ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De paradiso

Caput XI 第XI章

Ambrose of Milan · De paradiso · PL 14, 298C · 24 sectiones

De paradiso 11.1

1

Quomodo animalia ducta fuerint ad Adam; quid sopor ejusdem et costae aedificatio nos doceat; quid etiam memorata animalia in paradisum adducta significent; et quo pacto justi in paradisum rapiantur?

PL 14, 298C

動物たちがどのようにアダムのもとへ導かれたか。彼の眠りとあばら骨の築き上げが我々に何を教えるのか。また、言及された動物たちが楽園に導かれたことは何を意味するか。そして義人たちがどのような仕方で楽園に引き上げられるか。

De paradiso 11.2

2

49. Specta nunc cur Deus adhuc finxerit de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli et adduxerit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea. Qua ratione hoc factum est, cum tantummodo bestias agri, et volatilia coeli ad Adam adduxerit Deus?

PL 14, 298C

49. さて、神がなお、野のすべての獣と天のすべての鳥を土から形づくり、アダムが何と呼ぶかを見るために彼のもとへ導いたのはなぜか、見よ。神がアダムのもとに導いたのが、野の獣と天の鳥だけであったのは、いかなる理由によるのか。

De paradiso 11.3

3

Erant enim pecora secundum genus suum. Denique habes infra: Quia imposuit Adam nomina omnibus pecoribus, et omnibus bestiis agri. Adae autem non est inventus adjutor similis illi (Gen. II, 20) .

PL 14, 298D

家畜もまた、それぞれの種類に従って〔造られて〕いたからである。実際、のちにこうある。「アダムはすべての家畜と野のすべての獣に名を付けた。だがアダムには、彼に似た助け手は見いだされなかった」(創世記2:20)。

De paradiso 11.4

4

Quae igitur absolutio est, nisi quia indomitae bestiae, et volatilia coeli divina potestate ad hominem deducuntur? De pecoribus autem domitis congregandis et homo habuit potestatem. Itaque illud divinae operationis fuerit, hoc humanae diligentiae.

PL 14, 299A

では、その解決とは、野生の獣と天の鳥が、神の権力によって人のもとに導かれたということ以外にあるだろうか。飼いならされた家畜を集めることについては、人が権能をもっていた。それゆえ、前者は神の働き、後者は人間の勤勉であったことになる。

De paradiso 11.5

5

Simul accipe qua causa omnia deducta sint ad Adam, ut in omnibus videret ex utroque sexu substantiam constare naturae, id est, ex masculo et femina, et ipse usu exemploque cognosceret necessarium sibi consortium mulieris adjectum.

PL 14, 299A

同時に、すべてのものが何の理由でアダムのもとに導かれたかを受け取れ。すべてのものにおいて、本性の実体が両性、すなわち雄と雌から成り立つのを見て、自らも経験と実例によって、女との交わりが自分に必要なものとして加えられたと知るためである。

De paradiso 11.6

6

50. Et immisit, inquit, Deus soporem in Adam, et obdormivit (Ibid., 21) . Quis est iste sopor, nisi quia paulisper ad conjugium copulandum cum intendimus animum, veluti intentos oculos ad Dei regnum inclinare atque inflectere videmur ad quemdam somnum istius mundi, et paulisper obdormire divinis, dum in saecularibus mundanisque requiescimus?

PL 14, 299A

50. 「そして神は」と彼は言う、「アダムに眠りを注ぎ、彼は眠り込んだ」(創世記2:21)。この眠りとは何か。我々が結婚を結ぶことに心を傾けるとき、神の国に向けられていた目を、いわば、この世のある種の眠りに傾け、曲げるように見え、世俗の、世の事柄に安らう間、しばらく神のことに眠り込む、ということにほかならない。

De paradiso 11.7

7

Denique posteaquam soporem immisit in Adam, et dormivit, tunc aedificavit Dominus Deus costam quam sumpsit de Adam in mulierem. Bene, aedificavit, dixit, ubi de mulieris creatione loquebatur, quia in viro et muliere domus videtur quaedam plena esse perfectio.

PL 14, 299B

実際、アダムに眠りを注ぎ、彼が眠ったのち、主なる神は、アダムから取ったあばら骨を女へと築き上げた。女の創造を語るところで、彼が「築き上げた」と言ったのはふさわしい。男と女において、いわば家の満ち足りた完成があると見えるからである。

De paradiso 11.8

8

Qui sine uxore est, quasi sine domo sit, sic habetur. Sicut enim vir publicis officiis, ita mulier domesticis ministeriis habilior aestimatur.

PL 14, 299B

妻のない者は、家のない者のようだと見なされる。男が公の務めに、女が家事の務めにいっそう適していると考えられるのと同じである。

De paradiso 11.9

9

Considera quia ex corpore costam sumpsit, non ex anima portionem; hoc est, non anima ex anima, sed os de ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur mulier. 51. Ergo causam humanae generationis agnovimus.

PL 14, 299B

考えよ。彼は体からあばら骨を取ったのであり、魂から一部を取ったのではない。すなわち魂が魂から出たのではなく、「これは私の骨からの骨、私の肉からの肉、これは女と呼ばれる」とあるのである。51. こうして我々は人間の世代の原因を知った。

De paradiso 11.10

10

Sed quia plerosque movet qui diligentius intuentur, quomodo si vel primo magnum munus Dei fuit circa homines, ut in paradiso homines collocarentur, vel postea magnorum remuneratio videretur esse meritorum, ut ad paradisum justus unusquisque rapiatur, dicuntur etiam bestiae et pecora agri, et volatilia coeli in paradiso fuisse.

PL 14, 299B

だが、より注意深く見る多くの者は、こう心を動かされる。人間が楽園に置かれたのは、最初は人間に対する神の大きな賜物であり、のちには、義人が誰でも楽園に引き上げられるのは、大きな功績への報いと見えるのに、野の獣や家畜や天の鳥までが楽園にいたと言われるのはどうしてか、と。

De paradiso 11.11

11

Unde plerique paradisum animam hominis esse voluerunt, in qua virtutum quaedam germina pullulaverint: hominem autem et ad operandum, et ad custodiendum paradisum esse positum, hoc est, mentem hominis cujus virtus animam videtur excolere, nec solum excolere, sed etiam cum excoluerit, custodire.

PL 14, 299C

そのため多くの者は、楽園とは人間の魂であって、そこに徳のある種の芽が生え出たのであり、人間が楽園を耕すためにも守るためにも置かれたとは、人間の精神のことで、その徳が魂を耕すと見え、耕すだけでなく、耕したのちに守るのだ、と解してきた。

De paradiso 11.12

12

Bestiae autem agri, et volatilia coeli quae adducuntur ad Adam, nostri irrationabiles motus sunt, eo quod bestiae vel pecora, quaedam diversae sint corporis passiones, vel turbulentiores, vel etiam languidiores.

PL 14, 299C

野の獣と、アダムのもとに導かれる天の鳥は、我々の理性を欠く動きである。獣や家畜とは、体の種々の情念であり、より荒々しいものもあれば、より鈍いものもあるからである。

De paradiso 11.13

13

Volatilia autem coeli quid aliud aestimamus, nisi inanes cogitationes quae velut volatilium more nostram circumvolant animam, et huc atque illuc vario motu saepe traducunt? Propterea nullus inventus est menti nostrae similis adjutor, nisi sensus, hoc est, αἴσθησις.

PL 14, 299D

天の鳥は、むなしい思いにほかならないと我々は考える。それは鳥のように我々の魂のまわりを飛び回り、さまざまな動きで、しばしばあちこちへ引きずり回す。それゆえ、我々の精神に似た助け手は、感覚、すなわちアイステーシス(感覚)のほかに、見いだされなかった。

De paradiso 11.14

14

Similem sibi solam νοῦς noster potuit invenire. 52. Sed forte arguas, quia haec quoque Deus in tali paradiso locavit, hoc est, passiones corporis, et vanitatem quamdam fluctuantium vel inanium cogitationum, quod ipse nostri fuerit auctor erroris.

PL 14, 299D

我々のヌース(精神)が、自分に似たものとして見いだしえたのは、〔感覚〕だけであった。52. だがあなたは、神がこれら、すなわち体の情念や、揺れ動くむなしい思いの虚妄までも、そのような楽園に置いたのだから、神自身が我々の誤りを引き起こした者だったのではないか、と論じるかもしれない。

De paradiso 11.15

15

Considera quid dicat: Habete, inquit, potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium repentium quae repunt super terram (Gen. I, 28) .

PL 14, 300A

彼が何と言うかを考えよ。「汝らは、海の魚と、天の鳥と、地の上を這うすべての這うものを支配する権能を持て」(創世記1:28)。

De paradiso 11.16

16

Vides quod ille tibi tribuerit potestatem; ut de omnibus judicare tu debeas, singulorum genera judicii tui sobria definitione discernere. Vocavit ad te omnia Deus; ut supra omnia mentem tuam cognosceres.

PL 14, 300A

神があなたに権能を与えたことを、あなたは見ている。あなたがすべてのものについて判断し、一つ一つの種類を、あなたの判断の慎ましい定めによって見分けるためである。神はすべてをあなたのもとに呼んだ。あなたが自分の精神がすべての上にあることを知るためである。

De paradiso 11.17

17

Cur quae tibi similia minime reperisti, adsciscere tibi et copulare voluisti? Dedit tibi certe sensum quo universa cognosceres, et de cognitis judicares, meritoque de illo fecundo paradisi agro ejectus es, quia non potuisti servare mandatum.

PL 14, 300A

あなたに似たものがまったく見つからなかったのに、なぜそれらを自分に引き入れ、結び付けようとしたのか。神は確かに、あなたに感覚を与え、それによってあなたはすべてを知り、知ったものについて判断するはずだった。それでも、あなたは命令を守れなかったので、実り豊かな楽園の畑から追放されたのは当然である。

De paradiso 11.18

18

Sciebat enim Deus esse te fragilem, sciebat judicare non posse; ideo dixit quasi fragilioribus: Nolite judicare ut non judicemini (Matth. VII, 1) . Ergo quia scivit infirmum te esse ad judicandum, voluit obedientem esse mandato; ideo praeceptum posuit.

PL 14, 300A

神は、あなたが脆いと知っていた。判断できないと知っていた。それで、いっそう脆い者に対するように言ったのである。「汝ら裁くな、裁かれないためである」(マタイ7:1)。ゆえに神は、あなたが裁くには弱いと知っていたので、あなたが命令に従順であることを望んだ。それで戒めを置いたのである。

De paradiso 11.19

19

Quod si non praevaricatus esses, periculum incerti judicii incidere nequivisses. Itaque quoniam judicare voluisti, ideo addidit: Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis, ut sciat bonum et malum (Gen. III, 22) .

PL 14, 300B

もしあなたが背かなかったなら、不確かな判断の危険に陥ることはなかったはずである。だがあなたが裁こうとしたので、神はこう付け加えた。「見よ、アダムは我々の一人のようになった、善と悪を知るために」(創世記3:22)。

De paradiso 11.20

20

Voluisti tibi arrogare judicium, ideo poenam pravi judicii refutare non debes. Posuit tamen te contra paradisum, ne memoriam ejus possis abolere. 53. Denique justi in paradisum saepe rapiuntur, sicut et Paulus raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia.

PL 14, 300B

あなたは自分に判断を取り込もうとした。それゆえ、誤った判断の刑罰を拒んではならない。それでも神は、あなたを楽園の向かいに置いた。その記憶を消し去ることができないようにである。53. さて、義人はしばしば楽園に引き上げられる。パウロも楽園に引き上げられ、言い表せない言葉を聞いた。

De paradiso 11.21

21

Et tu si a primo coelo ad secundum, a secundo ad tertium mentis tuae vigore rapiaris, hoc est, quod primum unusquisque homo est corporalis, secundo animalis, tertio spiritalis: si ita rapiaris ad tertium coelum, ut videas fulgorem gratiae spiritalis (animalis enim homo quae sunt spiritus Dei nescit), et ideo tertii coeli ascensio tibi est necessaria, ut rapiaris in paradisum: rapieris jam sine periculo, ut possis dijudicare omnia, quia spiritalis dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur.

PL 14, 300B

あなたもまた、精神の力によって、第一の天から第二へ、第二から第三へと引き上げられるなら——すなわち、人はまず肉体的、次に魂的、第三に霊的だからである——そのように第三の天へ引き上げられ、霊的な恩寵の輝きを見るなら(魂的な人は神の霊のことを知らないからである)、そして楽園に引き上げられるために第三の天への上昇があなたに必要であるなら、あなたはすでに危険なしに引き上げられるであろう。すべてを見分けることができるようになる。霊的な者はすべてを見分けるが、彼自身は誰にも見分けられないからである。

De paradiso 11.22

22

Et fortasse quasi adhuc fragilis, audies verba ineffabilia quae non liceat homini loqui: et tunc quod acceperis reservato, et quod audieris custodito. Paulus apostolus custodiebat ne laberetur, vel alios certe faceret errare.

PL 14, 300C

そして、おそらくなおも脆い者として、人が語ることを許されない言い表せない言葉を聞くであろう。そのとき、受けたものを取っておき、聞いたものを守れ。使徒パウロは、自分が堕ちないように、あるいは少なくとも他の者を誤らせることのないように、それを守った。

De paradiso 11.23

23

Aut fortasse ideo dicit Paulus, quae non liceat homini loqui (II Cor. XII, 6 et 7) ; quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est, videbat istius corporis passiones, videbat legem carnis suae repugnantem legi mentis suae (Vid. S. Aug. l. II contra Julian. Pel., c. 5, n. 13) .

PL 14, 300C

あるいは、パウロが「人が語ることを許されない」と言う(二コリント12:6-7)のは、なお体の中に置かれていたからかもしれない。すなわち、この体の情念を見、自分の肉の法が自分の精神の法に逆らうのを見ていたからである(聖アウグスティヌス『ペラギウス派ユリアヌス駁論』第2巻第5章13を見よ)。

De paradiso 11.24

24

Hoc enim malo intelligi, ne videamur quemdam adhuc futuri periculi jactare terrorem. Si enim vel propter hanc vitam securitas, ut nullos praevaricationis post hanc futurae laqueos formidemus: ergo quicumque fuerit in paradiso ascensione virtutis audiet mysteria Dei arcana illa atque secreta: audiet dicentem Dominum tamquam latroni illi a scelere ad confessionem, et ad fidem a latrocinio revertenti: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 14, 300D

私はこう理解するほうを選ぶ。我々が、なお来たる危険の恐怖を誇張しているように見えないためである。実際、もしこの生のゆえにでも、この生ののちに来る背反の罠を何一つ恐れないほどの安心があるなら、徳の上昇によって楽園にいる者はだれでも、神の奥義の、あの隠された秘められたものを聞くであろう。そして、罪から告白へ、強盗から信仰へと戻ったあの強盗に言うように、主が言うのを聞くであろう。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。