De paradiso 8.1
Solvuntur quaestiones de praescientia Dei circa praevaricationes Adae, et opinionem boni et mali humanis mentibus divinitus impressam. 38. Iterum quaestio: Sciebat praevaricaturum Deus Adam mandata sua, an nesciebat?
PL 14, 291Cアダムの背反に関する神の予知と、神によって人間の精神に刻まれた善悪の思念についての問いが解かれる。38. また問いがある。神は、アダムが自分の命令に背くことを知っていたのか、知らなかったのか。
De paradiso 8.2
Si nesciebat, non est ista divinae potestatis assertio: si autem sciebat, et nihilominus sciens negligenda mandavit, non est Dei aliquid superfluum praecipere.
PL 14, 291D知らなかったのなら、それは神の権力の主張にならない。知っていて、それでも無視されることになる命令を下したのなら、余計なことを命じるのは神のすることではない。
De paradiso 8.3
Superfluum autem praecepit protoplasto illi Adae, quod cum noverat minime servaturum: nihil autem Deus superfluum facit; ergo non est Scriptura ex Deo. Hoc enim objiciunt, qui Vetus non recipiunt Testamentum, et has interserunt quaestiones.
PL 14, 291Dところが神は、あの最初に造られたアダムに、守らないと知っていたことを命じたのだから、余計なことを命じたことになる。神は何一つ余計なことをしない。ゆえに聖書は神から出たものではない、と。旧約を受け入れない者たちが、こう反論し、これらの問いを差し挟むのである。
De paradiso 8.4
Verum hi sua sententia et opinione vincendi sunt. Cum enim novi Testamenti non refutant fidem, exemplo sunt arguendi, ut vetus credant: quoniam cum sibi divina praecepta et facta conveniant, unius auctoris Testamentum utrumque liquet esse credendum.
PL 14, 291Dだが彼らは、自分たち自身の言い分と見解によって打ち負かされねばならない。彼らは新約の信仰を退けていないのだから、実例によって、旧約を信じるよう論じられねばならない。神の戒めと行いは互いに一致しているのだから、両方の約は一人の著者のものと信じるべきことが明らかだからである。
De paradiso 8.5
Discant igitur non superfluum, non injustum etiam praevaricaturo praescriptum esse mandatum. Nam et ipse Dominus Jesus elegit Judam, quem proditorem sciebat. Quem si per imprudentiam electum putant, divinae derogant potestati.
PL 14, 292Aゆえに彼らは、背くことになる者に対しても、命令が余計でも不当でもなく定められたことを学ぶがよい。主イエス自身が、裏切り者となると知っていたユダを選んだのである。彼を無思慮によって選んだと考えるなら、神の権力を貶めることになる。
De paradiso 8.6
Sed hoc aestimare non possunt, cum Scriptura dicat: Quia sciebat Jesus quis eum proditurus esset (Joan. VI, 65) . Conticescant igitur repugnatores isti veteris Testamenti.
PL 14, 292Aしかし聖書が「イエスは、誰が自分を裏切ろうとしているかを知っていたからである」(ヨハネ6:65)と言う以上、彼らはそう考えることはできない。それゆえ、旧約へのこの反対者たちは黙るがよい。
De paradiso 8.7
39. Sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud objecerint, respondendum videtur, qui exemplum non recipiunt, rationem exigunt; accipiant etiam ipsi qua ratione Dei Filius vel praevaricaturo mandaverit, vel elegerit proditurum.
PL 14, 292A39. だが、異邦人にもこれを反論する者があれば答えねばならないと思われる。彼らは実例を受け入れず、理由を求める。彼ら自身も、神の子がいかなる理由で、背くことになる者に命じ、裏切ることになる者を選んだのかを受け取るがよい。
De paradiso 8.8
Venerat Dominus Jesus omnes salvos facere peccatores, etiam circa impios ostendere suam debuit voluntatem.
PL 14, 292B主イエスは、すべての罪人を救うために来た。それゆえ、不敬な者たちについても、自分の意志を示さねばならなかった。
De paradiso 8.9
Et ideo nec proditurum debuit praeterire; ut adverterent omnes, quod in electione etiam proditoris sui servandorum omnium insigne praetendit, nec in eo laesus est vel Adam, quia mandatum accepit, vel Judas, quia electus est.
PL 14, 292Bそれゆえ、裏切ることになる者をも見過ごすべきではなかった。自分を裏切る者を選ぶことにおいてさえ、彼がすべての人を救おうとする印を掲げたことに、すべての人が気づくためであり、またそれによって、アダムも、命令を受けたことで、ユダも、選ばれたことで、損なわれはしなかった。
De paradiso 8.10
Non enim necessitatem Deus vel illi praevaricationis, vel huic proditionis imposuit, quia uterque si quod acceperat, custodisset, a peccato abstinere potuisset.
PL 14, 292B神は、一方に背反の、他方に裏切りの必然を課したのではない。二人とも、受けたものを守っていれば、罪から身を慎むことができたからである。
De paradiso 8.11
Denique nec Judaeos omnes credituros sciebat, et tamen ait: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) . Ergo non in mandante culpa est, sed in praevaricante peccatum est. Et quod in Deo fuit, ostendit omnibus quod omnes voluit liberare.
PL 14, 292B実際、イエスは、すべてのユダヤ人が信じるわけではないと知っていながら、なお言う。「私は、イスラエルの家の失われた羊のところにしか来なかった」(マタイ15:24)。ゆえに咎は命じた者にあるのではなく、罪は背く者にある。そして神は、自分にかかっているかぎりにおいて、すべての人を解放しようと望んだことをすべての人に示した。
De paradiso 8.12
Nec tamen dico quia praevaricationem nesciebat futuram, immo quia sciebat assero: sed non ideo pereuntis proditoris invidiam in se debuit derivare, ut ascriberetur Deo, quod uterque sit lapsus.
PL 14, 292Cとはいえ私は、背反が将来起こることを神が知らなかったと言うのではない。むしろ知っていたと断言する。だが神は、滅びゆく裏切り者の件で、二人とも堕ちたことが神に帰せられるほどの非難を、自分に招くべきではなかった。
De paradiso 8.13
Nunc autem uterque redarguitur, atque reconvincitur; quia et ille mandatum ne laberetur accepit, et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, ut vel beneficio Dei revocaretur a proditionis affectu; simul ut dum alii revincuntur, prodesset omnibus.
PL 14, 292Cしかし今や、二人とも責められ、罪を立証される。一方は堕ちないよう命令を受け、他方は使徒職の務めに迎えられた。神の恩恵によって裏切りの心から呼び戻されるためであり、同時に、他の者が罪を立証されるとき、すべての者に益となるためである。
De paradiso 8.14
Non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset. Non consistente autem peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse non esset: quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, vel subsistere vel eminere non posset.
PL 14, 292C禁令がなかったなら、罪は成り立たないであろう。罪が成り立たなければ、悪意だけでなく、おそらく徳もなかったであろう。悪意の種が何かなければ、徳は存続することも際立つこともできないからである。
De paradiso 8.15
Quid est enim peccatum, nisi praevaricatio legis divinae, et coelestium inobedientia praeceptorum?
PL 14, 292D罪とは、神の法への背反と、天の戒めへの不従順でなくて何であろうか。
De paradiso 8.16
Non enim auribus corporis de mandatis coelestibus judicamus: sed cum esset Dei verbum, opiniones quaedam nobis boni et mali pullularunt; dum id quod malum est, naturaliter intelligimus esse vitandum, et id quod bonum est naturaliter nobis intelligimus esse praeceptum.
PL 14, 292D我々は、天の命令について体の耳で判断するのではない。神の言葉があったので、善悪についてのある種の思念が我々の中に芽生えたのである。悪であるものは生まれながらに避けるべきものと理解し、善であるものは生まれながらに命じられたものと理解するのである。
De paradiso 8.17
In eo igitur vocem Domini videmur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. Et ideo si quis non obedierit illis quae semel a Deo praecepta credimus, poenae obnoxius aestimatur.
PL 14, 292Dそれゆえ我々は、一方を禁じ他方を命じるという点において、主の声を聞いているように思われる。したがって、神によって一度命じられたと我々が信じる事柄に従わない者は、刑罰に服すべき者と判断される。
De paradiso 8.18
Dei autem praeceptum non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, sed cordibus nostris tenemus impressum spiritu Dei vivi. Ergo opinio nostra ipsa sibi legem facit.
PL 14, 293A神の戒めは、石の板にインクで書かれたものとして我々が読むのではなく、生ける神の霊によって我々の心に刻まれたものとして保っている。ゆえに我々の思念自体が自らに法をなす。
De paradiso 8.19
Si enim gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt; ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Opinio igitur humana sibi tamquam Dei lex est.
PL 14, 293Aというのも、「律法をもたない異邦人が、生まれながらに律法の命じることを行うなら、そのように律法をもたない者たちは自分自身に対して律法であり、律法の行いが自分たちの心に記されていることを示す」からである。ゆえに人間の思念は、神の法のように自分にとっての法である。
De paradiso 8.20
40. Iterum hinc aliam faciunt quaestionem, ut ad invicem mandati ejus quod diximus in hominis opinione consistere, hanc ipsam opinionem impressam a Deo nobis tamquam praescriptum divinae legis accusent.
PL 14, 293A40. またここから、彼らは別の問いを立てる。我々が、命令は人間の思念の中に成り立つと述べたことに対し〔ad invicem mandati ejus の係りは定かでない。「逆に」と取った〕、彼らは、神によって我々に刻まれたこの思念そのものを、神の法の定めとして責めるのである。
De paradiso 8.21
Noverat, inquiunt, hominem peccaturum qui creavit eum, et has opiniones boni et mali impressit, an non noverat?
PL 14, 293A彼らは言う、人間を造った者は、人間が罪を犯すことを知って、この善悪の思念を刻んだのか、知らなかったのか、と。
De paradiso 8.22
Ut si dixeris quia non noverat, alienum a majestate Dei sentias: si autem dixeris quia sciens Deus peccaturum hominem, communes tamen opiniones ei boni et mali impressit; ut propter admixtionem malorum vitae perpetuitatem servare non posset, sicut in illo non praesagum futuri, ita in hoc non bonum Deum significare videaris.
PL 14, 293B知らなかったと言えば、あなたは神の威厳にそぐわぬことを考えている。他方、神は人間が罪を犯すと知りつつ、それでも善と悪の共通の思念を人間に刻んだ、そのため悪が混じり、人間が生の永続を保てなかったと言えば、前の場合には先を予知しない神を、この場合には善くない神を、あなたは示すことになろう。
De paradiso 8.23
Atque hinc argumentantur quia non est creatura hominis a Deo facta. Nam sicut supra ostendimus eos dicere quod non est mandatum Dei, sic et hic dicunt: Non ergo creatura hominis a Deo, quia Deus malum non fecit.
PL 14, 293Bそしてここから、彼らは、人間という被造物は神によって造られたのではないと論じる。先に我々が、彼らは命令が神のものではないと言うと示したように、ここでもこう言う。「それゆえ人間という被造物は神によるものではない、神は悪を造らなかったからだ」と。
De paradiso 8.24
Homo autem opinionem accepit mali, dum a malis praecipitur abstinere. Hoc autem genere alium bonum Deum, alium operatorem hominis conantur asserere. Quibus respondendum est illico secundum opinionem suam.
PL 14, 293Bところが人間は、悪から遠ざかるよう命じられることで、悪の思念を受けた。こうして彼らは、善い神と人間の造り手とを別のものと主張しようとする。これには、彼ら自身の見解に従って、ただちに答えねばならない。
De paradiso 8.25
Si enim hominem nolunt a Deo factum, quia peccator est homo, et hoc refugiunt, ne bonus Deus peccatorem fecisse videatur, quia non putant bonum qui fecerit peccatorem; dicant utrum operatorem hominis a Deo factum putent.
PL 14, 293B人間が罪人であるから、人間が神によって造られたことを彼らが認めたがらず、善い神が罪人を造ったと見えないようにそれを避けるのなら、罪人を造った者を善いとは考えていないのだから、人間の造り手のほうは神によって造られたと考えているのかを言うがよい。
De paradiso 8.26
Si enim a Deo factus est ille, ut dicunt, operator hominis, quomodo bonus Deus operatorem mali fecit? Utique non bonus, nam qui peccatorem facit non bonus; cavendum ne gravius sit operatorem peccatoris fecisse.
PL 14, 293C彼らの言うとおり、あの人間の造り手が神によって造られたのなら、善い神は悪の造り手をどうして造ったのか。善くはない。罪人を造る者は善くないからである。罪人の造り手を造ったことのほうが、いっそう重くはないか、慎重に考えねばならない。
De paradiso 8.27
Debuit enim bonus Deus prohibere nativitatem ejus, qui peccati substantiam habebat inducere. Quod si dicunt non esse genitum operatorem mali, requirendum utrum bonus Deus potuerit inhibere quoquo modo incipientem malitiam, an non potuerit?
PL 14, 293C善い神は、罪の実体をもたらすことになる者の誕生を、阻止すべきであった。もしその悪の造り手は生まれていないと彼らが言うのなら、善い神は、何らかの仕方で始まる悪意を阻むことができたのか、できなかったのかを問わねばならない。
De paradiso 8.28
Si enim non potuit, infirmus: si potuit, et non fecit, non bonus. Ergo si sibi ista non congruunt, nec suae sibi haereticorum conveniunt opiniones, requiramus ne forte rationis fuerit, qua causa Deus sive geniti sive non geniti illius operatoris siverit malitiam introire in hunc mundum, cum possit inhibere.
PL 14, 293Cできなかったのなら無力であり、できたのにしなかったのなら善くない。ゆえに、これらが互いに両立せず、異端者たちの見解が互いに一致しないのなら、あの造り手が生まれたにせよ生まれなかったにせよ、阻むことができたのに、神がこの世に悪意が入るのを許したことには、おそらく何らかの理由があったのではないか、探ることにしよう。
De paradiso 8.29
41. Itaque servantes unum et eumdem Deum bonum atque operatorem, id si possumus, astruamus, quod gratiae utrique conveniat, nec accusationis eorum declinemus invidiam, qui ita dicunt: Quomodo bonus Deus qui non solum passus est introire in hanc mundum malitiam: sed etiam in tantam confusionem venire permisit.
PL 14, 293D41. それゆえ我々は、善であり造り手でもある唯一の同じ神を保ちつつ、できるなら、双方の恩寵にふさわしいこと〔ミーニュの脚注は、ローマ版の utique に対して写本の utrique を採り、善い神の恩寵と造り手である神の恩寵との双方に、の意とする〕を示そう。そして、こう言う者たちの非難の敵意を避けずにおこう。「善い神が、この世〔底本は hanc mundum。hunc mundum と読む〕に悪意が入るのを許しただけでなく、これほどの混乱に至ることまで許したのは、どうしてか」と。
De paradiso 8.30
Verum haec accusatio tunc locum haberet, si ita animae vim et intima secreta mentis inficeret: ut nullo pacto posset aboleri, et immedicabilium vulnerum menti atque animae nostrae virus insideret; esset enim aptior hujus querelae locus, quod cum omnia possit Deus, hominem tamen perire sit passus.
PL 14, 294Aしかしこの非難が当てはまるのは、悪意が魂の力と精神の奥底の秘所をあまりに損ない、いかなる仕方でも除き去れず、癒やしえない傷の毒が我々の精神と魂に居座るような場合だけであろう。そのときなら、神はすべてをなしうるのに人間が滅びるのを許したというこの訴えの場も、いっそう適切であろう。
De paradiso 8.31
Verum cum Deus nostri misericors respuendi erroris remedia reservaverit, abolendique omnis contagii non aboleverit facultatem; quomodo irrationabile vel injustum est, si permisit nostrum materiale tentari quadam trepidatione fragilitatis humanae; ut foeneratior postea gratia per poenitentiam delictorum in hominis rediret affectum, et fragilitatis suae conscius quod tam facile a divinorum mandatorum serie deviando trepidaverit, tamquam clavum animae fluctuantis mandata coelestia timeret amittere; divinae misericordiae plus tribuens quod recepit amissum, et sibi aliquid usurpans gratiae quod revertatur.
PL 14, 294Aしかし、我々を憐れむ神が、誤りを退ける治療法を取っておき、あらゆる汚染を除く能力を奪わなかったのなら、どうしてそれが不合理であり不当であろうか。神は、我々の質料的なもの〔底本は nostrum materiale。「我々の質料的な部分」と取った〕が、人間の弱さに伴うある種の動揺によって試されるのを許した。それは、罪の悔いを通して、より増し加わった〔底本は foeneratior。「利子を生んだ」の意に取った〕恩寵があとで人間の心に戻るためであり、自らの弱さを知る者が、神の命令の連なりからそれてこれほど容易におののいたことで、揺れ動く魂の舵のような天の命令を失うことを恐れるためであり、失ったものを取り戻したことを神の慈しみにいっそう帰し、〔恩寵が〕戻ることをもって、自分にも何らかの恩寵を引き受けるためである。