De paradiso 10.1
Cur hominem Deus non approbarit nisi post factam mulierem, et id maxime quod per hanc ille deceptus peccaverit; itemque cur eadem non de terra, ut Adam, sed de costa ejus creatu sit?
PL 14, 297Aなぜ神は、女が造られたあとでなければ人を良しとしなかったのか。しかもとくに、人がこの女によって欺かれて罪を犯したということがありながら〔そうしたのはなぜか〕。また、女が、アダムのように土からではなく、彼のあばら骨から造られた〔底本は creatu sit。creata sit と読む〕のはなぜか。
De paradiso 10.2
46. Item alia quaestio, quia dixit Dominus: Non est bonum solum esse hominem (Gen. II, 18) . Primo omnium cognosce quia in superioribus, ubi hominem finxit Deus de limo terrae, non addidit: Et vidit Deus quia bonum est (Gen. I, 11 et seq.) , quemadmodum in singulis operibus suis.
PL 14, 297B46. また別の問いがある。主が「人が独りでいるのは良くない」(創世記2:18)と言ったからである。まず第一に知れ。先のところで、神が人を土の泥から形づくったとき、他の個々の業においてしたようには、「神は、それが良いのを見た」(創世記1:11以下)とは付け加えなかった。
De paradiso 10.3
Nam si dixisset illic bonum esse, quia homo factus est, inveniretur hoc esse contrarium, ut hic non esse bonum diceret, cum in superioribus bonum esse dixisset. Sed hoc ibi cognosce, ubi solum Adam fecit.
PL 14, 297Bもしそこで、人が造られたので良いと言っていたなら、先に良いと言っておきながらここでは良くないと言うことになり、これが矛盾することになっただろう。だがこのことは、アダムだけを造った箇所で知るがよい。
De paradiso 10.4
Caeterum ubi communiter comprehendit et virum et mulierem factos, licet ne ibi quidem dixerit specialiter; tamen quia postea habes: Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce erant bona valde (Gen. I, 31) , evidenter declaratur bonum esse quod et vir sit factus, et mulier.
PL 14, 297B他方、男と女が造られたことを共通に含めて述べたところでは、そこでも特にそう言ったわけではないが、のちに「神は、自分が造ったすべてを見た。見よ、それらは非常に良かった」(創世記1:31)とあるから、男も女も造られたことが良いと明らかに宣言されている。
De paradiso 10.5
47. Sed ex hac quaestione alia quaestio rursus emergit. Quomodo enim quando solus factus est Adam, non dictum est bonum esse factum Adam: quando autem et mulier ex eo facta est, tunc esse bona omnia comprehensum est?
PL 14, 297C47. しかしこの問いから、また別の問いが生じる。アダムだけが造られたときにはアダムが造られたことを良いとは言わず、彼から女も造られたときになって、すべては良いと含めたのはどうしてか。
De paradiso 10.6
Licet illic omnem laudaverit creaturam, et universitatis creatio sit probata, quoniam in homine naturae praedicta communitas est: tamen non videtur otiosum, qua ratione ubi solus factus est Adam, non solum nequaquam praedicatio boni complacito operi adjecta sit; sed etiam dictum sit non esse bonum solum hominem: cum sciamus quod antequam fieret mulier, non erraverit Adam; postea vero quam mulier est facta, prior divinum praevaricata mandatum, etiam virum suum traxerit in errorem, et incentivum ejus exstiterit.
PL 14, 297Cそこでは被造物全体がたたえられ、宇宙の創造が是認されたのであり、人間においては前述の本性の共通性がある。それでも、アダムだけが造られたとき、神の意にかなった業に善の宣告が付け加えられなかったどころか、人が独りでいるのは良くないとさえ言ったのは、何の理由によるのか、という点は、無用とは思われない。女が造られる前にはアダムは誤らなかったのに、女が造られたのちには、女が先に神の命令に背き、夫をも誤りに引き込み、その誘因となったと我々は知っているからである。
De paradiso 10.7
Si igitur vero culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono videtur adjecta? Verum si consideres quia Deo universitatis est cura, invenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati.
PL 14, 297Dでは、女が実際に咎を引き起こした者であるなら、どうして善のために付け加えられたと見えるのか。しかし、宇宙への配慮が神にあることを考えるなら、罪の原因がそこにあるものを断罪することよりも、宇宙の原因がそこにあるものが主を喜ばせるべきだったと、あなたは見いだすであろう。
De paradiso 10.8
Et ideo quia ex viro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus non esse bonum solum esse hominem. Maluit enim Deus plures esse quos salvos facere posset, et quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa.
PL 14, 297Dそれゆえ、男だけからは人類の繁殖がありえなかったので、主は、人が独りでいるのは良くないと宣言した。神は、救うことができ、その罪を赦すことのできる者がより多くあるほうを、咎から自由な唯一のアダムよりも望んだからである。
De paradiso 10.9
Denique quia idem utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret filios, passus est interire.
PL 14, 298A実際、同じ者が両方の業の創造者であるから、その者は罪人を救うためにこの世に来た。さらに神は、カインさえ、近親殺しの罪を負う者でありながら、子らをもうけるより前に滅びることを許さなかった。
De paradiso 10.10
Ergo propter generationem successionis humanae debuit mulier adjici viro (Vid. S. Aug. l. II contra Jul. Pel., c. 7, n. 20) . Denique hoc ipsa verba declarant dicentis Dei, non bonum solum esse hominem.
PL 14, 298Aゆえに、人間の世代の継承のために、女は男に加えられるべきであった(聖アウグスティヌス『ペラギウス派ユリアヌス駁論』第2巻第7章20を見よ)。実際、これは、人が独りでいるのは良くないと言う神の言葉そのものが明らかにしている。
De paradiso 10.11
Nam etsi mulier prior peccatura erat, tamen redemptionem sibi paritura non debuit ab usu divinae operationis excludi.
PL 14, 298A女は先に罪を犯すことになっていたが、それでも、自分に贖いを産み出すことになる以上、神の働きを用いることから除かれるべきではなかった。
De paradiso 10.12
Quamvis enim Adam non est seductus, mulier autem seducta et in praevaricatione fuerit, salva tamen, inquit, erit per filiorum generationem, inter quos generavit et Christum (I Tim. II. 14 et 15) .
PL 14, 298Aアダムは惑わされず、女は惑わされて背反に陥ったのだが、それでも「救われるであろう、子らを産むことを通して」と彼は言う。女はその子らの中でキリストをも産んだのである(一テモテ2:14-15)。
De paradiso 10.13
48. Nec illud otiosum (33, q. 5, c. Nec illud) , quod non de eadem terra de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier; ut sciremus unam in viro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani.
PL 14, 298B48. 女が、アダムの形づくられた同じ土からではなく、アダム自身のあばら骨から造られたことも無用ではない(『教令集』第2部第33事例第5問題「Nec illud」法文)〔ミーニュが本文に刷った教会法(グラティアヌス『教令集』第33事例)の箇所の引照で、この文が採られている所を示す〕。男と女に体の本性が一つであり、人類の源が一つであると我々が知るためである。
De paradiso 10.14
Ideo non duo a principio facti vir et mulier, neque duo viri, neque duae mulieres, sed primum vir, deinde ex eo mulier. Unam enim naturam volens hominum constituere Deus, ab uno principio creaturae hujus incipiens multarum et disparium naturarum eripuit facultatem.
PL 14, 298Bそれゆえ、男と女は初めから二人が別々に造られたのでも、二人の男でも二人の女でもなく、まず男、次にその男から女である。神は人間の本性を一つに定めようとして、この被造物の一つの始まりから出発し、多くの異なる本性の可能性を断ち切った。
De paradiso 10.15
Faciamus, inquit, ei adjutorium simile sibi (Gen. II, 18) . Adjutorium ad generationem constitutionis humanae intelligimus. Et vere bonum adjutorium.
PL 14, 298B神は言う、「彼に、彼に似た助け手を造ろう」(創世記2:18)。助け手とは、人間の構成の世代のための助けと我々は理解する。そしてそれは本当に善い助けである。
De paradiso 10.16
Nam si pro meliore accipis adjutorium, major quaedam in causa generationis operatio mulieris reperitur; sicut istius terrae quae semina primo accepta cohibendo paulatim fotu suo adolescere facit, et producit in segetem.
PL 14, 298C助け手をよりよいものと受け取るなら、世代の原因において、女の働きはいっそう大きいことがわかる。それはこの大地のようなものである。大地は、最初に受けた種を抱きとどめ、少しずつ自分の温もりで育て、収穫へと実らせる。
De paradiso 10.17
In eo igitur adjutorium bonum mulieris, quamquam etiam inferior dicatur adjutor; ut et in usu reperimus humano, quia dignitate potiores plerumque adjutorem meriti inferioris adsciscunt.
PL 14, 298Cゆえに女が善い助けであるのはその点においてである。たとえ劣った助け手とも言われるにせよ。人間の習いにも見られるように、品位の優る者は、たいてい、功績の劣る助け手を迎えるからである。