De paradiso 12.1
Serpentis qualis fuerit sapientia: quomodo mulierem aggressus sit; qualisve hujus responsio, quam longa digressio de quadam circa eam rem dubitatione consequitur.
PL 14, 301A蛇の知恵はどのようなものであったか。どのように女に迫ったか。その女の答えはどのようなものであったか。そして、この件をめぐるある疑いについて、どれほど長い脱線が続くか。
De paradiso 12.2
54. Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum quae erant super terram, quas fecit Dominus Deus, et dixit serpens mulieri: Quid utique dixit Deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso (Gen. III, 1) ?
PL 14, 301A54. 「蛇は、主なる神が造った、地の上にいるすべての獣のうちで最も賢かった。そして蛇は女に言った。『楽園にあるすべての木から食べてはならないと、神は確かに言ったのか』」(創世記3:1)。
De paradiso 12.3
Cum dicit sapientiorem serpentem, intelligis quem loquatur, id est, illum adversarium nostrum qui tantum habet hujus sapientiam mundi (Vid. S. Aug. lib. II contra Jul. Pel., c. 5, n. 13) .
PL 14, 301A蛇が最も賢いと言うとき、あなたは誰のことを言っているかを理解する。すなわち、この世の知恵をこれほど多く持つ〔tantum は「ただ…だけ」とも読める〕、あの我々の敵のことである(聖アウグスティヌス『ペラギウス派ユリアヌス駁論』第2巻第5章13を見よ)。
De paradiso 12.4
Sed et voluptas atque delectatio bene sapiens dicitur, quia et sapientia carnis appellatur sapientia, sicut habes: Quia sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 7) . Et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt, quia appetentes sunt voluptatum.
PL 14, 301Bだが快楽と悦楽もまた、賢いと言って差し支えない。肉の知恵も知恵と呼ばれるからである。「肉の知恵は神に敵対する」(ローマ8:7)とあるとおりである。また悦楽の種類を探し求めることにおいて彼らは狡猾である。快楽を求める者だからである。
De paradiso 12.5
Sive ergo delectationem intelligas, quaedam est divino adversa mandato, et inimica sensibus nostris. Unde sanctus Paulus ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 23) .
PL 14, 301Bそれゆえ悦楽を理解するにせよ、それは神の命令に背き、我々の感覚に敵対するある種のものである。そこで聖パウロは言う。「私は、私の肢体のうちに別の法があって、私の精神の法に逆らい、罪の法の中に私を捕らえているのを見る」(ローマ7:23)。
De paradiso 12.6
Si autem ad diabolum referas, verus inimicus est generis humani. Quae autem causa inimicitiarum nisi invidia? Sicut Salomon ait: Quia invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24) .
PL 14, 301Bだが悪魔に関係づけるなら、悪魔は人類のまことの敵である。敵意の原因は嫉妬のほかにあるだろうか。ソロモンが言うとおりである。「悪魔の嫉妬によって、死が世に入った」(知恵の書2:24)。
De paradiso 12.7
Invidiae autem causa beatitudo hominis in paradiso positi, et ideo quoniam ipse diabolus acceptam gratiam tenere non potuit, invidit homini, eo quod figuratus e limo, ut incola paradisi esset, electus est.
PL 14, 301B嫉妬の原因は、楽園に置かれた人間の幸福であった。それゆえ悪魔自身は、受けた恩寵を保てなかったので、泥から形づくられて楽園の住人として選ばれた人間を妬んだ。
De paradiso 12.8
Considerabat enim diabolus quod ipse qui fuisset superioris naturae, in haec saecularia et mundana deciderat; homo autem inferioris naturae sperabat aeterna. Hoc est ergo quod invidet dicens: Iste inferior adipiscitur quod ego servare non potui?
PL 14, 301C悪魔は、より高い本性にあったはずの自分が、この世俗的な、世の事柄へと落ちたのに、より低い本性の人間が永遠のものを望んでいると考えた。そこで妬んで言う。「この低い者が、私の守れなかったものを手に入れるのか。」
De paradiso 12.9
Iste de terris migrabit ad coelum, cum ego de coelo lapsus in terra sim? Multas vias habeo quibus hominem decipere possim. De limo factus est, terra ei mater est, corruptibilibus involutus est.
PL 14, 301C「この者は地から天へ移るのか。私は天から落ちて地にいるというのに。私には人を欺くための多くの道がある。彼は泥から造られ、地が彼の母であり、朽ちるものに包まれている。」
De paradiso 12.10
Et si anima superioris naturae, tamen et ipsa lapsui potest esse obnoxia, in corporis carcere constituta; quando ego lapsum vitare non potui. Est igitur via prima, ut decipiatur, dum conditione sua majora desiderat. Hic enim quidam conatus est industriae.
PL 14, 301C「魂がより高い本性のものであっても、体の牢に置かれているなら、それ自体も堕落に服しうる。私でさえ堕落を避けられなかったのだから。ゆえに第一の道は、人が自分の境遇より大きなものを望むことによって欺かれることである。そこにはある種の勤勉な企てがあるからである。」
De paradiso 12.11
Deinde carnis est, quod non habeat, desiderare. Postremo in quo videor ego omnibus esse sapientior, nisi circumscribam hominem, et versutia et fraude contendam? Itaque machinatus est, ut non primo Adam adoriretur, sed Adam per mulierem circumscribere conaretur.
PL 14, 301D「次に、持たないものを望むのは肉の性である。最後に、人を欺き、策略と詐欺で争わなければ、私はどこで皆より賢いと見えようか。」そこで悪魔は、まずアダムを襲うのではなく、女を通してアダムを欺こうとするよう策を巡らした。
De paradiso 12.12
Non adorsus est eum qui coram acceperat coeleste mandatum: sed eam adorsus est quae a viro didicerat, non a Deo quid observaret, acceperat. Neque enim habes quia mulieri dixit Deus, sed quia Adae dixit; et ideo per Adam cognovisse mulier aestimanda est.
PL 14, 301D悪魔は、天の命令を面前で受けた者を襲わなかった。むしろ、何を守るべきかを、神からではなく男から学んでいた者を襲った。神が女に言ったとは読めず、アダムに言ったと読めるからである。それゆえ、女は、アダムを通して知ったと考えるべきである。
De paradiso 12.13
55. Cognoscens igitur hoc loco tentamenti genus, plurima etiam aliis locis tentamenti genera reperies.
PL 14, 302A55. こうしてこの箇所で誘惑の一つの型を知れば、他の箇所にも誘惑の型が数多くあるのを見いだすであろう。
De paradiso 12.14
Alia sunt per principem istius mundi, qui quaedam venena sapientiae in hunc mundum evomuit; ut vera putarent homines esse quae falsa sunt, et specie quadam hominum caperetur affectus.
PL 14, 302Aある誘惑は、この世の君によるものである。彼は知恵の毒をこの世に吐き出し、偽りであるものを人々が真実と思い込み、ある外見によって人々の心がとらえられるようにした。
De paradiso 12.15
Non enim semper quasi apertus hostis ingreditur: sed sunt quaedam potestates quae amorem simulent, gratiamque praetendant; ut paulatim cogitationibus nostris venenum suae iniquitatis infundant, a quibus oriuntur illa peccata quae vel ex delectatione, vel ex quadam mentis facilitate nascuntur.
PL 14, 302A彼はいつも公然の敵のように入ってくるのではない。愛を装い、好意をちらつかせる権力もある。そうして次第に、自分たちの不正の毒を我々の思いに注ぎ込む。そこから、悦楽から、あるいは精神のある種の軽さから生まれる罪が生じる。
De paradiso 12.16
Sunt etiam aliae potestates quae veluti colluctantur nobiscum. Unde et Apostolus ait: Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates, et rectores hujus mundi, tenebrarum harum, adversus nequitiam spiritalium quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12) .
PL 14, 302Aまた、いわば我々と格闘する他の権力もある。そこで使徒も言う。「我々の格闘は、肉と血に対するものではなく、諸々の支配と、諸々の権力と、この世の、これらの闇の統治者たちと、天にある霊的な者たちの邪悪に対するものである」(エフェソ6:12)。
De paradiso 12.17
Volunt enim hac quadam contentione nos frangere, et veluti quoddam animae nostrae corpus elidere. Unde et Paulus quasi bonus athleta non solum ictus adversantium potestatum vitare cognoverat, verum etiam adversantes ferire.
PL 14, 302B彼らは、この種の争いによって我々を打ち砕き、いわば我々の魂の体を押しつぶそうとするからである。そこでパウロも、よい競技者のように、敵対する権力の打撃を避ける術を知っていただけでなく、敵対する者を打つ術をも知っていた。
De paradiso 12.18
Unde et ait: Percutio pugnis, non ut aera caedens (I Cor. IX, 26) . Et ideo quasi bonus athleta ad coronam meruit pervenire. Ergo multiplicia tentamenta sunt diaboli.
PL 14, 302Bそこで彼は言う。「私は拳で打つが、空を打つようにではない」(一コリント9:26)。そして、よい競技者として、冠に至るにふさわしかった。こうして悪魔の誘惑は多様である。
De paradiso 12.19
Et ideo bilinguis serpens habetur atque lethalis, eo quod diaboli minister aliud lingua loquatur, aliud corde meditetur.
PL 14, 302Bそれゆえ蛇は二枚舌で、死をもたらすものと見なされる。悪魔の下僕が、舌で一つのことを語り、心で別のことをたくらむからである。
De paradiso 12.20
Sunt et alii ministri qui et cordis et vocis suae infectas veneno veluti verborum suorum jactant sagittas, quibus Dominus ait: Generatio viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 34) ?
PL 14, 302Bほかにも、心と声を毒に染め、いわば自分の言葉の矢を放つ下僕たちがいる。主は彼らに言う。「マムシの族よ、汝らは悪い者でありながら、どうして善いことを語れようか」(マタイ12:34)。
De paradiso 12.21
56. Et dixit serpens mulieri: Quid utique dixit Deus, ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso?
PL 14, 302C56. 「蛇は女に言った。『楽園にあるすべての木から食べてはならないと、神は確かに言ったのか』」
De paradiso 12.22
Et dixit mulier serpenti: Ex omni ligno paradisi manducabimus: de fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus: Non manducabitis ex eo, neque tangetis ex eo, ne moriamini (Gen. III, 2 et 3) .
PL 14, 302C「女は蛇に言った。『我々は楽園のすべての木から食べる。だが楽園の真ん中にある木の実については、神は言った、汝らはそれを食べてはならず、それに触れてもならない、死なないためである』」(創世記3:2-3)。
De paradiso 12.23
Cum audieris sapientiorem bestiis omnibus esse serpentem, hic ejus jam quaere versutiam. Simulat se verba Dei dicere, et proprios intexit dolos.
PL 14, 302C蛇がすべての獣より賢いと聞いたとき、ここでその狡猾さを探せ。蛇は神の言葉を言っているふりをして、自分の策略を織り込む。
De paradiso 12.24
Cum enim dixisset Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso edetis ad escam: de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis, qua die autem manducabitis ex eo, morte moriemini (Ibid. II, 16 et 17) ; serpens quasi interrogans mulierem, cum dixisset Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso edetis: de ligno autem uno non edetis, inseruit mendacium, ut diceret: Ab omni ligno non edetis: cum de uno tantum ligno scientiae boni et mali praeceperit Deus non esse gustandum.
PL 14, 302C実際、神はこう言っていた。「楽園にあるすべての木から、汝らは食べ物として食べてよい。だが善悪の知識の木からは食べてはならない。それを食べる日には、汝らは死によって死ぬ」(創世記2:16-17)。ところが蛇は、女に尋ねるふりをして、神が「楽園にあるすべての木から汝らは食べてよい。だがただ一本の木からは食べてはならない」と言ったのに、偽りを差し込み、「汝らはどの木からも食べてはならない」と言った。神が味わってはならないと命じたのは、善悪の知識のただ一本の木についてだけだったのに。
De paradiso 12.25
Qua ratione autem fefellerit, nihil mirum, quia iis qui aliquem circumscribere conantur, consuetudo est fallere. Non est igitur interrogatio otiosa serpentis.
PL 14, 302D蛇がどのような理由で欺いたのか、驚くには当たらない。人を陥れようとする者が欺くのは、いつものことだからである。ゆえに蛇の問いは無益ではない。
De paradiso 12.26
Sed ut scias in mandato nullum vitium esse potuisse, respondit mulier, ut habes: Ex omni ligno paradisi manducabimus: de fructu autem ligni quod est in medio paradiso, dixit Deus: Non manducabitis ex eo, neque tangetis ex eo, ne morte moriamini.
PL 14, 303Aだが、命令には何の欠陥もありえなかったことをあなたが知るように、女は答えた。あなたが読むとおりである。「我々は楽園のすべての木から食べる。だが楽園の真ん中にある木の実については、神は言った、汝らはそれを食べてはならず、それに触れてもならない、死によって死なないためである」。
De paradiso 12.27
In mandato quidem nullum vitium est, sed in relatione mandati. Etenim quantum praesens lectio docet, discimus nihil vel cautionis gratia jungere nos debere mandato. Si quid enim vel addas, vel detrahas, praevaricatio quaedam videtur esse mandati.
PL 14, 303A命令に欠陥はないが、命令の伝達に欠陥がある。この箇所の朗読が教えるかぎり、我々は、用心のためであっても、命令に何かを付け加えてはならないと学ぶ。何かを付け加えるにせよ削るにせよ、それは命令に対するある種の背反と見えるからである。
De paradiso 12.28
Pura enim (3 qu. IX, c. Pura) et simplex mandati forma servanda, vel testimonii series intimanda est. Plerumque testis dum aliquid ad seriem gestorum ex suo adjicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat.
PL 14, 303A命令の純粋な(『教令集』第2部第3事例第9問題「Pura」法文)〔ミーニュが本文に刷った教会法(グラティアヌス『教令集』第3事例)の箇所の引照で、この文が採られている所を示す〕単純な形は守られるべきであり、証言の連なりもそのまま伝えられるべきである。証人がしばしば、出来事の連なりに自分の側から何かを付け加えると、一部の偽りによって、証言全体の信用を色あせさせる。
De paradiso 12.29
Nihil igitur vel quod bonum videtur, addendum est. Namque hic quid offensionis habet prima specie quod addidit mulier: Neque tangetis ex eo quidquam? Tangetis enim Deus non dixerat, sed non edetis. Sed tamen lapsus incipit esse principium.
PL 14, 303Aゆえに、善いと見えることであっても、付け加えてはならない。実際、女が付け加えた「それに少しも触れてはならない」には、一見してどんな問題があるだろうか。神は「触れてはならない」とは言わず、「食べてはならない」と言ったのである。だがそれでも、堕落はここから始まる。
De paradiso 12.30
Nam quae addidit, superfluum addidit, vel addendo de proprio semiplenum intellexit Dei esse mandatum. Docet igitur nos praesentis series lectionis neque detrahere aliquid divinis debere mandatis, neque addere.
PL 14, 303B女が付け加えたものは余計であり、自分の側から付け加えることで、神の命令が半ば満たされないものだと解したことになる。ゆえに、この箇所の連なりは、神の命令から何かを削ってもならず、何かを付け加えてもならないと我々に教える。
De paradiso 12.31
Nam si Joannes hoc judicavit de suis scriptis: Si quis apposuerit, inquit, ad hoc, adjiciet in illum Deus plagas, quae scriptae sunt in libro isto: et qui dempserit de verbis his prophetiae hujus, delebit Deus partem illius de libro vitae (Apoc. XXII, 18 et 19) : quanto nihil divinis mandatis est detrahendum!
PL 14, 303Bヨハネが自分の書き物についてこう判断したのなら——「もし誰かがこれに付け加えるなら、神は、この書に書かれた災いをその者に加える。またこの預言の言葉から取り除く者があれば、神は、命の書からその者の分を消す」(黙示録22:18-19)——神の命令からは、ましてどれほど何も削ってはならないことか。
De paradiso 12.32
Hinc ergo coepit praevaricatio prima esse mandati. Et plerique putant hoc vitium non esse mulieris, sed Adae fuisse: ita Adam dixisse mulieri, dum eam vellet facere cautiorem, ut adderet mandasse Deum: Neque tangetis ex eo quidquam.
PL 14, 303Bこうして、ここから命令への最初の背反が始まった。多くの者は、この欠陥は女ではなくアダムのものであり、アダムが女をいっそう用心深くしようとして、神が「それに少しも触れてはならない」と命じたと付け加えて女に言ったのだと考える。
De paradiso 12.33
Habemus enim quia Adam, non Eva mandatum acceperit a Deo. Nondum enim mulier formata fuerat. Ipsa quidem verba Adae quibus mulieri dixit formam seriemque mandati, non prodit lectio: sed intelligimus per virum ad mulierem seriem transisse mandati.
PL 14, 303C実際、命令を神から受けたのはアダムであって、エバではないと我々は知っている。女はまだ形づくられていなかったからである。アダムが女に命令の形と連なりを告げた言葉そのものを、聖書の箇所は伝えていない。しかし、命令の連なりが男を通して女に移ったと我々は理解する。
De paradiso 12.34
Viderint tamen alii quid sentiant; mihi tamen videtur a muliere coepisse vitium, inchoasse mendacium. Nam etsi de duobus videatur incertum, tamen sexus prodit qui prius potuerit errare.
PL 14, 303Cだが、他の者は何と考えるか、彼らに任せよう。私には、欠陥は女から始まり、偽りは女が始めたと思われる。二人のうちどちらかは不確かに見えるとしても、先に誤りえたのはどちらの性かを、性が明らかにするからである。
De paradiso 12.35
Adde quia praejudicio illa constringitur, cujus et postea prior error inventus est. Viro enim mulier, non mulieri vir auctor erroris est. Unde et Paulus ait: Adam, inquit, non est deceptus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit (I Tim. II, 14) .
PL 14, 303Cさらに、女は先入の判断に縛られている。のちにも、先に誤ったのは女であることが明らかになったからである。人が誤りを犯す原因となるのは、男にとっては女であって、女にとっての男ではないのだ。それゆえパウロも言う、「アダムは欺かれなかった。女が欺かれて背反に陥った」(一テモテ2:14)。
De paradiso 12.36
57. Nunc videamus utrum praeter adjectionem quae mandato est applicata, quod additum est obfuisse videatur. Nam re vera si bonum est: Neque tangetis ex eo, et ad cautionem proficiebat, cur Deus hoc minime interdixerit, immo non interdicendo permisisse videatur?
PL 14, 303D57. では、次に見よう。戒めに付け加えられた言葉のほかに、その加えられたものが害になったと見えるかどうかを。実際、「それに触れてはならない」が善いことであり、用心のためにもなったのなら、なぜ神はそれを禁じなかったのか、むしろ禁じなかったことで許したと見えるのではないか。
De paradiso 12.37
Itaque utrumque quaerendum, qua ratione nec permiserit, nec interdixerit. Sunt enim qui dicant, Qua ratione quod fecit videri, non jussit et tangi? Verum cum in eo ligno audieris naturam fuisse scientiae boni et mali, potest aestimari quia noluit te malum tangere.
PL 14, 303Dそれゆえ、どのような理由で許さなかったのか、また禁じなかったのか、その両方を問わねばならない。実際、こう言う者たちがいる。「なぜ、見えるように造ったものに、触れることも命じなかったのか」。しかし、その木には善悪を知る本性があったと聞いているのだから、神はあなたが悪に触れることを望まなかったのだ、と推し量ることができる。
De paradiso 12.38
Satis est enim nobis videre Satanam sicut fulgur de coelo cadentem, secundum vocem Domini (Luc. X, 18) , et dantem escam non luminis, sed noctis et tenebrarum filiis; quia scriptum est: Dedit eum in escam populis Aethiopum (Ps. LXXIII, 14) .
PL 14, 304Aというのも、我々にとっては、サタンが主の言葉のとおり稲妻のように天から落ちるのを見れば(ルカ10:18)、そして光の〔子らにではなく〕、夜と闇の子らに食物を与えるのを見れば、それで足りるからである。書かれているとおり、「彼をエチオピアの民の食物として与えた」(詩篇73:14)。
De paradiso 12.39
Hoc igitur de eo dictum est, quod non mandaverit tangi. Quod autem non prohibuerit, quid intelligam accipe. Sunt multa quae noceant, si ante voluerimus haurire, quam quae sint illa cognoscere. Nam et de cibis et potu plerumque usu venit.
PL 14, 304Aそれゆえ、触れよと命じなかったことについては、以上のことが語られている。では、禁じなかったことをどう解すべきか、聞くがよい。害になるものは多くあるが、それが何であるかを知る前に飲み込もうとすれば害になる。飲食物についても、たいていはそうである。
De paradiso 12.40
Quippe si id quod amarum est, ante cognoscas, induis patientiam; et si intelligas illa quae sunt amara prodesse, induis tolerantiam, ne offendat amaritudo te repentina, et incipias rejicere profutura.
PL 14, 304Aたとえば、苦いものを前もって知っていれば、あなたは忍耐を身にまとう。そして、苦いものが益になると悟れば、忍耐を身にまとって、突然の苦さに気を損ねて、益になるものを退けはじめることのないようにする。
De paradiso 12.41
Prodest ergo ante cognoscere; ut ex eo quod cognoveris profuturum, nec amara fastidias. Sed haec minus nocere possunt: illud quod magis, nisi provideatur, nocere possit, adverte.
PL 14, 304Aそれゆえ、前もって知っておくことは益になる。そうすれば、あなたが益になると知ったものによって、苦いものをも嫌わずにすむ。しかし、これらは害になることが比較的少ない。備えがなければもっと害になりうるものに、注意せよ。
De paradiso 12.42
58. Gentilis quidam est, ad fidem tendit: catechumenus est, majorem vult accipere doctrinae et fidei plenitudinem; caveat ne dum vult discere, male discat, et discat a Photino, discat ab Ario, discat a Sabellio: tradat se hujusmodi magistris quorum quaedam eum teneat auctoritas; et inductus quadam magistrorum praesumptione, teneris sensibus impressa dijudicare non noverit.
PL 14, 304B58. ある異教徒がいる。信仰へと向かっている。洗礼志願者であり、教えと信仰のより大きな満ちあふれを受けようとしている。彼は、学ぼうとして誤って学ぶことのないよう用心せよ。フォティノスから学び、アレイオスから学び、サベリオスから学ぶようなことになってはならない。その種の教師たちに身を委ねれば、彼らのある種の権威が彼を捕らえる。教師たちの思い込みに導かれて、柔らかな感覚に刻み込まれたものを見分けることができなくなるかもしれない。
De paradiso 12.43
Prius igitur oculis mentis perspiciat quid sequatur: videat ubi vita sit: tangat denique divinarum vitalia lectionum, ut nullo pravo offendatur interprete. Legit illi Sabellius: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10) , et dicit unam esse personam.
PL 14, 304Bそれゆえ、まず精神の目で、何に従うのかを見きわめよ。命がどこにあるかを見よ。そして、神の聖句の命ある部分に触れよ。いかなる曲がった解釈者にも躓かされることのないように。サベリオスは彼のために読む、「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:10)。そして、ペルソナは一つだと言う。
De paradiso 12.44
Legit Photinus: Quia mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) . Et alibi: Quid me vultis occidere hominem (Joan. VIII, 40) ? Legit etiam Arius quia dixit: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 14, 304Cフォティノスは読む、「神と人との仲保者は、人であるキリスト・イエス」(一テモテ2:5)。また別の箇所では、「なぜ、私を殺そうとするのか、人である私を」(ヨハネ8:40)。アレイオスもまた、〔キリストが〕「父は私より大きい」と言った(ヨハネ14:28)ことを読む。
De paradiso 12.45
Legitur quidem manifestum: sed qua ratione dictum sit, debet ante pertractare secum, ut rationem dictorum possit advertere. Ducitur quadam magistrorum auctoritate; et profuisset ei non quaesisse, quam talem invenisse doctorem.
PL 14, 304C確かに、読まれるのは明白なことである。しかし、どのような理由でそれが語られたのかを、彼は前もって自分で十分に考えねばならない。語られたことの趣旨を見てとれるようにするためである。彼は教師たちのある種の権威に導かれる。そのような教師に出会うくらいなら、求めなかった方が彼のためになったであろう。
De paradiso 12.46
Sed etiam gentilis si quis Scripturas accipiat, legit: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Lev. XXIV, 20) .
PL 14, 304Cしかし、異教徒がもし聖典を受け取ったなら、彼は読む、「目には目を、歯には歯を」(レビ記24:20)。
De paradiso 12.47
Legit etiam: Si scandalizaverit te dextera tua, abscinde illam (Matth. V, 30) ; non intelligit sensum, non advertit divini arcana sermonis, pejus labitur, quam si non legisset.
PL 14, 304Cまた読む、「もし汝の右の手が汝を躓かせるなら、それを切り捨てよ」(マタイ5:30)。彼はその意味を理解せず、神の言葉の秘められたところに気づかない。読まなかった場合より、いっそう悪く転落する。
De paradiso 12.48
Et ideo docuit quemadmodum Dei Verbum investigare deberent, non perfunctorie, non improvide, sed diligenter atque sollicite: Quod erat, inquit, ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, oculis nostris perspeximus, et manus nostrae perscrutatae sunt de Verbo vitae: et vidimus et testamur, et annuntiamus vobis (I Joan. I, 1 et 2) .
PL 14, 304Dそれゆえ〔ヨハネは〕、神の言葉をどのように探究すべきかを教えた。おざなりにではなく、不注意にでもなく、念入りに、心を配って。「初めからあったもの、我々が聞いたもの、我々の目で見たもの、見きわめたもの、我々の手が命の言葉について探り当てたもの、我々は見て、証しし、そして汝らに告げ知らせる」(一ヨハネ1:1-2)。
De paradiso 12.49
Vides quod ante velut manibus quibusdam perscrutatus sit Dei verbum, et postea annuntiaverit: et ideo nihil Adae et Evae fortasse nocuisset verbum, si pertractantibus diligenter mentis quibusdam manibus ante tetigissent.
PL 14, 304Dあなたは見ている。彼は先に、いわば手のようなもので神の言葉を探り、そののちに告げ知らせたのである。それゆえ、アダムとエバにとっても、おそらくその言葉は害にならなかったであろう。精神のいわば手でよく吟味し、先に触れていたのならば。
De paradiso 12.50
Infirmi enim pertractando, et diligentius requirendo, uniuscujusque quam non intelligunt, possunt investigare naturam. Certe illi infirmi id lignum in quo scientiam mali esse cognoverant, ante quemadmodum tangerent, debuerant perscrutari.
PL 14, 304D弱い者は、吟味し、丁寧に尋ね求めることによって、自分に分からない一つ一つのものの本性を探り当てることができる。確かに、あの弱い者たちは、そこに悪の知識があると分かっていたその木に、どのように触れるかを、先に探るべきだったのである。
De paradiso 12.51
Nam et mali saepe nobis potest prodesse cognitio. Et ideo diaboli fraudes vel in hac legimus lectione, vel in prophetia (Ezech. XXVIII, 18) , ut discamus quemadmodum artes ejus cavere possimus.
PL 14, 305Aというのも、悪を知ることも、しばしば我々の益となりうるからである。それゆえ、悪魔の欺きを我々はこの箇所でも、また預言(エゼキエル28:18)でも読む。その術策を避ける方法を学ぶためである。
De paradiso 12.52
Cognoscenda sunt enim tentamenta ejus, non ut sequamur, sed ut docti instructique caveamus.
PL 14, 305Aその誘惑は知っておかねばならない。それに従うためではなく、教えられ、備えを得て、避けるためである。
De paradiso 12.53
59. Sunt hoc loco qui dubitationem habeant, utrum ex omni ligno ita dixerit Deus esse gustandum, ut cum de omni ligno, ita de scientiae boni et mali ligno gustaretur; an vero de omni ligno gustandum, de solo ligno scientiae boni et mali dixerit non esse gustandum?
PL 14, 305A59. この箇所について、疑いをもつ者たちがいる。神が「どの木からも食べてよい」と言ったのは、すべての木から食べるのと同じように、善悪の知識の木からも食べてよい、という意味だったのか。それとも、どの木からも食べてよいが、ただ善悪の知識の木だけは食べてはならない、と言ったのか。
De paradiso 12.54
Qui ne id quidem putant inutilis esse rationis, quod quamvis noxia esca hujus ligni fuerit; tamen si cum caeteris ederetur, noxia esse non possit: quandoquidem etiam antidotum theriacum de corpore serpentis confici solere dicatur, quod utique virus corpusque serpentis, cum solum sumitur, nocet; cum admiscetur aliis, sanitati est et saluti.
PL 14, 305B彼らはまた、次のことも無益な理屈ではないと考える。この木の実は有害であったが、ほかの木の実とともに食べるなら有害でありえない、という。蛇の体からテリアカという解毒剤が作られるのが常だと言われているからである。蛇の毒と体は、単独で摂れば害になるが、他のものと混ぜれば、健康と救いのためになる。
De paradiso 12.55
Scientia quoque boni et mali, si quid sapientiae habeat, si quis vitae semper intendat, si quis caetera virtutum genera consequatur, nequaquam inutilis aestimatur.
PL 14, 305B善悪の知識もまた、そこに知恵があり、人が常に命を目指し、その他のあらゆる種類の徳を追い求めるなら、決して無益とは見なされない。
De paradiso 12.56
Hac igitur ratione plerique putaverunt posse etiam illud intelligi; ut videatur Deus id inhibuisse, ne absque caeteris solum lignum scientiae boni et mali gustaretur, non prohibuisse cum caeteris.
PL 14, 305Bこの理由から、多くの者は次のようにも解しうると考えた。すなわち、神が禁じたのは、ほかの木から離れて、善悪の知識の木だけを食べることであり、ほかの木とともに食べることは禁じなかったと見える、というのである。
De paradiso 12.57
Et hoc ideo putant dictum, quia ait Deus ad Adam: Quis tibi indicavit quoniam nudus es, nisi de ligno a quo praeceperam tibi, ab hoc solo ne manducares, manducasti (Gen. III, 11) ?
PL 14, 305B彼らはこれが次の理由で語られたと考える。神がアダムに言ったからである、「汝が裸であることを、誰が汝に告げたのか。私が汝に、それだけは食べるなと命じておいた木から、汝は食べたのではないか」(創世記3:11)。
De paradiso 12.58
Quod videretur dare aliquem interpretandi locum, nisi mulier in superioribus, dicente serpente: Quid utique dixit Deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso: respondisset: Quod est in medio paradiso, dixit Deus: Non manducabitis ex eo.
PL 14, 305Cこれは何らかの解釈の余地を与えるように見えたであろう。もし女が、先に蛇が「楽園にあるすべての木から食べてはならないと、神は確かに言ったのか」と言ったときに、「楽園の真ん中にあるものについて、神は言った、それから食べてはならない」と答えていなかったならば。
De paradiso 12.59
In quo quamvis mulieris praevaricaturae fides videatur infirmior, tamen non omnibus Adam spoliabo virtutibus, ut videatur in paradiso nullam assecutus fuisse virtutem, nihil de caeteris gustavisse lignis, priusque culpam incidisse, quam fructus esse aliquos consecutus.
PL 14, 305Cこの点で、背こうとする女の信仰はいっそう弱いと見えるにしても、私はアダムからあらゆる徳を剥ぎ取るつもりはない。アダムは楽園で何の徳も得ておらず、ほかの木からは何も食べず、何らかの果実を得るより先に罪に陥った、と見えるようにはしない。
De paradiso 12.60
Non spoliabo ergo Adam, ne genus humanum omne dispoliem, quod innocens est antequam sensum accipiat scientiae boni et mali. Neque enim otiose dictum est: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3) .
PL 14, 305Cそれゆえ私はアダムから〔徳を〕剥ぎ取るまい。そうすれば全人類から〔徳を〕剥ぎ取ってしまうことになるからである。人類は、善悪の知識の感覚を受けるまでは無垢である。実際、「汝らが立ち返って、この子供のようにならなければ、天の国に入ることはない」(マタイ18:3)とあるのは、理由のないことではない。
De paradiso 12.61
Puer enim cum maledicitur, non remaledicit: cum percutitur non repercutit: ambitionum et rapinarum tentamenta non novit. 60. Unde verius puto, quod ne cum aliis quidem fructibus lignum edendum esse praeceperit.
PL 14, 305D子供は、悪口を言われても言い返さず、打たれても打ち返さず、野心と略奪の誘惑を知らない。60. それゆえ私は、神は、ほかの果実とともにでさえ、その木の実を食べるようにとは命じなかったと考える方が、より真実に近いと思う。
De paradiso 12.62
Nam etsi bona scientia perfecto, imperfecto tamen inutilis est. Imperfectum ausim omnem hominem dicere, quando ipse Paulus quasi imperfectus dicat: Non quoniam acceperim, aut quo jam perfectus sim: sequor autem si comprehendam (Philipp. I, 12) .
PL 14, 306A善悪の知識は、完全な者にとっては善いものであっても、不完全な者にとっては無益だからである。私は、すべての人を不完全と呼んでよいと思う。パウロ自身が、不完全な者として言うのだから、「私が既に得たとか、既に完全になったというのではない。ただ、捕らえようと追い求めている」(フィリピ1:12)〔引照の章は刷られたまま。この句はフィリピ3:12にあたる〕。
De paradiso 12.63
Et ideo imperfectis dicit Dominus: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII, 1) . Ergo imperfecto inutilis scientia. Denique, peccatum nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7) . Et infra: Sine lege enim peccatum mortuum est (Ibid., 8) .
PL 14, 306Aそれゆえ主は不完全な者たちに言う、「裁くな、裁かれないために」(マタイ7:1)。したがって、不完全な者には知識は無益である。実に、「私は罪を知らなかった、もし律法が『むさぼってはならない』と言わなかったなら」(ローマ7:7)。そして後に、「律法がなければ、罪は死んでいる」(ローマ7:8)。
De paradiso 12.64
Quid enim mihi proderat scire quod vitare non poteram? Quid mihi proderat scire quod lex carnis meae impugnaret?
PL 14, 306A避けることのできないものを知って、私に何の益があっただろうか。私の肉の法が抗うと知って、私に何の益があっただろうか。
De paradiso 12.65
Impugnatur Paulus, et videt legem carnis suae repugnantem legi mentis suae, et captivari se in lege peccati (Rom. VII, 23) , nec de conscientia sua praesumit (Vid. S. Aug. lib. II contra Jul. Pel., c. 5, n. 13) ; sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore liberandum: et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare?
PL 14, 306Aパウロは攻め立てられ、自分の肉の法が自分の精神の法に逆らい、罪の法のうちに自分が捕らえられているのを見る(ローマ7:23)。それでも自分の良心を頼みとせず(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第5章第13節を見よ)、キリストの恩寵によって、死の体から自分が解き放たれるはずだと確信している。それなのにあなたは、知っている者が罪を犯しえないと考えるのか。
De paradiso 12.66
Paulus dicit: Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19) : et tu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat invidiam? Esto tamen ut perfectus peccare non possit.
PL 14, 306Bパウロは言う、「私は、望む善を行わず、望まない悪を、これを行っている」(ローマ7:19)。それなのにあなたは、罪の咎めをいっそう重くする知識が、人の益になると考えるのか。だが仮に、完全な者が罪を犯しえないとしよう。
De paradiso 12.67
In Adam Deus omnes homines praevidebat, et ideo promiscue generi non conveniebat humano habere scientiam boni et mali, quam per carnis vitia, ut oportebat, exercere non poterat.
PL 14, 306B神はアダムのうちにすべての人を予見していた。それゆえ、善悪の知識を持つことは、人類全体には相応しくなかった。人類は、その知識を、本来そうすべきようには、肉の悪徳のゆえに働かせることができなかったのである。