねばならない。慣用では、生に向かって生きる者も死に向かって生きる者も、ともに「生きる」と呼び、死に向かって死ぬ者も生に向かって死ぬ者も、ともに「死ぬ」と呼ぶからである。
De paradiso 9.14
Itaque ex quatuor illis duo significat, ut dicat viventem vivere, nec melius deteriusque distinguat, et dicat morientem mori, nec inter malam et bonam mortem videatur esse discretio.
PL 14, 295Bこうして慣用は、四つのうち二つを指して、生きている者が生きると言い、より善いものとより悪いものを区別せず、死にゆく者が死ぬと言い、悪い死と善い死との間に区別がないかのように見える。
De paradiso 9.15
Nam indiscreta quaedam vita significatur, qualis irrationabilium aut etiam parvulorum, et indiscreta mors aeque. 44. Sequestrato igitur usu communi, quid sit vita vivere, et quid sit morte mori, et quid sit vivere morti, et mori vitae consideremus.
PL 14, 295Bそこでは、理性をもたないものや幼子のそれのような、区別のない生が意味され、同じく区別のない死も意味されるからである。44. ゆえに慣用を脇に置いて、生によって生きるとは何か、死によって死ぬとは何か、死に向かって生きるとは何か、生に向かって死ぬとは何かを考えよう。
De paradiso 9.16
Puto enim secundum Scripturas, quia vita vivere admirabilem quamdam illam vitam beatamque significet, et hunc vivendi usum spirandique munus cum beatae vitae gratia veluti conjunctum, et quadam participatione permixtum demonstrare videatur.
PL 14, 295C私は、聖書に従って、生によって生きるとは、あの驚くべき幸いな生を意味し、この生きるという営みと息をする務めが、幸いな生の恩寵といわば結び付き、ある種の参与によって混ざり合っていることを示すと思う。
De paradiso 9.17
Hoc est enim vita vivere, virtute vivere, beatae vitae actus habere in istius corporis vita.
PL 14, 295C生によって生きるとは、徳によって生き、この体の生の中で幸いな生の行いをもつことである。
De paradiso 9.18
Contra autem morte mori quid est aliud, nisi cum morte corporis deformitatem significare morientis, cujus et caro communi vivendi munere defraudetur, et anima vitae aeternae usum habere non possit?
PL 14, 295Cこれに対して、死によって死ぬとは、死にゆく者の醜さを体の死とともに意味するほかに何であろうか。その者の肉は生きるという共通の務めを奪われ、魂は永遠の生命を用いることができない。
De paradiso 9.19
Est etiam qui vita moritur, ut qui vivit corpore, sed actu moritur suo: quales illi sunt, de quibus ait Propheta: Descendunt in infernum viventes (Ps. LIV, 16) . Et illa de qua Apostolus dicit: Quoniam vivens mortua est (I Tim. LVII, 6) .
PL 14, 295Dまた、生によって死ぬ者もいる。すなわち、体では生きているが、自らの行いで死んでいる者である。預言者が語る者たちがそうである。「彼らは生きたまま冥界に下る」(詩篇54:16)。また使徒が言う女もそうである。「生きていながら死んでいる」(一テモテ57:6)〔ミーニュの引照は章を「LVII」と刷る。刷られたとおり写した〕。
De paradiso 9.20
Quartum superest, quod sunt qui etiam morte vivunt, ut martyres sancti, qui utique moriuntur ut vivant. Moritur caro, sed vivit gratia mortuorum. Ergo absit a nobis, ut participes mortis vivamus: sed contra participes vitae moriamur.
PL 14, 295D第四が残っている。死によってさえ生きる者たちがいる。聖なる殉教者たちである。彼らは生きるために死ぬ。肉は死ぬが、死者たちの恩寵は生きる。ゆえに、我々が死の参与者として生きることは、あってはならない。むしろ生の参与者として死のう。
De paradiso 9.21
Sanctus enim nec vitae istius se vult esse participem, qui ait: Cupio dissolvi, et cum Christo esse; multo enim melius (Philip. I, 3) . Et alius, Heu me, quod incolatus meus prolongatus est (Ps. CXIX, 5) ?
PL 14, 296A実際、聖なる者は、この生の参与者であることさえ望まない。彼は言う、「私は解き放たれてキリストとともにいることを願う。そのほうがはるかによいからである」(フィリピ1:3)〔ミーニュの引照は「I, 3」と刷る。刷られたとおり写した〕。また別の者は言う、「ああ、私の寄留は長引いた」(詩篇119:5)と。
De paradiso 9.22
Dolens utique cum consortia vitae speret aeternae, istius vitae fragilitate se contineri. Et ideo possum e contrario dicere, quia etsi vitae vivere bonum est; vitae tamen vivere ambiguum sit, Potest enim dici quis vitae vivere, hoc est, vitae aeternae istius vita corporis militare.
PL 14, 296A永遠の生命の交わりを望みながら、この生の脆さに閉じ込められていることを嘆くのである。それゆえ、逆にこうも言える。生によって生きること〔底本はここも vitae vivere と刷る。後半の「生に向かって生きる」との対比から vita vivere と読む〕は善いが、「生に向かって生きる」とは曖昧である、と。ある人が生に向かって生きる、すなわち永遠の生命に向かって、この体の生の中で戦う、と言うこともできるからである。
De paradiso 9.23
Potest etiam dici vitae vivere, hoc est, vel quemcumque, vel sanctum istius vitae habere desiderium corporalis; ut verbi gratia, si quis ideo honeste putet esse vivendum, ut is longaevitatem vitae bonis actibus consequatur, quales plerique infirmiores sunt quos haec vita delectat.
PL 14, 296Aまた、生に向かって生きるとは、誰であれ、あるいは聖なる者であれ、この体の生への願いをもつことだとも言える。たとえば、良い行いによって長寿を得ようとして、人は正しく生きるべきだと考える者がそうである。この生を喜ぶ弱い人々の多くはそのような者である。
De paradiso 9.24
45. Sicut ergo vitae vivere quid sit accepimus, quid sit morti mori accipiamus, vel morti vivere. Possunt enim esse qui moriantur morti, et qui vivant vitae.
PL 14, 296B45. さて、生に向かって生きることが何であるかを受け取ったのだから、死に向かって死ぬこと、あるいは死に向かって生きることが何であるかを受け取ろう。死に向かって死ぬ者も、生に向かって生きる者もありうるからである。
De paradiso 9.25
Nam qui non ita vivit, ut secundum mortem animae suae vivat, is morti moritur, quia non est obnoxius morti, id est, nexus eum aerumnosae mortis amisit, non constringitur vinculis mortis aeternae.
PL 14, 296B自分の魂の死に従って生きるような仕方で生きない者は、死に向かって死ぬ。死に服していないからである。すなわち、悲惨な死の絆が彼を手放し、永遠の死の鎖に縛られていないからである。
De paradiso 9.26
Mortuus est morti, hoc est, mortuus est peccato, mortuus est poenae: cui contrarium est poenae vivere, hoc est, quando quis vivit ad poenam, vivit ad mortem. Qui autem moritur ad poenam, moritur ad mortem.
PL 14, 296B死に向かって死んだとは、罪に死んだ、刑罰に死んだということである。その反対は、刑罰に向かって生きることであり、すなわち、人が刑罰に向かって生きるとき、死に向かって生きるのである。刑罰に向かって死ぬ者は、死に向かって死ぬ。
De paradiso 9.27
Est etiam qui in hac vita positus moriatur ad vitam, sicut ille qui ait: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20) . Peccato enim mortuus est, Deo vivit, hoc est, mors in eo mortua est, sed vita vivit, qui est Dominus Jesus.
PL 14, 296Cまた、この生に置かれていながら、生に向かって死ぬ者もいる。こう言った者である。「もはや私が生きているのではない。キリストが私の中に生きている」(ガラテヤ2:20)。罪に死んでいて、神に生きている。すなわち、彼のうちで死が死に、生が生きている。その生とは主イエスである。
De paradiso 9.28
Ergo bona vita eorum qui Deo vivunt, mala vita eorum qui peccato vivunt. Est etiam media vita, ut animantium caeterorum, sicut habes scriptum: Producat terra animam viventem secundum genus (Gen. I, 24) .
PL 14, 296Cゆえに、神に生きる者たちの生は善い生であり、罪に生きる者たちの生は悪い生である。さらに、他の生き物のような中間の生もある。「地は生きている魂を種類に従って生み出せ」(創世記1:24)と書かれているとおりである。
De paradiso 9.29
Est etiam vita mortuorum, ut Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; quia Deus mortuorum non est, sed vivorum. Sunt etiam quibus communitas est quaedam mortis et vitae, de quibus ait Apostolus dicens: Si commortui estis, et convivetis.
PL 14, 296Cまた死者たちの生もある。「アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神」という言葉がそうである。神は死者の神ではなく、生者の神だからである。また、死と生の何らかの共有をもつ者たちもいる。使徒は彼らについて言う。「もし汝らがともに死んだのなら、ともに生きるであろう」。
De paradiso 9.30
Si enim complantati, inquit, sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus: scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci; ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
PL 14, 296C「もし我々が、彼の死の似姿に植え付けられたのなら、〔彼の〕復活の〔似姿〕にも同時になるであろう」と彼は言う、「我々の古い人は、罪の体が滅ぼされ、もはや我々が罪に仕えることがないよう、ともに十字架につけられたと知っているからである」。
De paradiso 9.31
Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato (Rom. VI, 5) . Sicut autem figuras multas vitae diximus, ita etiam mortis inveniemus. Dicitur enim mors mala, secundum illud: Anima quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20) .
PL 14, 296D「死んだ者は罪から義とされているからである」(ローマ6:5)。生について多くの象りを述べたように、死についても同じように見いだすであろう。悪い死は、「罪を犯す魂は、その魂が死ぬ」(エゼキエル18:20)という言葉に従って言われる。
De paradiso 9.32
Dicitur et mors communiter, sicut habes verbi gratia: Quia Adam vixit tot annos, et mortuus est, et appositus est ad patres suos. Dicitur etiam mors per baptismatis sacramentum, sicut habes: Consepulti sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 4) .
PL 14, 297A死はまた、共通の意味でも言われる。たとえば、「アダムはこれこれの年を生き、死んで、その父祖たちのもとに加えられた」とあるとおりである。また洗礼の秘跡を通しても死と言われる。「我々は洗礼を通して彼とともに死の中に葬られた」(ローマ6:4)とあるとおりである。
De paradiso 9.33
Et alibi: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus etiam quod simul vivemus cum illo (Ibid. 8) . Vides quia mors quidem appellatione dicatur, sed haec vita sit nostra.
PL 14, 297Aまた別の箇所では、「我々がキリストとともに死んだのなら、彼とともに生きることにもなると信じる」(ローマ6:8)とある。死は名としては言われているが、この生は我々のものだと、あなたは見ている。