De paradiso 2.1
Quod lignum scientiae boni et mali in paradiso fuerit, quodque ibidem serpens exstiterit, non reprehendendum. Et quid nonnulli per serpentem, Adamum, et Evam intellexerint. 7. Erat autem lignum scientiae boni et mali in paradiso.
PL 14, 277A善悪の知識の木が楽園にあったこと、またそこに蛇がいたことは、非難されるべきではない。また、ある人々が蛇、アダム、エバをどう解したか。――7. ところで、善悪の知識の木は楽園にあった。
De paradiso 2.2
Sic enim habes: Quia produxit Deus lignum speciosum ad aspectum, et bonum ad escam, et lignum vitae in paradiso, et lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 9) Postea videbimus utrum et hoc lignum speciosum ad aspectum, et bonum ad escam fuerit sicut caetera.
PL 14, 277Aあなたはこう読むからである、「神は、見た目に美しく食べるに良い木と、楽園の中の命の木、善悪の知識の木を生え出させた」(創世記2:9)。この木もまた他の木と同じく、見た目に美しく食べるに良いものであったかどうかは、のちに見よう。
De paradiso 2.3
Eo enim loco hoc opportunius disputabitur, quo hominem ex hoc gustantem ligno invenimus esse deceptum. Interim nihil habemus, quod nunc reprehendere debeamus, etsi rationem scire non possimus.
PL 14, 277Bこの問題は、人がこの木から食べて欺かれたことを我々が見いだす箇所で論じる方がいっそう適切だからである。さしあたり、その理由を知ることができないとしても、今ここで非難すべきことは何もない。
De paradiso 2.4
Neque enim in hac creatura mundi, si qua nobis difficilia intellectu videntur, et incomprehensibilia ingenio nostro, temerario quodam debemus condemnare judicio, ut creaturam serpentium, venenatique alicujus animantis; quippe homines qua ratione singula quaeque sint facta intelligere adhuc et scire non possumus.
PL 14, 277Bこの世界の被造物のうち、我々に理解しがたく、我々の知力では捉えきれないと思われるものがあっても、たとえば蛇の類や毒をもつ生き物の被造を、無謀な判断で断罪してはならない。人間は、一つ一つのものがどのような理由で造られたかを、いまだ理解することも知ることもできないのだから。
De paradiso 2.5
Sic ergo et in Scripturis divinis non facile reprehendamus aliquid quod intelligere non possumus. Sunt enim plurima quae non nostro ingenio metienda sunt; sed ex altitudine divinae dispositionis et verbi sunt aestimanda.
PL 14, 277B同じように、神聖な聖典においても、理解できない点を安易に非難してはならない。我々の知力で測ってはならないことが非常に多く、神の配剤と言葉の高みから評価されねばならないのである。
De paradiso 2.6
8. Pone enim, sine praejudicio tamen assertionis futurae, ideo tibi hoc lignum de scientia boni et mali displicere, quia posteaquam gustaverunt ex eo homines, intellexerunt se esse nudos; attamen ad consummationem divinae operationis dicam tibi et hoc lignum in paradiso exortum, et ideo a Deo esse permissum, ut possimus supereminentiam boni scire.
PL 14, 277C8. 仮にこう考えてみよ。ただし、後に述べる主張を先取りするものではない。あなたにとって善悪の知識のこの木が気に入らないのは、人々がそれから食べたのち、自分たちが裸であることを悟ったからだとしよう。それでも、神の働きの完成に照らして、この木もまた楽園に生え出たものであり、善の卓越を我々が知りうるために神によって許されたのだと、あなたに言おう。
De paradiso 2.7
Quomodo enim si non esset scientia boni et mali, inter bonum et malum discretionem aliquam disceremus?
PL 14, 277Cもし善悪の知識がなかったなら、いったいどうして善と悪の間の何らかの区別を我々は学べようか。
De paradiso 2.8
Nam neque quod malum erat, malum judicaremus esse, nisi esset scientia boni: scientia autem boni esse non posset, nisi esset et bonum: neque rursus quod bonum erat, sciremus bonum esse, nisi esset scientia mali. Cape exemplum de ipsa conditione humani corporis.
PL 14, 277C善の知識がなければ、悪であるものを悪と判断することもないだろうし、善がなければ善の知識もありえないだろう。また逆に、悪の知識がなければ、善であるものを善と知ることもないだろう。人体そのものの成り立ちから例を取れ。
De paradiso 2.9
Nempe habet et amaritudinem quamdam fellis, quae si in commune prospicias, ad salutem hominis utilis invenitur. Ergo et quod malum putamus, plerumque non per omnia malum est, sed in commune utile.
PL 14, 277C人体にも胆汁のある種の苦みがある。もしあなたがこれを全体の観点から見るなら、人の健康に有益であると分かる。それゆえ我々が悪だと思うものも、多くの場合、あらゆる点で悪なのではなく、全体にとっては有益なのである。
De paradiso 2.10
Nam sicut fel in parte est corporis, et tamen ad totius utilitatem corporis prodest: ita utilitati omnium profuturam sciens Deus scientiam boni et mali, in parte constituit, ut in commune prodesset.
PL 14, 278A胆汁は体の一部にあって、しかも体全体の益に資する。それと同じように、神は、善悪の知識がすべての人の益となることを知って、これを一部分に据えた。それが全体に益するようにである。
De paradiso 2.11
9. Denique serpentem in paradiso invenis, utique non sine Dei voluntate generatum. In serpentis autem figura diabolus est.
PL 14, 278A9. さて、あなたは楽園に蛇を見いだす。これも神の意志なしに生まれたのではない。ところで、蛇の象りのうちにいるのは悪魔である。
De paradiso 2.12
Fuisse enim diabolum in paradiso etiam Ezechiel propheta docet, qui dicit super principem Tyri: In voluptate, inquit, paradisi factus es (Ezech. XXVIII, 13) . Principem autem Tyri in figura accipimus diaboli.
PL 14, 278A悪魔が楽園にいたことは、預言者エゼキエルもまた教えている。彼はティルスの君主について言う、「楽園の快楽のうちに汝は造られた」(エゼキエル28:13)。ティルスの君主を、我々は悪魔の象りとして受け取る。
De paradiso 2.13
Numquid et hinc accusabimus Deum, quia thesauros ejus altitudinis et scientiae absconditos in Christo et occultos comprehendere non possumus, nisi quos ipse revelare dignatus est? Revelavit tamen, ut sciamus etiam diaboli malitiam ad salutem prodesse hominibus.
PL 14, 278Aそれでも我々はこの点でも神を告発するのだろうか。神の深みと知識の宝はキリストのうちに隠され秘められていて、神自身が啓示するにふさわしいとした分を除いては、我々は把握できないというのに。しかも神は、悪魔の悪意さえも人々の救いに役立つことを我々が知るように、啓示した。
De paradiso 2.14
Non quod diabolus prodesse velit, sed quod malitiam ejus etiam repugnantis convertit nobis Dominus ad salutem. Denique hujus malitia Job sancti viri fecit esse virtutem et patientiam clariorem.
PL 14, 278B悪魔が役立とうと望むのではない。主が、抗う悪魔の悪意さえも、我々の救いへと転じるのである。実際、その悪意は、聖なる人ヨブの徳と忍耐をいっそう際立たせた。
De paradiso 2.15
Hujus malitia justitiam ejus exercuit; ut certaret et vinceret, et victoriam corona sequeretur. Nemo enim nisi qui legitime certaverit, coronatur.
PL 14, 278Bその悪意はヨブの正義を鍛えた。ヨブが戦って勝ち、勝利に冠が続くためである。正当に戦った者でなければ、誰も冠を受けないからである。
De paradiso 2.16
Joseph quoque castimonia numquam ad nostri memoriam pervenisset, nisi mulier domini ejus contubernalis ignitis diaboli spiculis incitata tentasset ejus affectum, nisi postremo affectasset ejus interitum, quo clarior esset castimonia viri, qui mortem pro castitate contempserit.
PL 14, 278Bヨセフの貞潔もまた、主人の妻が、悪魔の燃える矢に駆り立てられて彼の心を誘惑し、ついには彼の滅びを狙うということがなければ、我々の記憶に届くことはなかっただろう。その結果、貞潔のために死を軽んじた男の貞潔がいっそう際立ったのである。
De paradiso 2.17
Vis scire consilium Dei? Nempe diabolo auctore neces videntur justis hominibus praeparari, exerceri quoque parricidia filiorum; attamen Dominus etiam Abraham hac arte tentavit, ut immolari sibi filium ab eodem postularet.
PL 14, 278B神の計画を知りたいか。たしかに、悪魔の差し金で、義人たちに死が用意され、息子たちをめぐる近親殺しまでが行われるかに見える。しかし主はアブラハムをもこの手立てで試み、その息子を自分に犠牲としてささげるよう彼に求めた。
De paradiso 2.18
Qua tentatione Abraham fidelis est Domino comprobatus, quod a devotionis obsequio nec dilecti filii miseratione revocatus sit. Ita ergo et lignum scientiae boni et mali in paradiso; quod erat speciosum ad visum, et bonum ad escam specie videbatur.
PL 14, 278Cこの試みによってアブラハムは主に対して忠実であることを証明された。愛する子への憐れみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕によってさえ、献身の従順から引き戻されなかったからである。こうして善悪の知識の木も楽園にあり、それは見た目に美しく、外見によって食べるに良いものと見えたのである。
De paradiso 2.19
Non enim usu bonum ad escam erat; quoniam esca ejus videtur hominibus obfuisse. Ergo est quod singulis noceat, in commune prosit, ut Judae nocuit diabolus, sed praeter illum omnes apostolos coronavit, qui malitiae ejus tentamenta vicerunt.
PL 14, 278C実際には、食べるに良いものではなかった。その食物は人々に害をなしたと見られるからである。つまり、ある個々の者には害をなし、全体には益となるものがある。ちょうど悪魔がユダには害をなしたが、ユダを除くすべての使徒には、その悪意の試みに打ち勝った者として冠を得させたようにである。
De paradiso 2.20
10. Itaque neque dubitandum, neque reprehendendum quod in paradiso diabolus erat; quando quidem occludere sanctis non potuit iter, ne quis ascenderet. Neque enim justis habitationem incolatus tamquam possessor eripuit.
PL 14, 278C10. したがって、悪魔が楽園にいたことは、疑うべきでも非難すべきでもない。悪魔は聖徒たちから道を閉ざして、誰も登れないようにすることはできなかったのだから。また、所有者のように、義人たちから住まいとしての居留の地を奪い取ったわけでもない。
De paradiso 2.21
Esto enim ut aliquos desides atque vitiosos ab incolatu supernae possessionis averterit, illud multo augustius multoque pulchrius quod sanctorum orationibus excludetur, cum completum fuerit illud: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. IX, 18) .
PL 14, 278Dたとえ悪魔が、怠惰で悪徳に染まった者の幾人かを、天上の所有地への居留から背かせたとしても、はるかに荘厳で、はるかに美しいのは、「私はサタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた」(ルカ9:18)〔引照は底本のまま。この句はルカ10:18に当たる〕というあの言葉が成就するとき、悪魔が聖徒たちの祈りによって締め出されることである。
De paradiso 2.22
Ergo non metuamus eum, qui eousque infirmus est, ut et ipse casurus sit in terram. Accepit quidem tentandi licentiam: sed non accepit copiam subruendi, nisi sua sponte labatur infirmus affectus, qui sibi auxilium non norit arcessere.
PL 14, 279Aそれゆえ、自らも地に落ちることになっているほど弱い者を、我々は恐れないでおこう。悪魔は試みる許しは受けたが、覆す力は受けていない。自らに助けを呼び寄せることを知らない弱い心が、自分から滑り落ちる場合は別である。
De paradiso 2.23
Et ideo qua fraude tentaverit primum hominem, quidve in homine putaverit esse tentandum, quo ordine, qua arte cognoscere opus est, ut cavere possimus.
PL 14, 279Aしたがって、悪魔がどんな欺きで最初の人を試みたか、人間のうちに何を試みるべきだと考えたか、どのような順序で、どのような手口でかを知る必要がある。それは我々が用心できるようにするためである。
De paradiso 2.24
11. Plerique tamen qui volunt in paradiso diabolum non fuisse, licet in coelo astantem cum angelis legerimus, ne nostro sermone videantur offendi, secundum suam accipiant voluntatem interpretationem istius lectionis.
PL 14, 279A11. しかし、悪魔は楽園にいなかったと望む多くの人々は——悪魔が天で天使たちとともに立っているのを我々は読んでいるとしても——我々の言葉に反発したと見られないように、この箇所の解釈を自分たちの望みどおりに受け取るがよい。
De paradiso 2.25
Namque ante nos fuit (Philo in lib. de Mundi opificio) , qui per voluptatem et sensum praevaricationem ab homine memoraverit esse commissam, in specie serpentis figuram accipiens delectationis, in figura mulieris sensum animi mentisque constituens, quam αἴσθησιν vocant Graeci: decepto autem sensu praevaricatricem secundum historiam mentem asseruit, quam Graeci νοῦν vocant.
PL 14, 279B実際、我々より前に、人間によって背反が犯されたのは快楽と感覚によると述べた者がいた(『世界の創造について』の書におけるフィロン)。その者は、蛇の姿に悦楽の象りを取り、女の象りには魂と精神の感覚を置いた。ギリシア人はこれをアイステーシス(感覚)と呼ぶ。そして感覚が欺かれたのち、歴史〔字義〕に従えば背反者は精神であると彼は主張した。ギリシア人はこれをヌース(精神)と呼ぶ。
De paradiso 2.26
Recte igitur in Graeco νοῦς viri figuram accepit, αἴσθησις mulieris. Unde et quidam Adam νοῦν terrenum interpretati sunt.
PL 14, 279Bそれゆえ、ギリシア語においてヌース(精神)が男の象りを、アイステーシス(感覚)が女の象りを取ったのは正しい〔ギリシア語でヌースは男性名詞、アイステーシスは女性名詞である〕。このことから、ある人々はアダムを地的なヌース(精神)と解釈した。
De paradiso 2.27
Dominus autem virgines illas in Evangelio (Matth., XXV, 1 et seq.) accensis facibus vel exstinctis exspectantes sponsi adventum pro sensibus vel integris sapientium, vel corruptis insipientium posuit.
PL 14, 279B主は福音書で、灯火をともしたまま、あるいは消えたまま花婿の到来を待つあの童貞の女たち(マタイ25:1以下)を、賢い人々の損なわれていない感覚、あるいは愚かな人々の損なわれた感覚として置いた。
De paradiso 2.28
Nam si Eva, hoc est, sensus primae mulieris accensas habuisset faces, numquam praevaricationis suae nos criniculis implicasset, neque ex illa virtutis immortalitate cecidisset.
PL 14, 279Bもし最初の女であるエバ、すなわちその感覚が、灯火をともしていたなら、彼女は自らの背反の細い髪の房〔criniculis は「細い髪」。絡みつく罠の意らしい〕で我々を絡め取ることはなかっただろうし、徳の不死の状態から落ちることもなかっただろう。