De paradiso 3.1
Per fontem paradisi, Christum; per quatuor flumina inde orientia, virtutes cardinales, et quatuor mundi aetates designari.
PL 14, 279C楽園の泉によってキリストが、そこから出る四つの川によって枢要徳と世の四つの時代が示されている。
De paradiso 3.2
12. Est ergo paradisus terra quaedam fertilis, hoc est, anima fecunda, in Eden plantata, hoc est in voluptate quadam vel exercitata terra, in qua animae sit delectatio. Est etiam νοῦς tamquam Adam: est et sensus, tamquam Eva.
PL 14, 279C12. それゆえ楽園とは、ある肥沃な土地、すなわち実り豊かな魂であり、エデンに、すなわちある快楽の中に、あるいは耕された土地に植えられている。そこには魂の悦びがあるはずである。また、アダムのようなヌース(精神)があり、エバのような感覚もある。
De paradiso 3.3
Ac ne haberes quod ad infirmum retorqueres naturae, vel ad obnoxiam in tolerandis periculis conditionem, considera quae habeat anima ista subsidia. 13. Erat fons qui irrigaret paradisum. Qui fons, nisi Dominus Jesus-Christus!
PL 14, 279Cあなたが本性の弱さや、危険に耐えるうえでの脆い境遇に言い逃れを向けることのないように、この魂がどのような助けを持っているかを考えよ。13. 楽園を潤す泉があった。この泉とは、主イエス・キリストでなくて何であろうか。
De paradiso 3.4
Fons vitae aeternae est, sicut et Pater; quia scriptum est: Quoniam apud te fons vitae (Ps. XXXV, 10) . Denique, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .
PL 14, 279D泉は永遠の生命の泉であり、父もまたそうである。書かれているからである、「汝のもとに命の泉がある」(詩篇35:10)。さらに、「生ける水の川が、その腹から流れ出る」(ヨハネ7:38)。
De paradiso 3.5
Et fons legitur, et fluvius legitur qui irrigat paradisi lignum fructuosum, quod ferat fructum in vitam aeternam. Hic ergo fons, sicut legisti, fons enim inquit, procedit ex Eden, id est, in anima tua fons est.
PL 14, 280A泉とも読まれ、川とも読まれる。それは楽園の実り豊かな木を潤し、その木に永遠の生命へと実を結ばせる。それゆえこの泉は、あなたが読んだとおり——「泉はエデンから出る」と彼は言う——すなわち、あなたの魂のうちに泉がある、ということである。
De paradiso 3.6
Unde Salomon ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15) . Hic est fons qui procedit ex illa exercitata ut plena voluptatis anima: hic fons qui irrigat paradisum, hoc est, virtutes animae eminentissimo merito pullulantis.
PL 14, 280Aそれゆえソロモンは言う、「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め」(箴言5:15)。これは、耕され、いわば快楽に満ちた魂から出る泉であり、楽園を潤す泉、すなわち、最も卓越した功績によって芽吹く魂の徳を潤す泉である。
De paradiso 3.7
14. Et dividitur, inquit, hic fons in quatuor initia. Nomen est uni Phison: hic est qui circuit omnem terram Evilath, ubi est aurum. Terrae autem illius aurum bonum est, ubi est carbunculus, et lapis prasinus.
PL 14, 280A14. 「そしてこの泉は」と彼は言う、「四つの源に分かれる。一つの名はピソン。これはエウィラトの全土をめぐるもので、そこに金がある。その地の金は良質で、そこに紅玉と緑玉がある」。
De paradiso 3.8
Et nomen secundo Geon: hic est qui circuit omnem Aethiopiam. Et flumen tertium Tigris: hic est qui vadit contra Assyrios. Et flumen quartum est Euphrates (Gen. II, 10 et seq.) . Haec igitur quatuor sunt flumina, hoc est, secundum Hebraeos.
PL 14, 280A「第二の名はゲオン。これはエチオピアの全土をめぐるもの。第三の川はティグリス。これはアッシリア人に向かって行くもの。第四の川はエウフラテスである」(創世記2:10以下)。これら四つの川は、ヘブライ人に従えば以上のとおりである。
De paradiso 3.9
Ganges autem secundum Graecos, qui fluit contra Indiam. Geon autem Nilus, qui circuit terram Aegypti vel Aethiopiam.
PL 14, 280Bギリシア人に従えば、〔ピソンは〕ガンジス川であり、インドに向かって流れる。ゲオンはナイル川で、エジプトの地、あるいはエチオピアをめぐる。
De paradiso 3.10
Mesopotamia autem dicitur, quod Tigris et Euphrates incluserint eam; eo quod inter duo haec flumina constituta sit, quod etiam longe positis nomen ipsum et opinio communis expressit. Sed quemadmodum fons dicitur Sapientia Dei.
PL 14, 280Bメソポタミアと呼ばれるのは、ティグリスとエウフラテスがそれを囲んだからであり、この二つの川の間に位置しているからである。このことは、遠く離れた人々にも、その名自体と共通の見解が示している。さて、神の知恵が泉と言われる、そのしかたはこうである〔Sed quemadmodum の文は未完のように見える。「ところで、神の知恵が泉と言われるように」と始まる文を、次の文に続けて取った〕。
De paradiso 3.11
Fons enim est secundum Evangelium dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37) ; fons est et secundum prophetam qui ait: Venite et edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5) .
PL 14, 280B福音書に従えば、知恵は泉である。「渇く者は私のもとに来て飲め」(ヨハネ7:37)と言うからである。預言者に従っても泉である。彼は言う、「来て、私のパンを食べ、私が汝らに混ぜたぶどう酒を飲め」(箴言9:5)。
De paradiso 3.12
Sicut ergo fons vitae est Sapientia, fons gratiae spiritalis: ita fons virtutum est caeterarum, quae nos ad aeternae cursum dirigunt vitae.
PL 14, 280Cそれゆえ、知恵が命の泉、霊的な恩寵の泉であるように、知恵は、我々を永遠の生命への歩みへと導く他の徳の泉でもある。
De paradiso 3.13
Ex hac igitur anima quae culta est, non ex ea quae inculta fons iste procedit, ut irriget paradisum, hoc est, quaedam diversarum fruteta virtutum, quarum sunt quatuor initia in quae sapientia ista dividitur.
PL 14, 280Cこの泉は、耕された魂から出るのであって、耕されていない魂から出るのではない。それは楽園を、すなわち種々の徳の茂みを潤すためである。徳には四つの源があり、この知恵はそれらへと分かれる。
De paradiso 3.14
Quae sunt quatuor initia virtutum, nisi unum prudentiae, aliud temperantiae, tertium fortitudinis, quartum justitiae (Plato, lib. IV, de Repub.) ? Quae etiam sapientes istius mundi ex nostris assumpta, in suorum scripta librorum transtulerunt.
PL 14, 280Cこの四つの徳の源とは、一つが思慮、別が節制、第三が勇気、第四が正義でなくて何であろうか(プラトン『国家』第4巻)。この世の賢者たちは、これらを我々のもとから取って、自分たちの書物に写した。
De paradiso 3.15
Itaque sicut fons sapientiae, ita etiam flumina ista quatuor quaedam ex illo fonte manantia sunt fluenta virtutum. 15. Phison igitur prudentia est, et ideo habet bonum aurum, splendidum carbunculum, et prasinum lapidem.
PL 14, 280Cそれゆえ、知恵の泉と同じく、これら四つの川も、その泉から湧き出る、いわば徳の流れである。15. ピソンとは思慮である。それゆえ良質の金、輝く紅玉、緑玉を持つ。
De paradiso 3.16
Aurum enim pro inventis prudentibus frequenter accipimus. Unde et Dominus per Prophetam ait: Dedi illi aurum et argentum (Oseae II, 8).
PL 14, 280D我々は金を、思慮によって見いだされたものの意にしばしば取るからである〔pro inventis prudentibus は「思慮ある見いだされたものとして」。inventis を中性の「見いだされたもの」と取った〕。それゆえ主は預言者を通して言う、「私は彼女に金と銀を与えた」(ホセア2:8)。
De paradiso 3.17
Et David de prudentibus dicit: Si dormiatis inter meaios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Ps. LXVII, 14) : eo quod veteri et novo qui inhaeserit Testamento, in ipsa secreta sapientiae Dei disputationis possit ubertate procedere.
PL 14, 280Dまたダビデは思慮ある者たちについて言う、「汝らが諸々の分け前〔クレロス〕のただ中に〔底本は活字が欠けて meaios のように見える。medios と読む〕眠るなら、〔汝らは〕銀で覆われたハトの翼、その背の後ろは金の色をしている」(詩篇67:14)。これは、旧約と新約に固く結ばれた者が、神の知恵のまさに秘密のうちに、論究の豊かさをもって進みうるからである。
De paradiso 3.18
Hoc ergo bonum aurum dicit, non illud monetale quod corruptibile ac terrenum est. Habet etiam splendidum, inquit, carbunculum, in quo quidam animae nostrae vivit igniculus.
PL 14, 281Aそれゆえ彼が良い金と言うのは、あの鋳貨になる金、朽ちて地上のものである金のことではない。また彼は言う、輝く紅玉を持つ、と。その中には、我々の魂のある種の小さな火が生きている。
De paradiso 3.19
Habet et prasinum lapidem, qui viride quiddam atque vitale coloris sui specie ostentare videtur. Virent enim arbusta quae vivunt, arescunt contra quaecumque moriuntur: viret terra dum floret, virent et semina dum prorumpunt.
PL 14, 281Aまた緑玉を持つ。それは色の見えによって、緑で生命にかかわる何かを示しているように見える。生きている木々は緑であり、死ぬものはみな枯れる。大地は花咲くあいだ緑であり、種も芽を吹き出すあいだ緑である。
De paradiso 3.20
Et bene primo loco hic fluvius positus est Phison, qui secundum Hebraeos Phison dicitur, hoc est, oris mutatio; quia non unam gentem circumfluit, sed etiam per Lydiam fluit. Non enim angusta quaedam, sed dives utilitatum prudentia est, quae pluribus prosit.
PL 14, 281Aこの川ピソンが第一の位置に置かれたのは適切である。ヘブライ人に従えば、ピソンは「口の変化」を意味する。この川は一つの民だけをめぐるのではなく、リュディアをも貫いて流れるからである。思慮は狭いものではなく、益に富むものであり、多くの人々の益となるからである。
De paradiso 3.21
Ideo prima, ut si quis de paradiso fuerit egressus, velut quoddam eum prudentiae flumen excipiat, ne cito possit arescere: sed per hanc ad paradisum facile revertatur.
PL 14, 281B第一に置かれたのは、楽園から出ていく者があれば、いわば思慮の川が彼を受け止め、彼がすぐに干からびることのないようにするためである。むしろこの川を通じて、彼が容易に楽園に戻れるようにするためである。
De paradiso 3.22
Hic fluvius a multis hominibus frequentatur, pulchritudinemque et fertilitatem maximam habere perhibetur. Et ideo prudentia in specie hujus accipitur, quae plurimos fructus attulit in Domini adventu.
PL 14, 281Bこの川は多くの人々に行き来され、最大の美しさと肥沃さを持つと言われる。それゆえ思慮はこの川の姿において受け取られ、主の到来において最も多くの実をもたらした。
De paradiso 3.23
Atque in extrema terrarum fluit, quia per Sapientiam omnes homines sunt redempti. Unde et dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII, 5) .
PL 14, 281Bそして地の果てを流れるのは、知恵によってすべての人が贖われたからである。それゆえ言われている、「その響きは全地に出で、その言葉は世界の果てにまで及んだ」(詩篇18:5)。
De paradiso 3.24
16. Secundus est fluvius Geon, juxta quem lex data est Israelitis, cum essent in Aegypto constituti; ut ex Aegypto recederent, et succincti lumbos ederent agnum, quod insigne est temperantiae. Castos enim et sanctificatos oportet Domini pascha celebrare.
PL 14, 281B16. 第二の川はゲオンである。そのほとりで、エジプトにいたイスラエルの民に律法が与えられた。エジプトを去り、腰を引き締めて子羊を食べるようにと。これは節制のしるしである。主の過越を祝うのは、貞潔で聖別された者でなければならないからである。
De paradiso 3.25
Et ideo juxta istum fluvium legitima primo observantia constituta est; quia significat nomen hoc quemdam terrae hiatum.
PL 14, 281Cそれゆえこの川のほとりで、律法にかなう遵守が最初に定められた。この名はある種の大地の裂け目を意味するからである。
De paradiso 3.26
Sicut igitur terram et quaecumque vel purgamenta vel frondes in ea sunt, hiatus absorbet: ita castitas omnes corporis passiones abolere consuevit. Meritoque ibi primum observantiae constitutio, quia per legem absorbetur carnale peccatum.
PL 14, 281C大地を、またそこにある屑や枝葉を裂け目が呑み込むように、貞潔は体のあらゆる情念を消し去るのが常である。そしてそこで最初に遵守の定めが置かれたのは当然である。律法によって肉の罪が呑み込まれるからである。
De paradiso 3.27
Bene ergo Geon, in quo figura est castitatis, circumire terram Aethiopicam dicitur; ut abluat corpus abjectum, et carnis vilissimae restinguat incendium. Aethiopia enim abjecta et vilis Latina interpretatione signatur. Quid autem abjectius nostro corpore?
PL 14, 281Cそれゆえ、貞潔の象りであるゲオンが、エチオピアの地をめぐると言われるのは適切である。それは、卑しい体を洗い、きわめて卑しい肉の火を消すためである。エチオピアは、ラテン語に訳せば卑しく賤しいものを意味するからである。我々の体より卑しいものがあろうか。
De paradiso 3.28
Quid tam Aethiopiae simile, quod etiam nigrum est quibusdam tenebris peccatorum? 17. Tertius est fluvius Tigris, qui vadit contra Assyrios, ad quem praevaricator Israel captivus est ductus.
PL 14, 281D罪の闇によって黒くさえなっているものほど、エチオピアに似たものが何かあろうか。17. 第三の川はティグリスで、アッシリア人に向かって行く。背いたイスラエルは、この川のもとへ捕虜として連れていかれた。
De paradiso 3.29
Hic fluvius dicitur velocior esse omnibus, quem incolunt Assyrii, hoc est dirigentes hoc enim significat interpretatio. Ergo quicumque fortitudine animi praevaricantia corporis vitia captivaverit dirigens ad superna, iste hujus fluminis similis aestimatur.
PL 14, 281Dこの川は、どの川よりも速いと言われる。そこに住むアッシリア人とは「導く者」のことである——この名の解釈がそうだからである。それゆえ、心の勇気によって、背反に傾く体の悪徳を捕らえ、上のものへと導く者は、この川に似ていると評価される。
De paradiso 3.30
Et ideo etiam fortitudo de illo qui est in paradiso, fonte emanat. Fortitudo autem quodam cursu rapido resistentia quaeque transverberat, nec aliquibus cursus ejus impedimentorum haeret obstaculis.
PL 14, 282Aそれゆえ勇気もまた、楽園にあるかの泉から湧き出る。勇気は、急な流れで立ちはだかるものをことごとく貫き、その流れはどんな障害の妨げにも引っかからない。
De paradiso 3.31
18. Quartus est fluvius Euphrates, qui Latine fecunditas atque abundantia fructuum nuncupatur, praeferens quoddam insigne justitiae, quae omnem pascit animam.
PL 14, 282A18. 第四の川はエウフラテスで、ラテン語では実りの豊かさ、豊穣と呼ばれ、あらゆる魂を養う正義のしるしを示している。
De paradiso 3.32
Nulla enim abundantiores videtur fructus habere virtus, quam aequitas atque justitia, quae magis aliis quam sibi prodest, et utilitates suas negligit communia emolumenta praeponens.
PL 14, 282A実際、公平と正義ほど豊かな実りをもつ徳は見当たらない。正義は自分よりも他者の益となり、共通の利益を優先して自分の利益を顧みない。
De paradiso 3.33
Plerique Euphratem ἀπὸ τοῦ εὐφραίνεσθαι dictum putant, hoc est a laetando, eo quod hominum genus nullo magis quam justitia et aequitate laetetur.
PL 14, 282B多くの人々は、エウフラテスの名が「アポ・トゥー・エウフライネスタイ」〔ギリシア語〕、すなわち「喜ぶこと」に由来すると考えている。人類が正義と公平ほど喜ぶものはないからである。
De paradiso 3.34
Causam autem cur caeteri qua commeant fluvii, describuntur regiones locorum, qua Euphrates commeat, non describantur, illam accepimus, quia aqua ejus vitalis asseritur, et quae foveat atque augeat.
PL 14, 282Bほかの川が通る所にはその土地の地域が記されるのに、エウフラテスが通る所の地域は記されない。その理由として、我々はこう受け取っている。この川の水は命にかかわるものと言われ、育み増し加えるものだからである。
De paradiso 3.35
Unde eum Auxen Hebraeorum et Assyriorum prudentes dixerunt: contra autem fertur esse aqua aliorum fluminum.
PL 14, 282Bそれゆえヘブライ人とアッシリア人の賢者たちは、これをアウクセン〔ギリシア語で「増す」の意で、前の「増し加える」を受ける〕と呼んだ。他の川の水はこれに反すると言われる。
De paradiso 3.36
Deinde quia ubi prudentia, ibi et malitia: ubi fortitudo, ibi et iracundia: ubi temperantia plerumque, ibi intemperantia est, aut alia vitia sunt: ubi autem justitia, ibi concordia virtutum est caeterarum; ideo non ex locis qua fluit, hoc est, non ex parte cognoscitur.
PL 14, 282Bさらに、思慮のあるところには悪意もあり、勇気のあるところには怒りもあり、節制のあるところにはしばしば放縦や他の悪徳があるが、正義のあるところには他の徳の調和がある。それゆえ正義は、それが流れる場所からは、すなわち部分からは知られない。
De paradiso 3.37
Non enim pars est justitia, sed quasi mater est omnium. In his ergo fluminibus quatuor virtutes principales quatuor exprimuntur, quae veluti mundi istius incluserunt tempora.
PL 14, 282B正義は部分ではなく、いわばすべて〔の徳〕の母だからである。それゆえこれらの川において、四つの主要な徳が表されており、それらはいわばこの世の時代を囲んでいる。
De paradiso 3.38
19. Primum igitur tempus ex mundi principio usque ad diluvium prudentiae fuit, quo in tempore justi numerantur Abel a Deo justus dictus (Matth., XXIII, 35) ; et Enos, hoc est homo ad imaginem Dei factus, qui speravit invocare nomen Domini Dei; et Enoch qui dicitur Latine Dei gratia, raptus ad coelum; et Noe qui et ipse justus, et quaedam requiei directio.
PL 14, 282C19. それゆえ最初の時代、世の初めから洪水までは、思慮の時代であった。この時代には義人として、神から義人と呼ばれたアベル(マタイ23:35)、神の像にかたどって造られた人、すなわちエノス——彼は主なる神の名を呼ぶことを望んだ——、ラテン語で「神の恩寵」と言われ、天に引き上げられたエノク、そして彼もまた義人であり、いわば安息の導きであるノアが数えられる。
De paradiso 3.39
20. Secundum tempus est Abraham et Isaac et Jacob, reliquorumque numerus patriarcharum, in quibus casta et pura quaedam temperantia religionis effulsit.
PL 14, 282C20. 第二の時代は、アブラハム、イサク、ヤコブ、およびその他の族長たちの数であり、彼らのうちに宗教の貞潔で清らかな節制が輝いた。
De paradiso 3.40
Immaculatus enim Isaac per repromissionem Abrahae datus est filius, non tam corporalis partus quam divinae munus praeferens indulgentiae, in quo vere immaculati figura praecessit, ut Apostolus docet dicens: Quia Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus.
PL 14, 282C汚れのないイサクは、アブラハムへの約束によって与えられた子であり、体の出産というよりも、神の寛大さの賜物を示すものであった。彼のうちに、真に汚れのない者の象りが先行した。使徒が教えるとおりである。「約束はアブラハムとその子孫に語られた」。
De paradiso 3.41
Non dicit, et seminibus, tanquam in multis sed sicut in uno, et semini tuo, qui est Christus. (Gal. III, 16) . 21. Tertium tempus est in Moysi lege et caeteris prophetis.
PL 14, 282D「『子孫たちに』とは言わず、多数の者についてのようにではなく、一人についてのように、『そして汝の子孫に』と言っている。それはキリストである」(ガラテヤ3:16)。21. 第三の時代は、モーセの律法と他の預言者たちにある。
De paradiso 3.42
Deficiet enim me tempus enarrando de Gedeon, Barac, Samson, David, Salomone, et Samuel, et caeteris prophetis, Anania, Azaria, Misael, et Daniel, Elia, et Elisaeo qui per fidem devicerunt regna, operati sunt justitiam, perceperunt repromissiones, obstruxerunt ora leonum, extinxerunt virtutem ignis, effugaverunt acies gladii, evaluerunt de infirmitate, fortes fuerunt in bello, castra ceperunt exterorum (Heb. XI, 32 et seq.) .
PL 14, 283A「ギデオン、バラク、サムソン、ダビデ、ソロモン、サムエル、そのほかの預言者たち、アナニア、アザリア、ミサエル、ダニエル、エリヤ、エリシャについて語れば、時間が私には足りなくなるだろう。彼らは信仰によって王国を征服し、正義を行い、約束のものを受け、獅子の口をふさぎ、火の力を消し、剣の刃を逃れ、弱さから強くされ、戦いにおいて勇敢となり、他国人の陣営を奪った」(ヘブライ11:32以下)。
De paradiso 3.43
Non immerito igitur in his species fortitudinis est. Secti enim sunt, sicut infra habes, tentati, in mactatione gladii mortui. Circumierunt in caprinis pellibus, egentes, angustiati, et doloribus afflicti, quorum meritis non erat dignus orbis.
PL 14, 283Aそれゆえ、これらの人々のうちに勇気の姿があるのは、理由のないことではない。実際、あなたが下の箇所で見るとおり、「彼らは切り裂かれ、試みられ、剣による殺戮で死んだ。ヤギの皮をまとって巡り歩き、乏しく、苦しめられ、苦痛に打ちのめされた。世界は彼らの功績にふさわしくなかった」。
De paradiso 3.44
In solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in foveis terrae (Ibid. XVII, 38) . Recte igitur in his speciem fortitudinis collocamus. 22. Secundum autem Evangelium digna est figura justitiae quia virtus est in salutem omni credenti.
PL 14, 283A「荒れ野をさまよい、山々に、洞穴に、地の穴にいた」(ヘブライ17:38)〔引照は底本のまま。この句はヘブライ11:38に当たる〕。それゆえ我々が勇気の姿をこれらの人々のうちに置くのは正しい。22. 福音に従う〔時代〕は、正義の象りにふさわしい。福音は、信じるすべての者を救う力だからである。
De paradiso 3.45
Denique ipse Dominus ait: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth., III, 15) : quae quidem parens caeterarum est fecunda virtutum.
PL 14, 283B実際、主自身が言う、「今は許せ。このようにして我々があらゆる正義を満たすのは、ふさわしいことなのだ」(マタイ3:15)。この正義こそは、他の徳の実り豊かな生みの親である。
De paradiso 3.46
In quo quamvis aliqua harum quas diximus, principalis est virtus; in eo etiam caeterae praesto sunt; quia ipsae sibi sunt connexae concretaeque virtutes.
PL 14, 283B我々が述べたこれらのうち、どれか一つの徳が主たるものである者においても、他の徳もそこにそなわっている。徳は互いに結びつき、一つに固まっているからである。
De paradiso 3.47
Nam utique Abel justus, et fortissimus ac patientissimus Abraham, et prudentissimi prophetae: Moyses vero eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, majorem honestatem aestimavit Aegypti thesauris opprobrium Christi. Et quis sapientior quam Daniel?
PL 14, 283B実際、アベルは義人であり、アブラハムはきわめて勇敢で忍耐強く、預言者たちはきわめて思慮深かった。モーセはエジプト人のあらゆる知恵に通じていたが、キリストの辱めをエジプトの宝よりも大いなる誉れと考えた。ダニエルより知恵ある者がいようか。
De paradiso 3.48
Salomon quoque sapientiam poposcit, et meruit. Dictum est ergo de quatuor virtutum fluminibus, quorum potus est utilis. Et quia Phison aurum bonum terrae, et carbunculum, et lapidem prasinum habere dictus est, hoc quoque quale sit consideremus.
PL 14, 283Bソロモンもまた知恵を求め、それを得るに値した。以上、飲むことが有益な四つの徳の川について述べた。また、ピソンはその地の良い金と紅玉と緑玉を持つと言われているので、これがどのようなものかについても考えよう。
De paradiso 3.49
23. Videtur enim nobis tamquam aurum bonum Enos, qui prudenter Dei nomen scire desideravit. Enoch autem qui translatus est, et mortem non vidit, carbunculus quidam est lapis boni odoris, quem operibus suis sanctus Enoch Deo detulit, gratiam quamdam factis, et moribus spirans.
PL 14, 283C23. 我々には、神の名を知ることを思慮深く望んだエノスが、良い金のように見える。一方、移されて死を見なかったエノクは、ある良い香りの石すなわち紅玉であり、聖なるエノクが自らの業によって神にささげたものである。彼はその行いと振る舞いによって、ある恩寵を吹き出していた。
De paradiso 3.50
Noe vero tamquam prasinus lapis vitalem colorem praetulit. Siquidem diluvii tempore solus velut ad futurae constitutionis vitale semen in illa arca est reservatus.
PL 14, 283Cノアは緑玉のように、生命を帯びた色を示した。実際、洪水のとき、彼だけが、来たるべき世の成り立ちのための生命ある種子として、あの箱舟に保たれたのである。
De paradiso 3.51
Ergo bene paradisus qui pluribus fluminibus irrigatur, secundum Orientem est, non contra Orientem, hoc est, secumdum illum Orientem cui nomen est Oriens, id est secundum Christum, qui jubar quoddam aeternae lucis effudit, et est in Eden, hoc est, in voluptate.
PL 14, 283Cそれゆえ、多くの川に潤される楽園が「東の方」にあり、東に向かっているのではないのは適切である。すなわち、「東」という名のあの東の方に〔底本は secumdum。secundum と読む〕——つまりキリストに従ってであり、キリストは永遠の光の輝きを注ぎ出した——そしてエデン、すなわち快楽のうちにある。