ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De paradiso

Caput VII 第VII章

Ambrose of Milan · De paradiso · PL 14, 290C · 15 sectiones

De paradiso 7.1

1

Quaeritur utrum a Deo, vel a ligno, vel demum aliunde mors homini acciderit; atque objectio multiplici responsione diluitur. 35. Iterum alia quaestio subrepit unde mors acciderit Adae, utrum a natura ligni ejusmodi, an vero a Deo.

PL 14, 290C

死は神から、あるいは木から、あるいは結局のところほかの何かから人に生じたのかが問われる。また異論は、多面的な答えによって解かれる。35. 再び別の問いが忍び寄る。アダムの死は何から生じたのか、そのような木の本性からか、それとも神からか。

De paradiso 7.2

2

Si naturae ligni hoc ascribimus, videtur ligni hujus fructus vivificandi insufflationi Dei praestare; siquidem quem vivificaverat insufflatio, fructus hujus ligni traxit ad mortem.

PL 14, 290C

もしこれを木の本性に帰すなら、この木の実は、神の息の吹き込みが生かす働きにまさるように見える。息の吹き込みが生かした者を、この木の実は死へと引いたからである。

De paradiso 7.3

3

Aut si Deum operatorem mortis esse memoramus, dicunt quod gemina eum opinione accusemus: quod aut ita immitis, ut noluerit ignoscere, cum posset; aut si ignoscere non potuerit, videatur infirmus. Videamus igitur quomodo diluendum sit.

PL 14, 290C

あるいは、神が死を造り出す者だと述べるなら、彼らは、我々が二重の見方で神を責めていると言う。すなわち、神は、赦すことができたのに赦そうとしなかったほど無慈悲であるか、赦すことができなかったのなら無力に見えるか、そのどちらかだというのである。それゆえ、どのように解くべきかを見よう。

De paradiso 7.4

4

Nisi fallor, mortis causa inobedientia fuit; et ideo homo ipse sibi mortis est causa, non habens Deum suae mortis auctorem.

PL 14, 290D

もし私に誤りがなければ、死の原因は不従順であった。したがって人間自身が自分の死の原因であって、神が自分の死を引き起こした者なのではない。

De paradiso 7.5

5

Neque enim si medicus praescripsit aegrotanti a quibus videatur cavendum, atque ille ab interdictis non putaverit abstinendum, causa ei mortis est medicus: sed utique ipse sibi reus mortis est propriae.

PL 14, 290D

というのも、医者が病人に、何を避けるべきと見えるかを指示し、病人が禁じられたものを慎むべきだと考えなかった場合、その人の死の原因は医者ではなく、むしろその人自身が自分の死に責めを負うからである。

De paradiso 7.6

6

Itaque Deus quasi bonus medicus prohibuit, ne Adam nocitura gustaret. 36. Iterum accipe: Scire bonum melius est, quam nescire; et ei qui bonum sciat, pulchrum est scire quod malum est, ut sciat cavere quod malum est, et ut prudens subeat custodiae cautionem.

PL 14, 290D

こうして神は、善い医者のように、アダムが害になるものを味わわないよう禁じた。36. もう一つ聞け。善を知ることは知らないことよりまさる。善を知る者にとって、悪とは何かを知ることは美しい。悪を避けることを知り、思慮ある者として用心という守りに入るためである。

De paradiso 7.7

7

Rursus autem non satis est hoc solum scire quod malum est; ne cum malum scias, scientia boni incipias defraudari. Pulchrius est igitur ut utrumque norimus; ut et quia scimus bonum, fugiamus quod malum est; et ex eo quod cognoscimus malum, boni gratiam praeferamus.

PL 14, 291A

しかし他方で、悪とは何かをそれだけ知るのでは足りない。悪を知りながら、善の知識を欠くようになるといけないからである。ゆえに、両方を知るのがいっそう美しい。善を知るからこそ悪を避け、悪を知ることからも善の好ましさをいっそう重んじるためである。

De paradiso 7.8

8

Sed ita debes utrumque scire, ut et profunde noveris, et quod noveris exsequaris, actusque scientiae congruat. Alioquin tolerabiliorem Scriptura indicat eum (Luc. XII, 47) , qui utrumque nesciat, quam qui perfunctorie utrumque cognovit.

PL 14, 291A

だが、あなたは両方を、深く知るように、知ったことを実行するように、そして行いが知識に合致するように知らねばならない。さもなければ聖書は、両方を知らない者(ルカ12:47)のほうが、両方を上辺だけ知った者よりも耐えやすいと示している。

De paradiso 7.9

9

Gravat enim scire, quod vel exsequi vel vitare non possis: gravat scire sine usu atque opere cognitionis profundae.

PL 14, 291A

実行も回避もできないことを知るのは、重荷になるからである。深い認識を用いず、実践もせずに知ることは、重荷になる。

De paradiso 7.10

10

Denique obest ad existimationem medico scire quid prosit, et quid noceat aegro; nisi cognitione ea quemadmodum oportet, utatur: et ideo non est cognitio bona, nisi ea utaris ut oportet.

PL 14, 291B

つまり、医者にとって、何が病人に益になり何が害になるかを知っていても、その認識を然るべく用いないなら、評判を損なう。それゆえ、認識は、然るべく用いるのでなければ善いものではない。

De paradiso 7.11

11

37. Item accipe: Non frustra lignum scientiae boni et mali productum est in medio paradiso: et si cuicumque homini productum esset, superflua interdictio.

PL 14, 291B

37. さらに聞け。善悪の知識の木が楽園の真ん中に生じたのは、理由のないことではない。それが誰にでも生じたものであったなら、禁令は余計であろう。

De paradiso 7.12

12

Sed neque frustra factum est, neque alii, nisi homini factum est, qui mandatum accepit; ut non solo eo, sed eo cum caeteris uteretur. Nam si multa discutias, complura reperies et plane innumera, quae ei qui uti nesciat, possint nocere.

PL 14, 291B

しかしそれは理由なく造られたのでも、命令を受けた人間以外のために造られたのでもない。人間がそれだけを用いるのでなく、それをほかのものとともに用いるためである。実際、多くのことを吟味すれば、用い方を知らない者には害になりうるものが、数多く、まったく数え切れないほど見つかるであろう。

De paradiso 7.13

13

Nec ipsas divitias invenies fructuosas, si habens dives subsidia largitatis, neget alimenta pauperibus, excludat inopem subsidio destitutum, aliena extorqueat, quia praevalet potestate.

PL 14, 291B

富そのものも、施しの手段をもつ金持ちが貧しい者に糧を拒み、援助を失った困窮者を締め出し、力が勝っているゆえに他人のものを奪い取るなら、実りあるものとは見いだされないであろう。

De paradiso 7.14

14

Pulchritudo ipsa et gratior corporis forma frequenter in vitium, quam deformitas trahit. Numquid igitur quisquam deformiores, quam pulchriores filios habere desiderat, et inopes potius liberos suos cupit esse, quam divites?

PL 14, 291C

美しさそのものや、いっそう好ましい体の形は、醜さよりも頻繁に悪徳へと引く。それなら誰が、美しい子らよりも醜い子らをもちたいと望み、子らが富む者よりも貧しい者であることをむしろ願うだろうか。

De paradiso 7.15

15

Plura sunt hujusmodi quae non ad imprudentiam largientis referenda sunt, sed ad male utentis errorem. Et ideo utentem accusandum potius quam donantem.

PL 14, 291C

この種のことは多く、それは与える者の無思慮にではなく、悪く用いる者の誤りに帰すべきである。それゆえ、責められるべきは、与えた者ではなく用いる者である。