ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De paradiso

Caput VI 第VI章

Ambrose of Milan · De paradiso · PL 14, 287B · 36 sectiones

De paradiso 6.1

1

Alias plures dubitationes circa praeceptum Adae datum, et Evae praevaricationem excitatas diluit. 30. Rursus faciuntalias quaestiones hoc modo: Non semper (XI, q. 1, c. Non semper) malum est non obedire praecepto.

PL 14, 287B

アダムに与えられた命令と、エバの背反をめぐって引き起こされた、ほかの多くの疑問を解く。――30. さらに彼らは、このようにして別の問い〔底本は faciuntalias。faciunt alias と読む〕を立てる。命令に従わないことは、つねに(『教令集』第2部第11事例第1問題「Non semper」法文)〔ミーニュが本文に刷った教会法(グラティアヌス『教令集』)の箇所の引照〕悪いこととは限らない。

De paradiso 6.2

2

Si enim bonum est praeceptum, honesta est obeditio: quod si improbum praeceptum, non obedire utile. Ergo non semper malum est non obedire praecepto: sed bono praecepto non obedire improbum est.

PL 14, 287B

命令が善いものなら、従うことは立派であり、命令が邪悪なものなら、従わないことが有益である。それゆえ、命令に従わないことが常に悪いわけではなく、善い命令に従わないことが邪悪なのである。

De paradiso 6.3

3

Bonum autem est operatorium cognitionis boni et mali lignum; quandoquidem Deus et bonum et malum novit. Denique ait: Ecce Adam factus est tamquam unus nostrum (Gen. III, 22) .

PL 14, 287B

ところが、善悪の認識を働かせる木は善いものである。神は善も悪も知っているからである。実際、神は言う、「見よ、アダムは我々のうちの一人のようになった」(創世記3:22)。

De paradiso 6.4

4

Si igitur bonum est scientiam habere boni et mali, bona autem est quam etiam Deus habet, videtur qui interdicit eam hominibus, non recte interdicere; idque proponunt.

PL 14, 287B

それゆえ、善悪の知識をもつことが善いことであり、その知識は神もまたもつところの善いものであるなら、それを人間に禁じる者は、正しく禁じていないように見える。彼らはそう主張する。

De paradiso 6.5

5

Sed si intelligant quid sit cognoscere, quam vim habeat hoc verbum: si sic intelligant quemadmodum oportet, cognovit enim Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19) ; cognovit utique eos qui unum ex pluribus facti sunt, in quibus inhabitat, et in quibus perambulat.

PL 14, 287D

しかし彼らが、「知る」とは何か、この語がどんな力をもつのかを理解するなら、そして然るべきしかたで理解するなら〔その疑問は解ける〕。「主は自分のものである者たちを知っている」(二テモテ2:19)のであり、すなわち、多くの者から一つとなった者たち、その中に住み、その中を歩む者たちを知っているのである〔底本の文は帰結を欠くらしい。「…理解するなら〔その疑問は解ける〕」と補って取った〕。

De paradiso 6.6

6

Cognoscere utique non in sola et perfunctoria scientia est, sed in eorum operatione quae oporteat fieri. Oportuit autem hominem obedire mandato, non obediendo autem praevaricatus est. Igitur qui non obedivit, erravit, quia praevaricatio peccatum est.

PL 14, 287D

知るとは、ただ表面的な知識にあるのではなく、なすべきことを行うことにある。ところで、人は命令に従うべきであったのに、従わないことによって背いた。ゆえに従わなかった者は誤ったのであり、背反は罪だからである。

De paradiso 6.7

7

Verumetiam si extenuare velint vim cognitionis, ut perfunctoriam scientiam boni et mali interdictam putent, in eo quoque praevaricationis culpa est non obeditum esse mandato; quia etiam tumultuariam scientiam boni et mali Dominus Deus putavit inhibendam.

PL 14, 288A

しかも、もし彼らが認識の力を弱めて、禁じられたのは善悪の表面的な知識であると考えようとするにしても、そこにもまた、命令に従わなかったという背反の咎がある。主なる神は、善悪の雑然とした知識でさえ禁じるべきだと考えたからである。

De paradiso 6.8

8

31. Alia quaestio: Qui non cognoscit bonum et malum, nihil a parvulo distat. Parvuli autem apud justum judicem nulla est culpa.

PL 14, 288A

31. 別の問い。善悪を知らない者は、幼な子と変わらない。ところが幼な子には、義なる裁き手のもとで、何の咎もない。

De paradiso 6.9

9

Justus autem operator mundi numquam parvulum vocasset in culpam, propter quod non cognoverat bonum et malum; quia parvulus sine ullo est crimine praevaricationis et culpae.

PL 14, 288A

ところで、世界の義なる造り手が、善悪を知らなかったという理由で幼な子を咎に召すことは決してなかったはずである。幼な子には背反の罪状も咎も全くないからである。

De paradiso 6.10

10

Verum cum in superioribus dixerimus duplicem esse intellectum scientiae boni et mali, si perfunctoriam scientiam accipimus, utique falsum est quod nihil distet a parvulo, qui non cognovit bonum et malum.

PL 14, 288B

しかし我々は先に、善悪の知識には二つの解し方があると述べた。もし表面的な知識を取るなら、善悪を知らなかった者が幼な子と変わらないというのは、まったく偽りである。

De paradiso 6.11

11

Si autem falsum est quod nihil distet a parvulo; ergo non parvulus Adam. Si non parvulus, ascribitur utique ei quasi non parvulo peccatum. Si peccatum ascribitur, sequitur poena peccatum; quia dignus invenitur poena, qui peccatum vitare non procuravit.

PL 14, 288B

だが、幼な子と変わらないというのが偽りなら、アダムは幼な子ではなかった。幼な子でないなら、幼な子でない者として彼に罪が帰される。罪が帰されるなら、刑罰が罪に続く。罪を避けようと努めなかった者は、刑罰に値すると認められるからである。

De paradiso 6.12

12

Potest etiam fieri, ut etiam qui scientiam non habet boni et mali (Esa. VII, 16) , parvulus non sit; quoniam priusquam scivit puer bonum et malum, non credidit malitiae.

PL 14, 288B

善悪の知識をもたない者でさえ(イザヤ7:16)、幼な子でない場合もありうる。「子どもは善悪を知る前に、悪意を信じなかった」からである。

De paradiso 6.13

13

Et iterum habes: Quia priusquam sciat puer vocare patrem et matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae (Esa., VIII, 4) .

PL 14, 288B

また、あなたは読む、「子どもが父、母と呼ぶことを知る前に、ダマスコの力とサマリアの戦利品を受ける」(イザヤ8:4)。

De paradiso 6.14

14

Perfectus ergo qui operatur bonum, etiam si boni et mali scientiam non adeptus sit, ut multi priusquam sciant legem, ipsi sibi lex sunt. Quod Apostolus priusquam diceret: Non concupisces (Rom. II, 14) , malum esse concupiscentiam nesciebat.

PL 14, 288C

それゆえ、善を行う者は、善悪の知識を得ていなくとも、完全である。多くの者が、律法を知る前に、自分自身にとって律法であるのと同じである。使徒は、「汝は欲望を抱くな」と言う前には(ローマ2:14)、欲望が悪であることを知らなかった。

De paradiso 6.15

15

Denique ipse ait: Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7) .

PL 14, 288C

実際、彼自身が言う、「私は律法によらなければ罪を知らなかった。私は欲望を知らなかった、律法が『汝は欲望を抱くな』と言わなければ」(ローマ7:7)。

De paradiso 6.16

16

Ad quam partem etiam puer potest esse perfectus jure naturae, priusquam sciat concupiscentiam crimen esse, vel concupiscentiae crimen admittat. Ergo secundum perfunctoriam scientiam noluit Deus hominem scire quod malum est, ne quasi imperfectus vitare non posset.

PL 14, 288C

この点については、子どもも、欲望が罪として問われるものだと知る前、あるいは欲望の罪を犯す前には、自然の理によって完全でありうる。それゆえ、表面的な知識に従えば、神は人が悪であるものを知ることを望まなかった。不完全な者として避けることができなくなるのを防ぐためである。

De paradiso 6.17

17

Non obediendo autem mandato incurrimus in culpam: ergo culpam fatemur. Rursus autem si altam et profundam scientiam dicimus boni et mali, quae quidem profunda scientia perfectum facit; non statim autem parvulus qui ad altam et profundam scientiam pervenire non potuit, recte sicut non parvulus condemnatur.

PL 14, 288D

命令に従わないことによって我々は咎に陥る。ゆえに我々は咎を認める。また一方、善悪の知識を、深く高い知識と言うなら、この深い知識は人を完全にするものである。しかし、高く深い知識に達しえなかった幼な子が、幼な子でない者のように直ちに正当に断罪されるわけではない。

De paradiso 6.18

18

32. Iterum quaestiones serunt: Qui nescit, inquiunt, bonum et malum, ne ipsum quidem novit esse malum non servare mandatum, nec ipsum bonum novit, quod est obedire mandato. Et ideo quia non noverat, venia, inquiunt, dignus fuit qui non obedivit, non condemnatione.

PL 14, 288D

32. 彼らはまた問いを播く。「善悪を知らない者は、命令を守らないことが悪であることさえ知らず、命令に従うことが善であることも知らない。それゆえ、知らなかったのだから、従わなかった者は断罪ではなく赦しに値した」と彼らは言う。

De paradiso 6.19

19

Quae quidem quaestio de his absolutionem habet, quae ante memoravimus. Considerare enim potuit homo ex iis quae Deus ante ei contulerat, quod insufflationem Dei accepit, quod erat in paradiso voluptatis locatus, summam auctori obedientiam deferendam.

PL 14, 289A

この問いは、先に述べたことによって解決される。人は、神がそれまでに自分に与えていたもの、すなわち神の息の吹き込みを受けたこと、快楽の楽園に置かれたことから、創造者に最高の従順を捧げねばならないと考えることができたからである。

De paradiso 6.20

20

Et ideo si vim nesciebat boni et mali; tamen quia tantorum auctor dixerat de ligno scientiae boni et mali non esse gustandum, fidem praeceptori servare debuerat. Non enim ab eo peritia, sed fides exigebatur.

PL 14, 289A

それゆえ、たとえ善悪の力を知らなかったとしても、これほどのものの創造者が、善悪の知識の木からは食べてはならないと言った以上、命じた者に対する信仰を守るべきであった。求められていたのは熟達ではなく、信仰だったからである。

De paradiso 6.21

21

Intelligebat utique Deum omnibus praeeminere, ideoque personam jubentis spectare debuerat. Et si non intelligebat vim qualitatemque jussorum; sciebat tamen praeceptori deferendam esse reverentiam.

PL 14, 289A

彼は、神があらゆるものに優越していることを確かに理解していたはずであり、それゆえ命じる者が誰であるかを見るべきであった。たとえ命じられたことの力と性質を理解していなかったとしても、命じた者に敬意を払うべきであることは知っていた。

De paradiso 6.22

22

Habebat in natura hanc opinionem; etsi non habebat judicium boni et mali. Denique et mulier serpenti dixit: Ex omni ligno paradisi manducabimus: de fructu autem ligni quod est in medio paradiso dixit Deus: Non manducabitis ex eo (Gen. III, 3) .

PL 14, 289B

彼は本性のうちにこの考えを持っていた。善悪の判断は持っていなかったとしても。実際、女も蛇に言った、「我々は楽園のあらゆる木から食べる。だが楽園の真ん中にある木の実については、神が『汝らはそれから食べてはならない』と言った」(創世記3:3)。

De paradiso 6.23

23

Ita ergo sciebat obediendum esse mandato, ut diceret: Ex omni fructu manducabimus, quod Dominus imperaverat: de ligno autem quod est in medio paradiso, imperatum a Deo dicit non esse gustandum, ne morte morerentur.

PL 14, 289B

このように彼女は、命令に従うべきことを知っていたので、「我々はすべての実から食べる」と言い、それは主が命じたことであり、また楽園の真ん中にある木については、死ぬことのないように、神によって食べてはならないと命じられたと言う。

De paradiso 6.24

24

Ergo quia scivit deferendum esse mandato, scivit utique malum esse praevaricari, et ideo juste praevaricata damnatur.

PL 14, 289B

それゆえ彼女は命令に従うべきことを知っていたのだから、背くことが悪であることを確かに知っていた。したがって背いた彼女が断罪されるのは正しい。

De paradiso 6.25

25

33. Accipite aliud: Si assumptio de ligno scientiae boni et mali ita operatoria erat, ut bonum et malum agnosceretur; quod videtur Scriptura ostendere, dum dicit: Quia ubi manducaverunt ambo, aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt quod nudi essent (Ibid. 6 et 7) ; hoc est, aperti sunt oculi cordis, et cognoverunt turpe esse nudos se degere: sine dubio ubi gustavit mulier de ligno scientiae boni et mali, peccavit et se peccasse cognovit.

PL 14, 289B

33. 諸君、別の点を受け取れ。もし善悪の知識の木から取って食べることが、それによって善悪が認識されるほどに働くものであったなら——聖書は「二人が食べると、二人の目が開け、自分たちが裸であることを知った」(創世記3:6-7)と言って、そのことを示しているように見える。すなわち、心の目が開かれ、裸で過ごすことが恥ずべきことだと知ったのである——疑いなく、女は善悪の知識の木から味わったとき、罪を犯し、罪を犯したことを知った。

De paradiso 6.26

26

Quae igitur se peccasse cognoverat, vel virum ad peccati communionem invitare non debuit. Illiciendo autem virum, et dando ei quod ipsa gustaverat, non vitavit, sed iteravit peccatum.

PL 14, 289C

それゆえ、罪を犯したと知っていた彼女は、せめて夫を罪の交わりに誘うべきではなかった。夫を誘い、自分が味わったものを彼に与えることで、彼女は罪を避けたのではなく、重ねたのである。

De paradiso 6.27

27

Nam utique si vere rationem spectes, eum quem diligebat, non trahere ad consortium poenae, sed magis ab eo quod cognoverat ipsa esse peccatum, vel inscientem revocare debuerat; quamvis videatur haec mulier sciens quod post culpam in paradiso esse non posset, metuisse ne sola de paradiso ejiceretur.

PL 14, 289C

実際、もしあなたが真に理を見るなら、愛する者を刑罰の分かち合いへ引き込むのではなく、むしろ、自分が罪だと知ったことから、たとえ知らない者であっても引き戻すべきであった。もっとも、この女は、咎ののち自分が楽園にいられなくなることを知って、自分だけが楽園から追い出されることを恐れたように見える。

De paradiso 6.28

28

Denique absconderunt se ambo post culpam. Excludendam igitur se esse cognoscens, consortio viri quem diligebat, noluit defraudari. 34. Iterum accipe: Non cognitio mali malum est; sed cum actus implet malitiam.

PL 14, 289D

実際、咎ののち二人とも身を隠した。追い出されるべきだと知っていた彼女は、愛する夫との交わりを奪われることを望まなかった。34. もう一度受け取れ。悪の認識が悪なのではなく、行為が悪意を満たすときに悪となる。

De paradiso 6.29

29

Non enim statim qui novit malum, quod malum est, facit: sed qui quod malum esse novit, operatur. Incentivum autem ad operandum quod malum est, aut iracundia, aut cupiditas esse consuevit.

PL 14, 289D

悪を知る者が、直ちに悪であることを行うのではない。悪であると知っていることを行う者が、〔悪を〕行うのである。ところで悪を行う動機となるものは、怒りか、あるいは貪欲であるのが常である。

De paradiso 6.30

30

Nec statim necesse, ut habens scientiam mali faciat quod improbum novit, nisi aut iracundia aut cupiditate vincatur.

PL 14, 290A

悪の知識をもつ者が、邪悪と知っていることを必ず直ちに行うわけではなく、怒りか貪欲に打ち負かされるのでなければそうはならない。

De paradiso 6.31

31

Unde quod diximus incentivum peccandi, vel ira, vel cupiditas est, vel plerumque formido, licet ex formidine oriatur cupiditas, dum unusquisque vult vitare quod metuit. Et ideo recte iracundiam et cupiditatem duorum reliquorum posuimus incentiva vitiorum.

PL 14, 290A

だから、我々が罪を犯す動機と言ったのは、怒りか貪欲か、あるいは多くの場合は恐れであるが、恐れからも貪欲が生じることがある。各人が恐れるものを避けようと望むからである。それゆえ我々は、怒りと貪欲を悪徳の動機として正しく置いたのである〔duorum reliquorum の係りは定かでない。恐れは貪欲から生じるので、残る二つ、すなわち怒りと貪欲を動機とした、と取った〕。

De paradiso 6.32

32

Consideremus igitur utrum Eva his ad vitium stimulis incitata sit. Sed neque irascebatur marito, neque cupiditate victa est: in secundo dumtaxat errat, ut edendum viro daret, quod jam ipsa gustaverat.

PL 14, 290A

ではエバがこれらの刺激によって悪徳へ駆り立てられたかを考えよう。だが彼女は夫に腹を立てていたのでも、貪欲に打ち負かされたのでもない。誤りは第二の点においてのみである。すなわち、すでに自分が味わったものを、夫に食べるものとして与えたことである。

De paradiso 6.33

33

Primo fuerat cupiditas auctor erroris ut ipsa ederet, sequentisque fuit causa peccati. Quod enim jam gustaverat, desiderare non poterat: et gustando, mali fuerat scientiam consecuta.

PL 14, 290B

最初は貪欲が、彼女自身が食べるという誤りの創始者となり、それが次の罪の原因となった。すでに味わったものを欲することはできなかったからである。そして味わうことによって、彼女は悪の知識を得ていた。

De paradiso 6.34

34

Malum igitur quod adverterat, in virum derivare non debuit, neque conjugem proprium praevaricatorem divini facere mandati. Sciens igitur prudensque peccavit, et sciens virum in suum traxit errorem.

PL 14, 290B

彼女は、気づいた悪を夫に及ぼしてはならず、自分の夫を神の命令の背反者にしてはならなかった。それゆえ彼女は、知りつつ、分別をもって罪を犯し、知りつつ夫を自分の誤りへと引き込んだ。

De paradiso 6.35

35

Alioquin invenietur falsus esse de ligno scientiae boni et mali sermo, si etiam posteaquam de ea arbore manducavit, scientiam mali habere non potuit.

PL 14, 290B

さもなければ、善悪の知識の木についての言葉が偽りであることになる。もしその木から食べたのちでさえ、悪の知識をもつことができなかったのなら。

De paradiso 6.36

36

Quod si verus est sermo, cupiditatis utique causam habere non potuit: licet plerique sic excusandum putent, quod diligens virum ab eo timuerit separari, et hanc causam cupiditatis praetendant, quod esse voluerit cum marito.

PL 14, 290B

もしこの言葉が真であるなら、彼女には、貪欲という原因はありえなかった。もっとも、多くの人々は、夫を愛するがゆえに夫から引き離されることを恐れたのだとして、彼女を弁護すべきだと考え、夫と共にありたいと望んだことをこの貪欲の理由として挙げるが。