ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De paradiso

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · De paradiso · PL 14, 285A · 28 sectiones

De paradiso 5.1

1

Examinatur praeceptum de non edendo de ligno scientiae boni et mali, et circa id emergentes difficultates dissolvuntur.

PL 14, 285A

善悪の知識の木から食べるなという命令が検討され、それをめぐって生じる難点が解かれる。

De paradiso 5.2

2

26. Et praecepit Dominus Deus Adae dicens: Ex omni ligno quod est in paradiso ad escam, edes: de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis. Qua die autem manducaveritis ex eo morte moriemini (Gen., II, 16 et 17) .

PL 14, 285B

26. 「そして主なる神はアダムに命じて言った、『楽園にある、食べるためのすべての木から、汝は食べてよい。だが善悪の知識の木からは、汝らは食べてはならない。それから食べる日には、汝らは死によって死ぬ』」(創世記2:16-17)。

De paradiso 5.3

3

Qua ratione, ubi praecepit ex omni ligno edendum, singulariter dixerit, Edes: ubi autem de ligno scientiae boni et mali pluraliter, Non edetis, dixerit, non otiosa quaestio. Verum si diligenter intendas, Scripturarum auctoritate absolvi potest.

PL 14, 285B

あらゆる木から食べるよう命じた箇所では単数で「汝は食べてよい」と言い、善悪の知識の木については複数で「汝らは食べてはならない」と言ったのはなぜか、これは無用でない問いである。だが、あなたが注意深く考えるなら、聖典の権威によって解決できる。

De paradiso 5.4

4

Quod enim bonum, hoc est faciendum: quod autem bonum et faciendum, consonans et adhaerens: quod vero turpe, hoc dissonans, incompositum, atque discretum est. Et ideo Dominus unitatem semper intendens, secundum unitatem praecepit.

PL 14, 285B

善であるものはなされるべきであり、善でありなされるべきものは、調和し、結びついている。一方、恥ずべきものは、不調和で、秩序を欠き、分かたれている。それゆえ主は、常に一性を目指して、一性に従って命じた。

De paradiso 5.5

5

Denique unitatem operatur, qui fecit utraque unum. Nec solum utraque, sed etiam omnes unum. Omnes enim unum corpus, et unum spiritum esse nos jussit.

PL 14, 285C

実際、主は一性を働かせ、二つのものを一つにした。二つのものだけでなく、すべての者をも一つにした。我々が皆、一つの体、一つの霊であるようにと、主は命じたからである。

De paradiso 5.6

6

Per omnia autem primogenitus, cum sit in unitate cum Patre, conjunctissimus Patri semper est: quia Verbum erat apud Deum. Denique ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; ut unitatem sibi majestatis et divinitatis cum Patre esse monstraret.

PL 14, 285C

万物において長子である者は、父との一性のうちにあるから、常に父に最も固く結ばれている。言葉は神とともにあったからである。それゆえ彼は言う、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。父とのあいだに威厳と神性の一性があることを示すためである。

De paradiso 5.7

7

Sed et nos unum esse praecepit, et suae naturae unitatisque similitudinem in nos gratiae adoptione transfudit dicens: Pater sicut ego et tu unum sumus, ita et isti nobis unum sint (Joan. XVII, 22) . Ergo ubi bonum praecipit, tamquam ad unum praecipit dicens, Edes.

PL 14, 285C

しかし彼は我々も一つであるように命じ、自らの本性と一性の似姿を、恩寵による養子縁組によって我々に注ぎ入れて、言った、「父よ、私と汝が一つであるように、この者たちも我々において一つであるように」(ヨハネ17:22)。それゆえ善を命じるときは、一人に向けて命じるように「汝は食べてよい」と言って命じるのである。

De paradiso 5.8

8

Unitas enim praevaricari non potest. Ubi vero de ligno scientiae boni et mali, dicit non esse gustandum, quasi ad plures dicit, Non edetis. Quod enim prohibitorium est, tamquam pluribus imperatur.

PL 14, 285C

一性は背くことができないからである。しかし善悪の知識の木については、食べてはならないと言うときは、複数の者に向けて言うように、「汝らは食べてはならない」と言う。禁止にかかわることは、複数の者に命じられるからである。

De paradiso 5.9

9

Ego tamen aliud puto, et quid futurum sit, in ipso jam Dei sermone reperio. De omni ligno gustandum Adae soli praecepit, quem servaturum sciebat: de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum, jam non singulariter, sed pluraliter dicit.

PL 14, 285D

しかし私は別の考えをもつ。やがて起こることを、すでに神の言葉そのものの中に見いだす。あらゆる木から食べてよいと、神はアダムひとりに命じた。アダムが守ることを神は知っていたからである。だが善悪の知識の木については食べてはならないと、もはや単数ではなく複数で言う。

De paradiso 5.10

10

Sciebat enim praevaricaturam mulierem, et ideo per pluralitatem ostendit non servaturos, quia plurium discreta sententia est. 27. Et quantum ad Septuaginta virorum sententiam spectat, solutum est quod movebat.

PL 14, 286A

神は、女が背くことを知っていたので、複数形によって、彼らが守らないことを示したのである。複数の者の意見は分かれているからである。27. 七十人訳の七十人の判断に関する限り、問題とされていたことは解かれた。

De paradiso 5.11

11

Sed quia Symmachus utrumque singulariter dixit, intelligimus id secutum, quia in lege quoque cum populum alloquitur Deus, singulariter loquitur, sicut habes: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) ; et, Diliges dominum Deum tuum (Ibid. 6) .

PL 14, 286A

しかしシュンマコスは両方を単数で言ったので、我々は、彼がその用法に従ったのだと解する。律法においても、神が民に語りかけるとき単数で語るからである。あなたが読むとおりである、「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一の神である」(申命記6:4)、また「汝は汝の主なる神を愛せよ」(申命記6:6)〔引照は底本のまま。この句は申命記6:5に当たる〕。

De paradiso 5.12

12

Nec mihi praejudicat Symmachi interpretatio, qui unitatem Patris et Filii videre non potuit; etsi aliquoties in sermone et Aquila et ipse confessi sint.

PL 14, 286A

シュンマコスの翻訳は、私の議論をあらかじめ決めてしまうものではない。彼は父と子の一性を見ることができなかった。もっとも、アキュラも彼自身も、言葉の上でときにそれを告白してはいるが。

De paradiso 5.13

13

Nec quisquam de eo quod praevaricaturum populum divina mandata singulariter alloquitur, putet superiori nostro obvium esse sermoni; quia populus Judaeorum etiam singulariter data praescripta violavit.

PL 14, 286A

また、背くことになる民に神の命令が単数で語りかけられているからといって、誰も、それが我々の先の議論に反すると考えてはならない。ユダヤの民は、単数で与えられた定めさえも破ったからである。

De paradiso 5.14

14

Lex enim spiritualis est: et ideo alterum in sermone, alterum in praedestinatione, divino populum Deus alloquebatur oraculo. Denique ait: Non coques agnum in lacte matris suae (Exod. XXXIV, 26) .

PL 14, 286B

律法は霊的だからである。それゆえ神は、一方は言葉において、もう一方は予定において、神的な託宣によって民に語りかけた。実際、神は言う、「汝は子羊をその母の乳で煮てはならない」(出エジプト記34:26)。

De paradiso 5.15

15

28. Facilis abhinc praeceptorum coelestium series videretur; nisi quaestionem plurimi commoverent, quibus responderi oportet a nobis; ne simplices mentes malitiosa interpretatione traducant.

PL 14, 286B

28. これ以降、天の命令の連なりは容易に見えるだろう。だが、多くの人々が問いを持ち出しており、それに我々は答えねばならない。彼らが悪意ある解釈で素朴な心を誤って導くことのないようにするためである。

De paradiso 5.16

16

Plerique enim, quorum auctor Apelles, sicut habes in trigesimo et octavo tomo ejus, has quaestiones proponunt: Quomodo lignum vitae plus operari videtur ad vitam, quam insufflatio Dei?

PL 14, 286B

実際、多くの人々、その創始者はアペレスであるが、その者たちは、あなたが彼の第38巻に読むとおり、次のような問いを提起する。命の木は、神の息の吹き込みよりも命のためにより多く働くように見えるが、それはどうしてか。

De paradiso 5.17

17

Deinde si hominem non perfectum fecit Deus; unusquisque autem per industriam propriam perfectionem sibi virtutis adsciscit: nonne videtur plus sibi homo acquirere, quam ei Deus contulit?

PL 14, 286B

次に、神は人を完全には造らなかったのに、各人は自らの努力によって徳の完成を身に得るのだとすれば、人は神が与えたものより多くを自分で獲得することになるように見えないか。

De paradiso 5.18

18

Tertium objiciunt: Et si homo non gustaverat mortem, utique quam non gustaverat, scire non poterat. Ergo si non gustaverat, nesciebat; si nesciebat timere non poterat. Frustra igitur Deus mortem pro terrore objecit, quam homines non timebant.

PL 14, 286C

第三に彼らは反論する。もし人が死を味わっていなかったのなら、味わっていなかったものを知ることはできなかったはずである。ゆえに味わっていなかったなら知らなかったのであり、知らなかったなら恐れることもできなかった。したがって神が死を脅しとして突きつけたのは無駄であった。人々は死を恐れていなかったのだから。

De paradiso 5.19

19

29. Discamus igitur quod ibi lignum vitae ubi etiam lignum scientiae boni et mali produxerit Deus. Habes enim quia produxit lignum vitae ἐν μέσῳ τοῦ παραδείσου, hoc est, in medio paradisi. Apud nos enim ἐν μέσῳ intelligitur, quod in medio produxerit.

PL 14, 286C

29. それゆえ、命の木が、神が善悪の知識の木をも生え出させたまさにその場所にあったことを、我々は学ぼう。あなたは、神が命の木を「エン・メソー・トゥー・パラデイソウ(楽園の中に)」〔ギリシア語〕、すなわち楽園の中央に生え出させたと読んでいる。我々のもとでは、エン・メソー(中に)は、中央に生え出させたという意味に理解されるからである。

De paradiso 5.20

20

Ergo in medio paradiso et vita erat, et causa mortis. Intellige quia non homo fecit vitam, sed vel operando, vel custodiendo mandata Dei potuit invenire. Erat autem vita, sicut Apostolus dixit, abscondita cum Christo in Deo (Colos. III, 3) .

PL 14, 286C

それゆえ楽園の中央には、命も、死の原因もともにあった。理解せよ、人が命をつくったのではなく、神の命令を行うことによって、あるいは守ることによって、それを見いだしえたのである。そして命とは、使徒が言ったように、キリストとともに神のうちに隠されたものであった(コロサイ3:3)。

De paradiso 5.21

21

Homo ergo sive in umbra vitae erat propter vitam futuram, quia umbra est haec quae nunc nostra est vita in terra, sive in quodam pignore vitae erat, quia habebat insufflationem Dei.

PL 14, 286D

それゆえ人は、来たるべき命のために命の影の中にいたか——いま地上にある我々のこの命は影だからである——あるいは、神の息の吹き込みを持っていたのだから、命の保証のようなものの中にいたか、そのいずれかである。

De paradiso 5.22

22

Habebat ergo pignus immortalitatis: sed in umbra vitae positus absconditam vitam cum Christo in Deo vulgari quodam tactu et aspectu videre et capere non poterat.

PL 14, 287A

それゆえ彼は不死の保証を持っていた。しかし命の影の中に置かれていたので、キリストとともに神のうちに隠された命を、通常の触れ方や見方では見ることも捉えることもできなかった。

De paradiso 5.23

23

Et si nondum peccator, non tamen incorruptae, inviolabilisque naturae; ut pote qui postea peccato lapsus est, nequaquam autem adhuc peccator. Denique in umbra vitae erat: qui autem peccatores sunt, in umbra mortis sunt.

PL 14, 287A

まだ罪人ではなかったとはいえ、朽ちず不可侵の本性をもっていたわけではない。のちに罪によって堕ちた者であり、しかしその時点ではまだ決して罪人ではなかったからである。つまり彼は命の影の中にいた。罪人である者たちは、死の影の中にいる。

De paradiso 5.24

24

Peccatorum enim populus, sicut Esaias docet (Esai. IX, 2) , sedebat in umbra mortis, cui lux orta per Dei gratiam, non per sua virtutis est meritum. Ergo inter insufflationem Dei, et escam ligni vitae nulla discretio.

PL 14, 287A

罪人の民は、イザヤが教えるとおり(イザヤ9:2)、死の影の中に座っていたが、その民に光が昇ったのは、神の恩寵によるのであって、自らの徳〔底本は sua virtutis。suae virtutis と読む〕の功績によるのではない。それゆえ神の息の吹き込みと、命の木の食物との間に、区別はない。

De paradiso 5.25

25

Nec hominem quis potest dicere plus sibi posse acquirere, quam divina ei largitate collatum est. Utinam acceptum tenere possemus. Labor etenim noster eo proficit, ut quae tributa sunt, resumamus.

PL 14, 287A

また、人が神の寛大な賜物によって与えられたもの以上のものを自分で獲得できると、誰も言うことはできない。受けたものを保持できればよいのだが。我々の労苦は、与えられたものを取り戻すことにしか進まないのである。

De paradiso 5.26

26

Tertium illud quod propositum est, quia qui mortem non gustaverat, mortem timere non poterat, facile ex communis naturae usu absolutionem habet. Est enim natura insitum omnibus animantibus, ut etiam quae nondum sibi nocere experta sunt, quasi noxia reformident.

PL 14, 287B

第三に提起されたこと、すなわち死を味わっていない者は死を恐れることができなかったという点は、共通の本性の働きから容易に解決される。あらゆる動物には、まだ自分に害をなした経験のないものさえ有害なものとして恐れるということが、本性に植えつけられているからである。

De paradiso 5.27

27

Unde enim columbae in ipso sui ortu visi terror accipitris? Unde lupi ovibus formidabiles, pullis milvi?

PL 14, 287B

ハトが、生まれたそのときからタカを見て恐れを抱くのは、どこから来るのか〔ミーニュは visi terror accipitris と刷り、語形が崩れている。ミーニュの脚注は写本の読みとして viso terrentur accipitre(タカを見て恐れる)、visu、viso terrorem accipiunt(見て恐れを抱く)などを挙げ、ほかの写本はほとんど損なわれているとする。脚注の読みに拠って訳した〕。羊にとってオオカミが恐ろしく、ひな鳥にとってトビが恐ろしいのは、どこから来るのか。

De paradiso 5.28

28

Quod si in iis quae irrationabilia sunt animantia, quidam de adverso genere animantium naturalis est terror, ut etiam irrationabilia sensum fugiendae mortis accipiant: quanto magis in primo homine rationis utique plenissimo, naturalis quaedam opinio mortis debuit esse vitandae.

PL 14, 287B

もし理性を欠く動物のうちに、敵対する種の動物に対するある種の自然な恐怖があり、理性を欠く動物でさえ死を避けるべきだという感覚を受けているのなら、理性に最も満ちていた最初の人には、避けるべき死についてのある自然な考えがなおさらあったはずである。