ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De paradiso

Caput XV 第XV章

Ambrose of Milan · De paradiso · PL 14, 311C · 32 sectiones

De paradiso 15.1

1

Peccatum mulieris quare venia dignum; quidve per serpentem, feminam, ac virum significetur. Qualis serpentis condemnatio; et in quibus ab Adami condemnatione distinguatur.

PL 14, 311C

女の罪はなぜ赦しに値するか。また、蛇と女と男によって何が示されているか。蛇の断罪はどのようなものか、またどの点でアダムの断罪と区別されるか。

De paradiso 15.2

2

73. Serpens, inquit, me persuasit: et hoc veniabile Deo visum est; eo quod nosset multas ad decipiendum vias esse serpentis (quia transfiguratur in angelum lucis, et ministri ejus sicut ministri justitiae sunt) falsa imponentis rebus singulis nomina, ut temeritatem dicat esse virtutem, et avaritiae nomen imponat industriae.

PL 14, 311C

73. 「蛇が私を説き伏せた」と女は言う。これは神に、赦しうることと見えた。〔神は〕知っていたからである。欺くための蛇の道が多くあることを。蛇は光の天使に姿を変え、その僕たちも正義の僕のように装う。蛇は一つ一つの事物に偽りの名を付け、無謀を徳と呼び、貪欲に勤勉の名を与える。

De paradiso 15.3

3

Serpens enim mulierem decepit, virum mulier ad praevaricationem de veritate deduxit. Serpentis typum accepit delectatio corporalis: mulier symbolum sensus est nostri, vir mentis. Delectatio itaque sensum movet, sensus menti transfundit quam acceperit passionem.

PL 14, 311D

蛇は女を欺き、女は男を、真理から背反へと導いた。体の悦楽は蛇という予型で表されており、女は我々の感覚の象徴であり、男は精神の象徴である。それゆえ悦楽は感覚を動かし、感覚は、受け取った情念を精神に流し込む。

De paradiso 15.4

4

Delectatio igitur prima est origo peccati, ideoque non mireris, cur ante serpens damnetur judicio Dei, secundo mulier, tertio vir. Secundum erroris ordinem, damnationis quoque ordo servatus est. Delectatio enim sensum, sensus autem mentem captivam facere consuevit.

PL 14, 312A

したがって悦楽こそ罪の最初の源である。それゆえ、神の裁きにおいて、なぜ蛇がまず、次に女が、三番目に男が断罪されるのかを、あなたは驚くことはない。誤りの順序に従って、断罪の順序も守られたのである。悦楽は感覚を、感覚は精神を、虜にするのが常だからである。

De paradiso 15.5

5

Ut scias autem quia serpens typus est delectationis, damnationem ejus adverte. 74. Supra pectus, inquit, tuum et in utero tuo ambulabis (Gen. III, 14) .

PL 14, 312A

蛇が悦楽の予型であることを知るために、その断罪に注目せよ。74. 聖書は言う、「汝は胸の上と腹の上を歩むであろう」(創世記3:14)。

De paradiso 15.6

6

Qui sunt qui in utero suo ambulabant, nisi qui ventri et gulae vivunt, quorum deus venter est, et gloria in pudendis eorum, qui terrena sapiunt, et cibo onerati ad terrena curvantur?

PL 14, 312A

腹の上を歩む者とは、腹と大食のために生き、その神は腹であり、その栄光は恥部にあり、地上のことを思い、食物に押しつぶされて地上のものへと身をかがめる者たちでなくて、だれであろうか。

De paradiso 15.7

7

Bene ergo delectationi ait, quae cibis intenta terram videtur manducare: Supra pectus tuum, et in utero tuo ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae.

PL 14, 312A

それゆえ、食物に気を奪われて土を食べているかに見える悦楽に向かって、神は適切にも言う。「汝は胸の上と腹の上を歩み、汝の命のすべての日々、土を食べるであろう」。

De paradiso 15.8

8

Tollenda est omnis excusatio diaboli; ne forte malitiae suae aliquid possit obtendere, ut dicat iniquitatem suam ex condemnatione venisse; et ideo ad nocendum hominibus pertinaciter obniti, quia ideo damnatus est ut noceret: quod videtur esse proximum opinioni, si tamquam damnationis accipimus istam sententiam.

PL 14, 312B

悪魔のいかなる言い訳も取り除かねばならない。彼が自分の悪意に何かの口実を付けて、自分の不義は断罪から生じたのだ、と言うことのないように。そして、人々を害するために執拗に努めるのは、害するために断罪されたからだ、と言うことのないように。この宣告を断罪の宣告として受け取るなら、その言い分はもっともらしく見えるのである〔この一文の係りは定かでない。proximum opinioni を「もっともらしい」の意に取った〕。

De paradiso 15.9

9

Non enim Deus ad hoc serpentem damnavit, ut noceat: sed quid futurus esset, ostendit. Et quidem tentatio illa quod amplius hominibus prosit, superius demonstravimus (c. 2, n. 9) : sed tamen cum legerimus quod scriptum est, dicente Deo: Honorificantes me honorificabo, et contemptor mei honore privabitur (I Reg. II, 30) , licet nobis ex his verbis aliquid aestimare.

PL 14, 312B

神が蛇を断罪したのは、蛇が害を与えるようにするためではない。蛇がどうなるかを示したのである。確かに、あの誘惑がかえって人々の益になることは、先に示した(第2章第9節)。しかし、神が語ったと書かれているとおり、「私を敬う者を私は敬い、私を軽んじる者は栄誉を奪われる」(サムエル記上2:30)と読むとき、我々はこれらの言葉から何かを推し量ってよい。

De paradiso 15.10

10

Deus enim operatur quod bonum est, non quod malum. Ergo doceant te verba divina, quia operatur gloriam, poenam relinquit. Honorificantes me, inquit, honorificabo, honorem bonorum operationis suae esse declarans.

PL 14, 312B

神は、善いことを行い、悪いことは行わないからである。それゆえ、神の言葉にあなたは教えられるがよい。神は栄光をもたらし、刑罰は〔自分では行わずに〕残しておく。神は言う、「私を敬う者を私は敬う」。これによって、善い者たちの栄誉は自分の働きによるものだと宣言している。

De paradiso 15.11

11

Et contemptores, inquit, mei, non dixit honore privabo; sed, honore privabuntur; non suae operationi deputans eorum injuriam, sed quid futurum esset, ostendens.

PL 14, 312C

また「私を軽んじる者たちは」と言い、「栄誉を奪おう」とは言わず、「栄誉を奪われる」と言った。彼らの損害を自分の働きに帰さず、何が起こるかを示している。

De paradiso 15.12

12

Ergo hic non dixit: Facio te supra pectus tuum, et in utero tuo ambulare, et terram manducare omnes dies vitae tuae: sed: Ambulabis, inquit, et manducabis; ut praedixisse magis de serpente quae futura sunt, videretur, quam praescripsisse quid faceret.

PL 14, 312C

それゆえここで神は、「私は汝を、汝の胸の上を歩み、汝の命のすべての日々、土を食べるようにする」とは言わず、「汝は歩み、食べるであろう」と言った。蛇について、起こるであろうことを予告したと見えるように、自分が何をするかを定めたと見えないようにするためである。

De paradiso 15.13

13

Terra enim, inquit, tibi cibus erit, non anima: nam et hoc peccatoribus prodest. Unde et Apostolus tradidit hujusmodi in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

PL 14, 312C

「土が汝の食物となるのであって、魂ではない」。このこともまた、罪人たちには益になるからである。それゆえ使徒も、このような者を肉の滅びへと引き渡した、霊が我々の主イエス・キリストの日に救われるために。

De paradiso 15.14

14

Pectore autem et ventre ait reptare serpentem, non tam propter corporis figuram, quam quod propter terrenas cogitationes de illa coelesti beatitudine sit lapsus. Pectus enim frequenter recessus quidam accipitur sapientiae.

PL 14, 312D

さて、蛇が胸と腹で這うと神が言うのは、体の形のゆえというより、地上の思いのゆえに、あの天の至福から堕ちたからである。胸はしばしば、知恵の奥まった所と解されるからである。

De paradiso 15.15

15

Et ideo Apostolus supra pectus Christi reclinat caput, non in terram dejicit. Ergo si sapientia diaboli feris immanissimis comparatur, quibus intra pedes pectus sit: et etiam homines qui terrena sapiunt, nec interiore affectu eriguntur ad coelum, utero videntur reptare per terram; utique ventrem animae nostrae non corruptibilibus saeculi hujus implere, sed magis Dei verbo satiare debemus.

PL 14, 312D

それゆえ使徒〔ヨハネのことか〕は、キリストの胸の上に頭をもたせかけ、地に投げ出しはしなかった。したがって、悪魔の知恵が、胸が足の間にあるきわめて凶暴な野獣に比べられ〔係りは定かでない。条件節として取った〕、また地上のことを思い、内なる心情によって天へと身を起こすことのない人間たちも、腹で地を這うように見えるのならば、我々は魂の腹を、この世の朽ちるもので満たすのではなく、むしろ神の言葉で満たさねばならない。

De paradiso 15.16

16

Bene igitur David personam suscipiens Adae dicit: Humiliata est in pulvere anima mea, adhaesit in terra venter meus (Ps. XLIII, 25) . Adhaesit enim dum configuratur serpenti, qui pascitur in iniquitate terrena.

PL 14, 313A

それゆえダビデは、アダムの役を担って、適切にも言う。「私の魂は塵の中にへりくだり、私の腹は地に貼り付いた」(詩篇43:25)。蛇に似た形になるとき、すなわち地上の不義のうちに養われる者に似るとき、腹は貼り付いたのである。

De paradiso 15.17

17

Ideoque nos Apostolus configurari dicit oportere Christo (Rom. VI, 5) , ut virtus Christi praetendat in nobis. Quae sententia non putatur in serpentem gravis, cum etiam Adam, qui levius peccavit, tali condemnatur sententia.

PL 14, 313A

それゆえ使徒は、我々がキリストに似た形にならねばならないと言う(ローマ6:5)。キリストの力が我々のうちに現れるためである。この宣告は、蛇に対して重いとは考えられない。より軽く罪を犯したアダムでさえ、同様の宣告で断罪されるのだから。

De paradiso 15.18

18

75. Scriptum est enim: Maledicta terra in operibus tuis: in tristitia manducabis eam omnes dies vitae tuae (Gen. III, 17) . Videtur certe similitudo quaedam esse sententiae: sed tamen in ipsa similitudine magna discretio.

PL 14, 313A

75. 実際、書かれている、「土地は汝のわざのゆえに呪われる。汝は命のすべての日々、苦しみのうちにそれを食べるであろう」(創世記3:17)。確かに宣告にはある種の類似が見られる。しかし、その類似そのもののうちに、大きな区別がある。

De paradiso 15.19

19

Interest enim utrum manducet aliquis terram, sicut serpenti dictum est, quia terram manducabit: an vero sicut homini dictum est, in tristitia manducabis. Adjectio enim ista: In tristitia, discretionem facit. Discretio quam vim habeat, considera.

PL 14, 313B

蛇に「土を食べるであろう」と言われたように人が土を食べるのと、人に「苦しみのうちに食べるであろう」と言われたように食べるのとでは、違いがあるからである。この「苦しみのうちに」という付加が、区別を生む。その区別がどれほどの力を持つか、考えよ。

De paradiso 15.20

20

Bonum est mihi in tristitia magis terram manducare, quam in delectatione, hoc est, ut in actu quodam et sensu corporis contristari videar, quam delectari in peccato. Multi enim propter nimias iniquitates non suscipiunt peccati conscientiam.

PL 14, 313B

私にとっては、悦楽のうちに土を食べるより、苦しみのうちに土を食べる方が善い。すなわち、罪のうちに悦ぶより、体のある行為と感覚において悲しんでいると見える方が善い。多くの者は、あまりに多くの不義のゆえに、罪についての疚しい良心を抱かないからである。

De paradiso 15.21

21

At vero ille qui ait: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27) , contristatur in nostrorum poenitentia peccatorum; quia sua tanta delicta non habuit, ut in his contristari deberet.

PL 14, 313B

しかし、「私は自分の体を打ち懲らし、隷属させる」(一コリント9:27)と言ったその人〔パウロ〕は、我々の罪の悔い改めのうちに悲しんでいる。自分自身には、それについて悲しむべきほど大きな罪はなかったからである。

De paradiso 15.22

22

Denique et nobis suadet utilem istam esse tristitiam, quae secundum Deum, non secundum saeculum est.

PL 14, 313C

実に彼は、我々にも、神に従う悲しみ、世に従う悲しみではないその悲しみこそ有益であると説いている。

De paradiso 15.23

23

Oportet, inquit, vos contristari in poenitentiam secundum Deum (II Cor. VII, 9 et 10) ; nam secundum Deum tristitia salutem operatur, saeculi autem tristitia mortem operatur.

PL 14, 313C

「汝らは、神に従って悲しみ、悔い改めに至らねばならない」(二コリント7:9-10)。神に従う悲しみは救いをもたらし、世の悲しみは死をもたらすからである。

De paradiso 15.24

24

Sed et de veteri Testamento accipe illos ad gratiam pervenisse, qui contristabantur in operibus corporalibus; illos vero in supplicio remansisse, qui delectabantur hujus mundi operibus.

PL 14, 313C

また、旧約聖書の側からも、体の労苦において悲しんだ者たちは恩寵に達し、この世のわざを悦んでいた者たちは刑罰にとどまった、と受け取るがよい。

De paradiso 15.25

25

Denique Hebraei qui ingemiscebant in laboribus Aegypti, justorum gratiam consecuti sunt (Exod. II, 24) .

PL 14, 314A

実に、エジプトの労役のなかでうめいていたヘブライ人たちは、義人たちの恩寵を得た(出エジプト記2:24)。

De paradiso 15.26

26

Et quia panem in tristitia manducaverunt, esca donati sunt spiritali (Exod. XVI, 13 et seq.) : Aegyptii vero qui talia opera cum exsultatione celebrabant, regi detestabili servientes, nullam veniam sunt adepti.

PL 14, 314A

また、苦しみのうちにパンを食べたので、霊的な食物を与えられた(出エジプト記16:13以下)。他方、そのような労働を歓喜をもって行い、憎むべき王に仕えていたエジプト人たちは、いかなる赦しも得なかった。

De paradiso 15.27

27

76. Sed est et illa distinctio, quod serpenti dicitur quia terram manducabit; Adae autem: In tristitia, inquit, manducabis, et cum sudore manducabis, et manducabis fenum agri (Gen. III, 18 et 19) ; ut quemdam intelligamus in his esse processum et quando terram manducamus, in quadam malitia esse videamur: quando fenum, in quodam processu: quando vero panem, cum consummata fuerit fortitudo.

PL 14, 314A

76. しかし、次のような区別もある。蛇には「土を食べるであろう」と言われ、アダムには「苦しみのうちに食べ、汗を流して食べ、野の草を食べるであろう」と言われた(創世記3:18-19)。これらのうちにある種の進展があると解するためである。土を食べるときは、ある種の悪意のうちにあると見え、草を食べるときは、ある種の進展のうちにあり、パンを食べるのは、勇気が完成されたときなのである。

De paradiso 15.28

28

Ergo et nos habeamus processum vitae hujus, sicut habuit et Paulus qui dicit: Vivo autem jam non ego (Galat. II, 20) , hoc est, non ego qui terram ante manducabam: non ego qui fenum, quia omnis caro fenum: Sed vivit in me Christus, hoc est, vivit panis ille vivus qui venit e coelo, vivit sapientia, vivit gratia, vivit justitia, vivit resurrectio.

PL 14, 314B

それゆえ我々も、この生において進展を持とう。パウロも持ったように。彼は言う、「生きているのは、もはや私ではない」(ガラテヤ2:20)。それは、以前に土を食べていた私ではなく、「すべての肉は草」であるがゆえに草を食べていた私でもない、ということである。「そうではなく、キリストが私のうちに生きている」。すなわち、天から来たあの生きたパンが生き、知恵が生き、恩寵が生き、正義が生き、復活が生きているのである。

De paradiso 15.29

29

77. Deinde considera quia non est maledictus homo, sed maledictus est serpens: nec terra in se maledicta est; sed Maledicta, inquit, in operibus tuis, quod ad Adam dictum est. Tunc terra maledicta est, si habeas opera terrena, id est opera saecularia.

PL 14, 314B

77. さらに考えよ。呪われたのは人ではなく、呪われたのは蛇である。土も、それ自体として呪われたのではない。アダムに言われたのは、「汝のわざのゆえに呪われる」ということである。あなたが地上のわざ、すなわち世のわざを持つならば、そのとき土は呪われている。

De paradiso 15.30

30

Et maledicta non in universum; sed ut spinas et tribulos generet, nisi fuerit humanae studio operationis exercitata. Quod si eam exercuerimus, in labore quidem et sudore, sed tamen panem manducabimus. Repugnat enim lex carnis legi mentis.

PL 14, 314B

しかも、呪われたのは全面的にではない。人間の働きの努力によって耕されなければ、イバラとアザミを生じさせる、ということである。もし我々が耕すなら、労苦と汗のうちにであるが、しかしパンを食べるであろう。肉の法が精神の法に逆らうからである。

De paradiso 15.31

31

Et laborandum nobis est ac desudandum, ut castigemus corpus, et servituti redigamus, et quae sunt spiritalia seminemus.

PL 14, 314C

そして我々は、体を打ち懲らし、隷属させ、霊的なものを蒔くために、働き、汗を流さねばならない。

De paradiso 15.32

32

Si enim carnalia seminaverimus, quae carnalia sunt metemus: si vero spiritalia seminaverimus, metemus ea quae sunt spiritalia. (S. Aug., l. II cont. Jul. Pelag., c. 5) .

PL 14, 314C

もし肉的なものを蒔くなら、肉的なものを刈り取る。しかし、もし霊的なものを蒔くなら、霊的なものを刈り取るであろう。(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第5章)