ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De paradiso

Caput IV 第IV章

Ambrose of Milan · De paradiso · PL 14, 283D · 15 sectiones

De paradiso 4.1

1

Virum in paradiso non factum, sed positum: at in eo factam mulierem, per quam ille fuit deceptus. Tum quid sit operari, et custodire? 24. Et apprehendit Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari, et custodire. Vides quoniam qui erat, apprehenditur.

PL 14, 283D

男は楽園で造られたのではなく置かれたこと。しかし女はそこで造られ、その女によって男は欺かれたこと。次に、耕すこと、守ることとは何か。――24. 「そして神は、自ら造った人を取り、これを楽園に置いて、耕させ、守らせた」。すでにいた者が取られるのだと、あなたは見る。

De paradiso 4.2

2

Erat autem in terra plasmationis suae. Apprehendit ergo eum virtus Dei inspirans processus et incrementa virtutis: denique in paradiso eum collocavit; ut scias apprehensum quasi afflatum divina esse virtute.

PL 14, 284A

彼は自らが形づくられた地にいた。それゆえ、徳の進歩と増進を吹き込む神の力が彼を取ったのであり、そののち楽園に彼を置いた。取られたということが、いわば神の力によって息吹を与えられたことだと、あなたが知るためである。

De paradiso 4.3

3

Quo loci illud adverte, (Dist. 40, c. Illud autem) quia extra paradisum vir factus est, et mulier intra paradisum, ut advertas quod non loci, non generis nobilitate, sed virtute unusquisque gratiam sibi comparat.

PL 14, 284A

この点で次のことに注意せよ(『教令集』第1部第40区分「Illud autem」法文)〔ミーニュが本文に刷った教会法(グラティアヌス『教令集』)の箇所の引照〕。男は楽園の外で造られ、女は楽園の内で造られた。これは、場所や生まれの高貴さによってではなく、徳によって各人が恩寵を自分に得るのだと、あなたが気づくためである。

De paradiso 4.4

4

Denique extra paradisum factus, hoc est, in inforiore loco, vir melior invenitur; et illa quae in meliore loco hoc est, in paradiso facta est, inferior reperitur. Mulier enim prior decepta est, et virum ipsa decepit.

PL 14, 284A

実際、楽園の外、すなわちより低い場所〔底本は inforiore。inferiore と読む〕に造られた男のほうが優れていることが分かり、より良い場所、すなわち楽園で造られた女のほうが劣っていることが分かる。女が先に欺かれ、自ら男を欺いたのである。

De paradiso 4.5

5

Unde apostolus Petrus subjectas fortiori vasi mulieres sanctas viris suis velut dominis obedire memoravit (I Pet. III, 1) . Et Paulus ait: Quia Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit (I Tim. II, 14) .

PL 14, 284A

それゆえ使徒ペトロは、聖なる女たちは、より強い器に服する者として、夫たちに、主人に対するように従うと述べた(一ペトロ3:1)。またパウロは言う、「アダムは惑わされなかったが、女は惑わされて背反に陥った」(一テモテ2:14)。

De paradiso 4.6

6

Et inde contuendum quia nemo debet sibi facile praesumere. Nam ecce illa quae in adjumentum facta est viro, praesidio virili indiget; quia vir caput est mulieris: ille autem qui adjumentum uxoris habiturum se esse credebat, lapsus est per uxorem.

PL 14, 284B

ここからも、誰も安易に自分を過信してはならないと見て取るべきである。見よ、夫の助けとして造られた女が、男の庇護を必要とする。夫は女の頭だからである。ところが、妻の助けを得るだろうと信じていた男は、妻によって倒れた。

De paradiso 4.7

7

Unde nemo debet facile alteri se credere, nisi cujus virtutem probarit, nec arrogare sibi qui se pro auxilio putarit adscitum: sed magis si invenerit fortiorem cui se putabat esse praesidio, ab ipso gratiam mutuetur, sicut et viros mulieribus honorem impertire apostolus Petrus praecipit dicens: Viri similiter cohabitantes secundum scientiam tamquam infirmiori vasi muliebri impartientes honorem, tamquam cohaeredi gratiae vitae; ut ne impediantur orationes vestrae (I Pet. III, 7) .

PL 14, 284B

だから誰も、その力量を確かめた相手でなければ、安易に他人に身を委ねてはならない。また、自分は助けとして迎えられたと考える者は、思い上がってもならない。むしろ、自分が守り手だと思っていた相手が自分より強いと分かったなら、その相手から恩寵を借り受けるべきである。使徒ペトロも、夫たちが女たちに誉れを分け与えるよう命じている。「夫たちも同様に、知識に従って共に住み、より弱い器である女に誉れを分かち与えよ。命の恩寵を共に受け継ぐ者として。汝らの祈りが妨げられないためである」(一ペトロ3:7)。

De paradiso 4.8

8

25. Ergo positus est in paradiso vir, facta est in paradiso mulier. Sed etiam tunc priusquam a serpente mulier deciperetur, habuit viri gratiam, quoniam de viro sumpta est: licet hoc sacramentum magnum sit, sicut Apostolus dixit (Ephes. V, 32) .

PL 14, 284C

25. それゆえ男は楽園に置かれ、女は楽園で造られた。しかし、女が蛇に欺かれるより前のその時にも、女は男の恩寵をもっていた。男から取られたからである。もっとも、これは大いなる秘義である、と使徒が述べたとおりである(エフェソ5:32)。

De paradiso 4.9

9

Et ideo causam vitae ex eo traxit. Ideoque de viro tantum Scriptura dixit, quia posuit eum in paradiso operari et custodire. Non idem est operari et custodire.

PL 14, 284C

それゆえ女は命の原因を男から引き出した。それゆえ聖書は、男についてだけ、神が彼を楽園に置いて耕させ、守らせたと語ったのである。耕すことと守ることは同じではない。

De paradiso 4.10

10

In opere enim quidam virtutis processus est, in custodia quaedam consummatio operis deprehenditur; eo quod quasi consummata custodiat. Haec duo ab homine requiruntur, ut et operibus nova quaerat, et parta custodiat, quod est generale.

PL 14, 284C

働きには徳の一種の進歩があり、守りには働きの完成が見いだされる。守る者は、いわば完成されたものを守るからである。人にはこの二つが求められる。新しいものを働きによって求め、得たものを守ること、これが一般的な定めである。

De paradiso 4.11

11

Philon autem, quoniam spiritalia Judaico non capiebat affectu, intra moralia se tenuit, ut dice et haec duo quaeri, opera in agro, custodiam domus.

PL 14, 284C

フィロンは、ユダヤ的な心情では霊的なことを捉えられなかったので、道徳的な事柄の内にとどまり、この二つ、すなわち畑での働きと家の守りが求められていると言った〔底本は活字が欠けて dice et のように見える。diceret と読む〕。

De paradiso 4.12

12

Et quamvis paradisus operibus, inquit, ruralibus non egeret; tamen quia primus homo lex posteritatis futurus erat, ideo legitimi etiam in paradiso speciem suscepit laboris, ut nos ad operationem et custodiam debiti officii, et haereditariae successionis munus astringeret.

PL 14, 284D

たとえ楽園が農事の働きを必要としなかったとしても、と彼は言う。それでも最初の人は後の世代の法となるはずであったから、楽園にあっても、正当な労働の姿を引き受けた。それは、我々を、務めとして負うべき働きと守りへ、また相続による継承の務めへと縛るためである。

De paradiso 4.13

13

Haec duo ergo a te exiguntur sive moraliter, sive spiritaliter. Quod etiam psalmus te propheticus docet, quia scriptum est: Nisi Dominus aedificaverit domum; in vanum laboraverunt qui aedificant eam.

PL 14, 284D

それゆえ、この二つは、道徳的にも霊的にも、あなたに求められている。預言者の詩篇もこのことをあなたに教えている。書かれているからである、「主が家を建てるのでなければ、それを建てる者は空しく労した」。

De paradiso 4.14

14

Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam. (Ps. CXXVI, 1.) Vides illos laborare qui in operis sunt aedificationisque processu; istos vero vigilare qui jam custodiam perfecti operis receperunt.

PL 14, 285A

「主が都を守るのでなければ、それを守る者は空しく見張る」(詩篇126:1)。あなたは、働きと建築の進行にある者たちが労しているのを見、一方で、完成した働きの守りをすでに受けた者たちが見張っているのを見る。

De paradiso 4.15

15

Unde et Dominus Apostolis quasi jam perfectioribus: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41) ; docens perfectae naturae munus, et plenae virtutis gratiam esse servandam, nec quemquam etiam perfectiorem nisi vigilaverit, sui debere esse securum.

PL 14, 285A

それゆえ主も、すでにより完全な者である使徒たちに、「目を覚まして祈れ、誘惑に陥らないように」(マタイ26:41)と言い、完全な本性の務めと満ちた徳の恩寵は守られねばならず、より完全な者でさえ、目を覚ましていなければ、自分について安心してはならないと教えた。