ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De paradiso

Caput XIV 第XIV章

Ambrose of Milan · De paradiso · PL 14, 308C · 36 sectiones

De paradiso 14.1

1

De voce Domini deambulantis ad vesperam, et increpatione Adam, Ubi es? Cur praeterea primus increpatur Adam, cum prior mulier gustaverit: et de mulieris excusatione, ac mysteriis per illa designatis.

PL 14, 308C

夕方に歩む主の声について。「アダムよ、どこにいるのか」という叱責について。また、先に味わったのは女であるのに、なぜ先にアダムが叱責されるのか。そして、女の弁明について、またそれによって示されている奥義について。

De paradiso 14.2

2

68. Et audierunt, inquit, vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad vesperam (Gen. III, 8) . Quae est deambulatio Dei qui ubique semper est?

PL 14, 308D

68. 「彼らは、夕方に楽園を歩く主なる神の声を聞いた」(創世記3:8)。どこにでも常にいる神の歩みとは、何であるか。

De paradiso 14.3

3

Sed puto deambulationem quamdam esse Dei per divinarum seriem Scripturarum, in quibus Dei quaedam versatur praesentia; cum audimus quia ipse aspicit omnia, et oculi Domini super justos: cum legimus quia Jesus sciebat cogitationes eorum (Luc. VI, 8) : cum legimus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?

PL 14, 308D

私はこう思う。神の歩みとは、神の聖典の連なりを通してのある種の歩みであり、その聖典の中には神のある種の臨在が宿っている。我々が、神はすべてを見ており、主の目は義人の上にあると聞くとき、「イエスは彼らの思いを知っていた」(ルカ6:8)と読むとき、また「なぜ、汝らは心の中で悪いことを思うのか」(マタイ9:4)と読むときである。

De paradiso 14.4

4

Ergo dum haec recensemus, quasi deambulantem cognoscimus Deum. Fugerat ergo peccator, non quo Dei posset latere conspectum: sed intra conscientiam suam latere cupiebat, opera sua lucere nolebat.

PL 14, 309A

それゆえ、これらのことを繰り返し読むとき、我々は神が歩いているのを知るかのようである。さて、罪人は逃げた。神の目から隠れることができると考えたからではない。自分の良心の内に隠れようとし、自分の行いが光に照らされることを望まなかったのである。

De paradiso 14.5

5

Justi enim est facie ad faciem videre; quia justi mens non solum Deo praesens est, sed etiam cum Deo disputat, sicut scriptum est: Judicate pupillo, et justificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus (Esai. I, 17 et 18) .

PL 14, 309A

顔と顔を合わせて見ることは、義人のものだからである。義人の精神は、神の前にいるだけでなく、神と論じ合うからである。書かれているとおり、「孤児のために裁き、寡婦を義とせよ。来たれ、論じ合おう、と主は言う」(イザヤ1:17-18)。

De paradiso 14.6

6

Ergo cum legit peccator has Scripturas divinas, audit vocem Dei quasi ambulantis ad vesperam. Quid est ad vesperam, nisi quia culpam suam sero cognoscit, et sero venit quaedam erroris praeteriti verecundia, quae errorem praevenire debuerat?

PL 14, 309A

それゆえ罪人が、これらの神の聖典を読むとき、夕方に歩くかのような神の声を聞く。夕方とは何か。それは、自分の咎を遅れて知り、過ぎた誤りへの恥じらいが遅れてやって来る、ということにほかならない。その恥じらいは、誤りに先んじるべきだったのである。

De paradiso 14.7

7

Nam dum culpa fervet in corpore, et anima exagitatur corporis passionibus, non cogitat Deum sensus errantis, hoc est, non audit Deum ambulantem in Scripturis divinis, ambulantem in mentibus singulorum.

PL 14, 309B

というのも、咎が体の中で燃え、魂が体の情念に揺さぶられているあいだ、誤る者の感覚は神を思わないからである。すなわち、神の聖典の中を歩む神を、各人の精神の中を歩む神を、聞かないのである。

De paradiso 14.8

8

Dicit enim Deus, Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus (Levit. XXVI, 12) .

PL 14, 309B

神が言うからである、「私は彼らのうちに住み、彼らの間を歩み、彼らの神となる」(レビ記26:12)。

De paradiso 14.9

9

Ergo cum in animae sensum redierit potestatis formido divinae, tum erubescimus, tunc nos gestimus abscondere, tunc in peccatorum nostrorum positi cogitationibus, in medio ligni paradisi ubi peccavimus, deprehendimur, latere cupientes, et arbitrantes quod Deus non requirat occulta.

PL 14, 309B

それゆえ、神の権能への畏れが魂の感覚に戻ってくるとき、我々は赤面し、そのときこそ身を隠そうとあせる。そのとき、自分の罪の思いの中に置かれて、楽園の木の真ん中、我々が罪を犯した場所で捕らえられる。隠れようと願い、神は隠れたことを問いたださないと考えながら。

De paradiso 14.10

10

Sed scrutator animorum et cogitationum usque ad divisionem animae penetrans dicit: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ? 69. Quomodo loquitur Deus? Numquid voce corporea? Non utique, sed virtute quadam praestantiore, quam vox corporis potest esse, fundit oracula.

PL 14, 309B

しかし、心と思いを探る者、魂を分かつところにまで達する者は言う、「アダムよ、どこにいるのか」(創世記3:9)。69. 神はどのように語るのか。体の声によってか。決してそうではない。体の声がなしうるよりもすぐれたある力によって、託宣を注ぎ出すのである。

De paradiso 14.11

11

Hanc vocem ejus prophetae audierunt; hanc vocem fideles audiunt, impii non intelligunt. Denique in Evangelio habes, quia audivit evangelista dicentem Patrem: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28) ; sed Judaei non audierunt.

PL 14, 309C

預言者たちは、神のこの声を聞いた。信ある者たちは、この声を聞く。不敬な者たちは理解しない。実に、福音書の中に、福音書記者が父の語るのを聞いたと読む。「私は栄光を現した。再び栄光を現そう」(ヨハネ12:28)。しかし、ユダヤ人たちは聞かなかった。

De paradiso 14.12

12

Dicebant enim: Tonitruum factum est (Ibid., 29) . Illic ergo, sicut supra habes, quia sentiebatur deambulans Deus qui non deambulabat: sic audiebatur loquens Deus, qui non loquebatur. 70. Sed quid loquatur, consideremus: Adam, ubi es?

PL 14, 309C

彼らは言っていたからである、「雷が鳴った」(ヨハネ12:29)。それゆえそこでは、先に読んだとおり、歩いていない神が歩いていると感じ取られたように、語っていない神が語っていると聞かれたのである。70. だが、神が何を語るのかを考えよう。「アダムよ、どこにいるのか」。

De paradiso 14.13

13

Adhuc in his remedium sanitatis est, qui audiunt Dei verbum. Denique Judaei qui sibi clauserunt aures ne audirent, hodieque non merentur audire. Deinde habent remedium qui se absconderunt.

PL 14, 309C

神の言葉を聞く者たちには、なお癒しの救いがある。実に、聞かないように自分の耳を閉ざしたユダヤ人たちは、今日に至るまで聞くに値しない。他方、身を隠した者たちには、癒しがある。

De paradiso 14.14

14

Nam qui absconditur, erubescit: qui erubescit, convertitur; sicut scriptum est: Confundantur, et convertantur omnes valde velociter (Ps. VI, 11) . Deinde hoc ipsum quod vocat, indicium sanaturi est, quia Dominus quos miseratur, et vocat.

PL 14, 309D

身を隠す者は赤面し、赤面する者は立ち返るからである。書かれているとおり、「彼らがみな恥じ入り、すみやかに立ち返るように」(詩篇6:11)。さらに、神が呼ぶというそのこと自体が、癒そうとする者のしるしである。主は、憐れむ者を呼ぶからである。

De paradiso 14.15

15

Dicendo autem, Ubi es? non locum quaerit qui novit arcanum; neque enim Deus clausos habebat oculos, ut non videret latentem. Denique ideo dixit: Factus est Adam tamquam unus ex nobis (Gen. III, 22) ; quia aperuit oculos.

PL 14, 309D

「どこにいるのか」と言うことで、秘められたものを知る者が居場所を尋ねているのではない。神は目を閉ざしていて、隠れている者が見えなかったわけではないのだから。実に、それゆえ神は言った、「アダムは我々の一人のようになった」(創世記3:22)。彼が目を開いたからである。

De paradiso 14.16

16

Et hic quidem aperuit oculos, ut culpam suam videret, quam vitare non potuit. Magis enim postquam peccavimus, nescio quomodo nostra delicta cognoscimus: et tunc peccatum esse intelligimus, quod antequam peccaremus, non putabamus esse peccatum.

PL 14, 310A

確かにこの者は、避けることのできなかった自分の咎を見るために、目を開いた。むしろ、罪を犯したのちに、どういうわけか我々は自分の罪を知る。そして、罪を犯す前には罪だと考えていなかったものを、そのとき罪だと悟る。

De paradiso 14.17

17

Certe non quasi peccatum putabamus esse damnandum; nam si damnaremus, non admitteremus. Deus autem omnium videt culpas, et omnium delicta cognoscit: super omnem animam, super omnium occulta oculos habet. Quid est ergo: Adam, ubi es?

PL 14, 310A

確かに我々は、それを罪として断罪すべきだとは考えていなかった。もし断罪していたなら、犯さなかったであろう。ところで、神はすべての人の咎を見、すべての人の罪を知る。あらゆる魂の上に、あらゆる人の隠れたことの上に目を注いでいる。では、「アダムよ、どこにいるのか」とは何か。

De paradiso 14.18

18

Id est, non in quo, sed in quibus es. Non ergo interrogatio est, sed increpatio. De quibus, inquit, bonis, de qua beatitudine, de qua gratia in quam miseriam recidisti? Dereliquisti vitam aeternam, et attumulatus es morti, consepultus errori.

PL 14, 310A

それは、どこに〔いる〕かではなく、どのような〔状態〕にいるか、ということである。したがってこれは問いではなく、叱責である。神は言う、「どれほどの善から、どれほどの至福から、どれほどの恩寵から、どのような悲惨へと、汝は落ちたのか。汝は永遠の生命を見捨て、死のもとに葬られ、誤りとともに埋められた」。

De paradiso 14.19

19

Ubi est illa tua bene sibi conscia confidentia? Timor iste culpam fatetur, latebra praevaricationem. Ubi ergo es? Hoc est, non in quo loco quaero, sed in quo statu. Quo te perduxerunt peccata tua, ut fugias Deum tuum quem ante quaerebas?

PL 14, 310B

「汝の、あの良心にやましいところのない確信はどこにあるのか。この恐れは咎を告白し、この隠れ場は背反を告白している。それゆえ、汝はどこにいるのか。すなわち、どの場所にいるかを私は尋ねているのではなく、どのような状態にいるかを尋ねているのである。汝の罪は汝をどこへ連れて来たのか、汝が以前は求めていた汝の神から逃げるほどに」〔前節の神の言葉の続きと取った〕。

De paradiso 14.20

20

Fortasse moveat cur ante increpatur Adam, cum mulier ante gustaverit? Sed a praevaricatione sexus infirmior coeperit, a verecundia et excusatione fortior; ut femina erroris causa fuerit, vir pudoris.

PL 14, 310B

おそらく、女が先に味わったのに、なぜアダムが先に叱責されるのか、と思う人がいるだろう。しかし、背反は弱い性から始まり、恥じらいと弁明は強い性から始まったのである。女が誤りの原因となり、男が恥じらいの原因となったように。

De paradiso 14.21

21

71. Et dixit mulier: Serpens decepit me, et manducavi (Gen. III, 13; De Poenit. dist I, c. Serpens) . Veniabilis culpa quam sequitur professio delictorum.

PL 14, 310B

71. 「女は言った、蛇が私を欺いたので、私は食べた」(創世記3:13、『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Serpens」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。罪の告白が続く咎は、赦されうる。

De paradiso 14.22

22

Ideo non desperata mulier quae non reticuit Deo, sed magis confessa peccatum est, quam medicabilis secuta sententia est. Bonum est condemnari in peccato, et flagellari in delicto, ut cum hominibus flagellemur.

PL 14, 310B

それゆえ、女は見放されなかった。彼女は神に対して黙らず、むしろ罪を告白したのであり、そのあとに癒しうる宣告が続いたのである。罪のうちに断罪され、咎のうちに鞭打たれるのは善いことである、人々とともに鞭打たれるために。

De paradiso 14.23

23

Denique Cain quia voluit crimen negare indignus judicatus est, qui puniretur in peccato: sed remissus est sine praescripto poenae, fortasse non tam majori crimine parricidii (illud enim commisit in fratrem) quam sacrilegii, quod Deo credidit mentiendum dicens: Nescio: numquid ego custos fratris mei sum (Gen. IV, 9) ?

PL 14, 310C

実に、カインは自分の罪を否認しようとしたので、罪のうちに罰せられるにふさわしくないと判断された。しかし、刑罰の定めなしに放免された。おそらくそれは、近親殺し(これは兄弟に対して犯した)という、より大きな犯罪のゆえというより、神に偽りを言ってよいと考えた瀆聖の罪のゆえであろう。カインは言った、「知らない。私が兄弟の番人であろうか」(創世記4:9)。

De paradiso 14.24

24

Et ideo accusatori diabolo ejus accusatio reservata est; ut cum ejus angelis flagelletur, qui cum hominibus noluit flagellari. Denique de talibus dictum est: Non est declinatio mortis eorum . . . . et cum hominibus non flagellabuntur (Ps. LXXII, 4 et 5) .

PL 14, 310C

そして、それゆえに彼への告発は、告発者である悪魔に取っておかれた。人々とともに鞭打たれることを望まなかった彼は、悪魔の天使たちとともに鞭打たれることになる。実に、このような者たちについて、次のように言われている。「彼らの死には妨げがない……彼らは人々とともに鞭打たれることはない」(詩篇72:4-5)。

De paradiso 14.25

25

Alia ergo ratio mulieris, quae licet in culpam praevaricationis inciderat, tamen de paradisi lignis habebat adhuc virtutis escam; et ideo dixit peccatum suum, et reputatum est ei ad veniam. Justus enim accusator est sui in principio sermonis.

PL 14, 310C

したがって、女の事情は異なる。彼女は背反の咎に陥ったとはいえ、なお楽園の木々から徳の食物を得ていた。それゆえ自分の罪を語り、それは彼女に赦しとして数えられた。義人は、語りはじめにまず自分自身を告発する者だからである。

De paradiso 14.26

26

Neque enim potest quisquam justificari a peccato (De Poenit. dist. 1, c. Non potest) , nisi fuerit peccatum ante confessus. Unde Dominus ait: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .

PL 14, 310D

実際、だれも、先に罪を告白していなければ、罪から義とされることはできない(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Non potest」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。それゆえ主は言う、「汝の不義を語れ、汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。

De paradiso 14.27

27

72. Ergo quia Eva ipsa confessa delictum est, mitior sequitur et profutura sententia, quae condemnaret errorem, et veniam non negaret, ut ad virum suum conversa serviret.

PL 14, 310D

72. それゆえ、エバ自身が罪を告白したので、より穏やかで、しかも益となる宣告が続いた。その宣告は、誤りを断罪しながらも赦しを拒まず、夫に向き直って仕えるようにするものであった。

De paradiso 14.28

28

Primum ne eam facile delectaret errare: deinde ut sub fortiore vase locata non traduceret virum, sed magis viri consilio et ipsa regeretur. In quo quidem mysterium Christi et Ecclesiae evidenter agnosco.

PL 14, 311A

第一に、女が誤ることを安易に楽しまないように。次に、より強い器の下に置かれて夫を堕とすことなく、むしろ自身も夫の助言によって導かれるように。ここに、キリストと教会の奥義を、私ははっきりと認める。

De paradiso 14.29

29

Designatur enim Ecclesiae ad Christum futura conversio, et religiosa servitus subdita Dei Verbo, quae multo sit melior, quam saeculi hujus libertas. Denique scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13) .

PL 14, 311A

実際、教会の、キリストへの将来の立ち返りと、神の言葉に服する信心深い隷従とが示されている。この隷従は、この世の自由よりもはるかに善い。実に、書かれている、「汝の神である主を礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。

De paradiso 14.30

30

Haec igitur servitus Dei donum est. Denique inter benedictiones numeratur hujus servitutis obsequium; nam et Isaac in loco benedictionis eam dedit Esau filio suo, ut serviret fratri suo.

PL 14, 311A

それゆえ、この神への隷従は賜物である。実に、この隷従への服従は祝福のうちに数えられている。イサクも、祝福の代わりにこれを息子のエサウに与えた、弟に仕えるようにと。

De paradiso 14.31

31

Denique benedictionem ille poscebat; etsi unam sibi cognovisset esse praereptam, tamen aliam postulabat dicens: Numquid una benedictio tibi est, Pater (Gen. XXVII, 38) ?

PL 14, 311A

実に、エサウは祝福を求めていた。一つの祝福は自分から奪い取られたと知りながら、それでも別の祝福を願って言った、「父よ、汝には祝福が一つしかないのか」(創世記27:38)。

De paradiso 14.32

32

Per hanc igitur servitutem ille qui per gulam primitias suas ante vendiderat, et studio venationis agrestis gratiam benedictionis amiserat, credidit se ipso futurum esse meliorem, si typum Christi veneraretur in fratre.

PL 14, 311B

それゆえ、この隷従によって、食欲のために自分の初物〔長子の権利〕を先に売り、野の狩りへの熱心のために祝福の恩寵を失った彼は、兄弟のうちにキリストの予型を敬うならば、自分自身よりも優れた者になるだろうと信じたのである。

De paradiso 14.33

33

Hac enim servitute pollet populus Christianus, sicut et Dominus ad discipulos suos ait: Qui vult inter vos primus esse, sit omnium servus (Matth. XX, 27) . Denique hanc servitutem operatur charitas, quae et spe major et fide est.

PL 14, 311B

実際、キリスト教徒の民は、この隷従によって力を持つ。主も弟子たちに言っている、「汝らのうちで第一になろうと望む者は、すべての者の僕となれ」(マタイ20:27)。さらに、この隷従を成し遂げるのは愛であり、愛は希望よりも、信仰よりも大きい。

De paradiso 14.34

34

Unde scriptum est: Per charitatem servite invicem vobis (Galat. V, 13) . Hoc est ergo mysterium quod ait Apostolus esse in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) .

PL 14, 311B

それゆえ書かれている、「愛によって、互いに仕えよ」(ガラテヤ5:13)。これこそ、使徒がキリストと教会のうちにあると言った奥義である(エフェソ5:32)。

De paradiso 14.35

35

Haec enim vere in praevaricatione ante fuit, sed salva erit per filiorum generationem in fide, et charitate, et sanctificatione, cum castitate.

PL 14, 311B

実際、この女は、以前は確かに背反のうちにあった。しかし、子らの出産を通して、信仰と愛と聖化のうちに、貞潔をもって、救われるであろう。

De paradiso 14.36

36

Praevaricata utique in patribus generatio hominum salvatur per filios; ut quod in Judaeis offenderat, in Christiana posteritate corrigeret.

PL 14, 311C

父祖たちのうちで背反した人類の世代は、子らによって救われる。ユダヤ人たちのうちでつまずいたものを、キリスト教徒の子孫のうちで正すためである。