ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De paradiso

Caput XIII 第XIII章

Ambrose of Milan · De paradiso · PL 14, 306B · 25 sectiones

De paradiso 13.1

1

Quomodo tentamenta diaboli plena sint mendacii; et de deceptione mulieris, et lapsu Adae. Quemadmodum etiam cognoverint se esse nudos, et succinctoria sibi fecerint, quidve per ea significetur.

PL 14, 306B

悪魔の誘惑がいかに偽りに満ちているか。また、女が欺かれたこと、アダムが堕ちたことについて。さらに、彼らがいかにして自分たちが裸であることを知り、腰帯を作ったか、またそれによって何が示されているか。

De paradiso 13.2

2

61. Discamus igitur tentamenta diaboli plena esse mendacii; vix enim unum verum videtur ex iis quae pollicitus est, reliqua falsa composuit. Sic enim habes: Et dixit serpens mulieri: Non morte moriemini (Gen. III, 4) .

PL 14, 306C

61. それゆえ学ぼう。悪魔の誘惑は偽りに満ちている。というのも、彼が約束したことのうち、真実と見えるものはほとんど一つしかなく、残りは偽りを組み立てたものだからである。あなたは次のように読む。「蛇は女に言った、汝らは死ぬことは決してない」(創世記3:4)。

De paradiso 13.3

3

Ecce unum falsum; nam morte mortuus est homo, qui secutus est promissa serpentis. Deinde addidit: Scit, inquit, Deus quia quacumque die manducaveritis ex eo, adaperientur oculi vestri (Ibid., 5) .

PL 14, 306C

見よ、一つの偽りである。蛇の約束に従った人は、死によって死んだのだから。次に蛇は付け加えた、「神は知っている、汝らがそれから食べる日には、汝らの目が開かれることを」(創世記3:5)。

De paradiso 13.4

4

Hoc solum verum, quia infra habes: Quia manducaverunt ambo, et aperti sunt oculi eorum (Ibid., 7) . Sed hoc verum quod noceret. Denique non omnibus aperire oculos utile, quia scriptum est: Videbunt et non videbunt (Esai. VI, 9) .

PL 14, 306C

これだけが真実であった。あなたは後の箇所で読むからである、「二人が食べて、彼らの目が開かれた」(創世記3:7)。しかし、この真実は害をもたらすものであった。実に、目を開くことがすべての者に有益なわけではない。「彼らは見るが、見ないであろう」(イザヤ6:9)と書かれている。

De paradiso 13.5

5

Sed statim agglutinatum mendacium est, quia adjunxit: Et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III, 5) . In quo licet advertere idololatriae auctorem esse serpentem, eo quod plures deos induxisse in hominum videatur errorem quaedam serpentis astutia.

PL 14, 306D

しかし、偽りはすぐに貼り合わされた。蛇は続けて言ったからである、「汝らは善と悪を知って、神々のようになるであろう」(創世記3:5)。ここから、偶像礼拝の創始者が蛇であることが分かる。蛇のある種の狡猾さが、多くの神々を人々の誤りに導き入れたと見えるからである。

De paradiso 13.6

6

Et hoc fefellit, quia homo sicut dii. Non solum enim sicut dii esse homines desierunt, sed etiam qui quasi dii erant, quibus dictum est: Ego dixi, dii estis, sui gratiam perdiderunt (Ps. LXXXI, 6) .

PL 14, 306D

これもまた欺きであった。人が神々のようになる、というのは。実際、人は神々のようであることをやめたばかりでなく、神々のようであった者たち、「私は言った、汝らは神々である」(詩篇81:6)と言われた者たちさえも、自分の恩寵を失ったのである。

De paradiso 13.7

7

62. Et vidit mulier quia bonum est lignum ad manducandum, et quia gratum oculis ad videndum, et speciosum est ad intuendum (Gen. III, 6) . Infirma auctor judicii quae de eo quod non gustaverat, judicabat.

PL 14, 307A

62. 「女は、その木が食べるのに良く、目に好ましく、見るのに美しいことを見た」(創世記3:6)。判断を下す者は弱かった。彼女は、味わってもいないものについて判断していたのである。

De paradiso 13.8

8

Et ideo non facile, nisi id quod diligentius pertractaverimus, quod interiore probaverimus affectu, videtur ad opus aliquod esse sumendum. Accipiens, inquit, de fructu ejus manducavit, et dedit viro suo simul, et manducaverunt ambo.

PL 14, 307A

それゆえ、我々がいっそう念入りに吟味したもの、内なる心の動きで確かめたものでなければ、軽々しく何らかの行いに取り上げるべきではないと思われる。聖書は言う、「彼女は、その実を取って食べ、夫にも一緒に与え、二人は食べた」。

De paradiso 13.9

9

Bene praetermissum est ubi decipitur Adam; quia non sua culpa, sed vitio lapsus uxoris est. 63. Et aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt quod nudi essent (Ibid., 7) .

PL 14, 307A

アダムが欺かれる箇所は、うまく省かれている。それは彼自身の咎ではなく、妻の過ちによる堕落だからである。63. 「彼らの目が開かれ、自分たちが裸であることを知った」(創世記3:7)。

De paradiso 13.10

10

Et ante quidem nudi erant, sed non sine virtutum integumentis (De Poenit. dist. 2, c. Ut cognoverunt) . Nudi erant propter morum simplicitatem, et quod amictum fraudis natura nesciret. Nunc autem multis simulationum involucris mens humana velatur.

PL 14, 307B

確かに、以前も彼らは裸であった。しかし、徳の覆いを欠いていたわけではなかった(『教令集』第2部『悔悛について』第2区分「Ut cognoverunt」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。彼らが裸であったのは、品性が素朴であり、本性が欺きの衣を知らなかったからである。ところが今や、人の精神は、数多くの偽りの包みで覆われている。

De paradiso 13.11

11

Ergo posteaquam spoliatos se illa sinceritate et simplicitate viderunt integrae incorruptaeque naturae, quaerere mundana et manufacta coeperunt, quibus nuda suae mentis operirent: delectationes delectationibus, et mundi hujus umbratiles voluptates velut folia foliis assuentes, quibus obumbrarent genitale secretum.

PL 14, 307B

それゆえ、傷なく朽ちることのない本性の、あの誠実さと素朴さを剥ぎ取られたと見るや、彼らは世のものや人の手で作ったものを求めはじめた。自分の精神の裸を覆うためである。悦楽に悦楽を、またこの世の影のような快楽を、葉に葉を縫い合わせるように縫い合わせて、それで生殖の秘部を陰にしようとした。

De paradiso 13.12

12

Nam quomodo clausos oculos corporis habuit Adam, qui omnia animantia ita vidit, ut his et nomen imponeret? Quomodo cognoverunt, id est, interiore et altiore scientia non tunicam sibi, sed virtutum deesse velamina?

PL 14, 307B

というのも、すべての生き物を見て、それらに名を付けるまでになったアダムが、どうして体の目を閉じていたことがあろうか。では、彼らが知ったとは、どういうことか。すなわち、内なる、より高い知識によって、自分たちに欠けているのが上着ではなく、徳の覆いであることを知った、ということである。

De paradiso 13.13

13

64. Et assuerunt, inquit, folia ficus, et fecerunt sibi succinctoria (Ibid. 7) . Ficum hoc loco pro qua specie debeamus accipere divinarum nos docet series lectionum: quandoquidem sanctos esse qui sub vite et ficu requiescunt Scriptura memoraverit (Mich. IV, 4) , et Salomon dixerit: Quis plantat ficum, et de fructu ejus non manducat (Prov. XXVII, 18) , et Dominus ad ficum venerit; sed ideo sit offensus, quia non invenerit fructum, sed folia tantum.

PL 14, 307C

64. 「彼らはイチジクの葉を縫い合わせ、自分たちのために腰帯を作った」(創世記3:7)。ここでイチジクをどのようなものと解すべきかは、聖句の連なりが我々に教える。聖書は、ブドウの木とイチジクの木の下で憩う者たちは聖なる者であると記した(ミカ4:4)。ソロモンも言った、「イチジクを植えて、その実を食べない者があろうか」(箴言27:18)。また主はイチジクの木のところに来たが、実を見つけず、葉ばかりであったので、不快を示した。

De paradiso 13.14

14

Docet ergo me Adam quid sint folia, qui posteaquam peccavit, de foliis ficus fecerit sibi succinctorium, qui de fructibus magis ejus gustare debuerit. Justus fructum eligit, folia peccator. Quis est fructus?

PL 14, 307C

こうして、葉が何であるかを私に教えるのはアダムである。彼は、罪を犯したのちにイチジクの葉で自分の腰帯を作ったが、むしろその実を味わうべきだったのである。義人は実を選び、罪人は葉を選ぶ。その実とは何か。

De paradiso 13.15

15

Fructus, inquit, spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, modestia, continentia, dilectio (Galat. V, 22) . Non habebat fructum, qui gaudium non habebat. Non habebat fidem, qui praevaricatus erat mandatum Dei.

PL 14, 307D

聖書は言う、「霊の実は、愛、喜び、平和、忍耐、慈愛、慎ましさ、節制、愛」(ガラテヤ5:22)。喜びを持たない者は、実を持たなかった。神の戒めに背いた者は、信仰を持たなかった。

De paradiso 13.16

16

Non habebat continentiam, qui de interdicto sibi gustaverat ligno. 65. Ergo quicumque praevaricatur mandatum Dei, spoliatur atque nudatur; et fit ipse sibi turpis: vult se operire quibusdam ficus foliis, fortasse quibusdam inanibus, vel umbratilibus sermonibus, quos compositis mendaciis assuens, et verbum de verbo struens, ad operiendam conscientiam suae mentis, factique velamen peccator intexit, ut pudenda sua contegat.

PL 14, 307D

自分に禁じられた木から味わった者は、節制を持たなかった。65. それゆえ、神の戒めに背く者はだれでも、剥ぎ取られ、裸にされる。そして自分自身に対して恥ずべき者となる。彼はイチジクのある種の葉、おそらくは空虚で影のような言葉で自分を覆おうとする。罪人は、作り上げた偽りを縫い合わせ、言葉に言葉を積み上げて、自分の精神の良心を覆い、また行いの覆いとして織り込み、自分の恥部を隠すのである。

De paradiso 13.17

17

Jacit enim supra se folia, qui culpam velare desiderans aut diabolum delicti memorat auctorem, aut carnis praetendit illecebras, aut alium quempiam persuasorem prodit erroris.

PL 14, 308A

罪を覆い隠そうと望む者は、自分の上に葉を投げかける。すなわち、悪魔を罪の張本人と名指しするか、肉の誘惑を口実にするか、だれか別の者を誤りへの唆し手として持ち出すのである。

De paradiso 13.18

18

Et de Scripturis divinis frequenter promit exempla, quibus justos in culpam perhibet incidisse, dicens si forte in stupris fuerit deprehensus: Et Abraham cum ancilla concubuit (Gen. XVI, 4) , et David alienam adamavit et sibi adscivit uxorem (II Reg. XI, 4 et 27) .

PL 14, 308A

また、聖書からしばしば実例を持ち出して、義人たちも罪に陥ったと言い立てる。たとえば、淫らな行いのうちに捕らえられたときには、こう言う。「アブラハムも女奴隷と寝た」(創世記16:4)、「ダビデも他人の妻を愛し、これを自分の妻にした」(サムエル記下11:4, 27)。

De paradiso 13.19

19

Assuit enim sibi quaedam folia, quaedam exempla de propheticarum serie scripturarum, fructum earum non putat requirendum. 66. Nonne tibi videntur etiam Judaei folia assuere, dum legis spiritalis verba corporaliter interpretantur?

PL 14, 308A

こうして彼は、預言の書の連なりから、ある種の葉、ある種の実例を自分に縫い付けるが、その実を求めるべきだとは考えない。66. あなたには、ユダヤ人たちも葉を縫い合わせているように見えないか。彼らは、霊的な律法の言葉を物体的に〔字義どおりに〕解釈しているからである。

De paradiso 13.20

20

Quorum interpretatio fructum omnem viriditatis amittit, damnata maledicto ariditatis aeternae. Bona igitur interpretatio, hoc est, spiritalis ficus est fructuosa, sub qua justi sanctique requiescunt.

PL 14, 308B

彼らの解釈は、緑の実りをすべて失い、永遠の枯渇という呪いに処せられている。したがって、善い解釈、すなわち霊的なイチジクこそ実り豊かであり、その下で義人と聖なる者たちは憩う。

De paradiso 13.21

21

Quam qui plantaverit in animis singulorum, sicut Paulus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit (I Cor. III, 6) , manducabit ex ea fructum. Mala autem interpretatio fructum ferre, viriditatem servare non poterit.

PL 14, 308B

それを各人の魂に植える者は、パウロの言うとおり、「私が植え、アポロが水を注いだ」(一コリント3:6)、その実を食べるであろう。ところが悪しき解釈は、実を結ぶことも、緑を保つこともできない。

De paradiso 13.22

22

67. Quod igitur gravius est (Vid. S. Aug. II cont. Jul. Pelag., c. 6, n. 16) , hac se Adam interpretatione succinxit eo loco, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset.

PL 14, 308B

67. さらに重大なことに(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第6章第16節を見よ)、アダムはこの解釈で自らに帯を締めた。貞潔の実で帯を締めるべき場所に。

De paradiso 13.23

23

In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur; et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret, quae manserunt usque in adventum Domini Salvatoris.

PL 14, 308B

実際、我々が帯を締める腰には、出生の種が宿ると言われている。それゆえアダムは、役に立たない葉で、そこに誤って帯を締めた。そこで彼は、将来の出生の実りではなく、ある種の罪を示すことになる。その罪は、救い主なる主の到来の時まで残った。

De paradiso 13.24

24

Caeterum posteaquam Dominus advenit, ficum invenit incultam: rogatus ne eam juberet excidi, ut coleretur permisit. Et ideo jam non foliis, sed divino sermone succingimur; quia ipse Dominus ait: Sint lumbi vestri succincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35) .

PL 14, 308C

しかし、主が到来したとき、イチジクの木が手入れされていないのを見いだした。それを切り倒すよう命じないでほしいと頼まれて、耕されることを許した。それゆえ今、我々が帯を締めるのは葉ではなく、神の言葉による。主自身が言うからである、「汝らの腰に帯を締め、灯火を燃やしておけ」(ルカ12:35)。

De paradiso 13.25

25

Unde etiam pecuniam in zonis nostris portare prohibet (Matth. X, 9) ; non enim saecularia, sed aeterna debet zona nostra servare.

PL 14, 308C

だからこそ主は、帯に金銭を入れて持ち歩くことをも禁じる(マタイ10:9)。我々の帯は、世のものではなく、永遠のものを守るべきだからである。