De Patientia 7.1
Jam vero, percurrentibus nobis caussas impatientiae, caetera quoque praecepta suis locis respondebunt.
PL 1, 1260Bさて、我々が忍耐のなさの諸原因を一つひとつ辿っていけば、残りの教えもそれぞれの場所で応じてくるであろう。
De Patientia 7.2
Si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni pene in loco de contemnendo saeculo, Scripturis dominicis commonetur: nec major ad pecuniae contemptum exhortatio subjacet, quam quod ipse Dominus in nullis divitiis invenitur.
PL 1, 1260Bもし家産の損失によって心が掻き立てられるならば、その心は、ほとんどあらゆる箇所で、世を軽んじることについて主の聖典によって諭される。金銭を軽んじることへの勧めとして、主御自身がいかなる富の中にも見出されないということ以上に大きなものはない。
De Patientia 7.3
Semper pauperes justificat, divites praedamnat. Ita detrimentum patientiae fastidium opulentiae praeministravit, demonstrans per abjectionem divitiarum, laesuras quoque eorum computandas non esse.
PL 1, 1260B主は常に貧しい者たちを義とし、富める者たちをあらかじめ断罪する。そうして損失は、富の放棄を通して、その毀損もまた計算に入れるべきでないことを示しながら、忍耐のために富裕への嫌悪をあらかじめ備えたのである。
De Patientia 7.4
Quod ergo nobis appetere minime opus est quia nec Dominus appetivit, detruncatum vel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. Cupiditatem omnium malorum radicem Spiritus Domini per Apostolum pronuntiavit (I Tim. VI, X).
PL 1, 1261Aそれゆえ、主御自身も求められなかった以上、我々が求める必要のないものについては、それが削り取られようと、あるいは奪い去られようと、辛く思わず耐え忍ぶべきである。主の霊は、使徒を通して、貪欲があらゆる悪の根であると宣言した(一テモテ6:10)。
De Patientia 7.5
Eam non in concupiscentia alieni tantum constitutam interpretemur; nam et quod nostrum videtur, alienum est: nihil enim nostrum, quoniam Dei omnia, cujus ipsi quoque nos.
PL 1, 1261Aそれを、他人のものへの欲望にのみあると解してはならない。我々のものと見えるものもまた他人のものだからである。すなわち、我々のものは何もない。万物は神のものであり、我々自身もまたその神のものだからである。
De Patientia 7.6
Itaque si damno affecti impatienter senserimus, non de nostro amissum dolentes, affines cupiditatis deprehendemur. Alienum quaerimus, cum alienum amissum aegre sustinemus. Qui damni impatientia concitatur, terrena coelestibus anteponendo, de proximo in Deum peccat.
PL 1, 1261Aしたがって、もし損失を被って忍耐なく感じるならば、我々は自分のものが失われたことを嘆いているのではなく、貪欲の同類であると見出されるであろう。他人のものが失われたことを辛く耐え忍ぶとき、我々は他人のものを求めているのである。損失への忍耐のなさに掻き立てられる者は、地上のものを天上のものより上に置くことによって、じかに神に対して罪を犯すのである。
De Patientia 7.7
Spiritum enim quem a Domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit. Libenter igitur terrena amittamus, coelestia tueamur. Totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam.
PL 1, 1261Aというのも、主から受け取った霊を、この世的な事柄のゆえに揺さぶることになるからである。それゆえ、我々は進んで地上のものを手放し、天上のものを守ろう。たとえこの世全体が滅びようとも、私が忍耐を得さえすれば構わない。
De Patientia 7.8
Jam qui minutum sibi aliquid aut furto, aut vi, aut etiam ignavia, non constanter sustinere constituit, nescio an facile, vel ex animo, ipse rei suae manum inferre posset in caussa eleemosynae.
PL 1, 1261Bさて、自分から何かが、盗みによって、強奪によって、あるいは怠慢によってさえ削り取られたとき、それを動じずに耐え忍ぶまいと決めている者が、施しのために、たやすく、あるいは心から、自ら自分の財産に手をかけられるものかどうか、私には分からない。
De Patientia 7.9
Quis enim ab alio secari omnino non sustinens, ipse ferrum in corpore suo ducit? Patientia in detrimentis, exercitatio est largiendi et communicandi. Non piget donare eum, qui non timent perdere.
PL 1, 1261Bというのも、他人に切られることをまったく耐えられない者が、自ら自分の肉体に刃を当てるであろうか。損失における忍耐は、気前よく与え、分かち合うことの鍛錬である。失うことを恐れない者は、与えることを厭わない。
De Patientia 7.10
Alioquin quomodo duas habens tunicas, alteram earum nudo dabit, nisi idem sit, qui auferenti tunicam, etiam pallium offerre possit (Matth., V)? Quomodo amicos de mammona fabricabimus nobis (Luc., XVI), si eum in tantum amaverimus, ut amissum non sufferamus?
PL 1, 1261Bさもなければ、下着を奪う者に外套までも差し出せる者でなければ、二枚の下着を持つ者が、どうしてその一枚を裸の者に与えられようか(マタイ5)。もし富(マンモン)をそれほどまでに愛していて、失うことに堪えられないとしたら、我々はどのようにして富(マンモン)によって自分のために友を作れるであろうか(ルカ16)。
De Patientia 7.11
Peribimus cum perdito. Quid hic invenimus, ubi habemus amittere? Gentilium est, omnibus detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam fortasse animae anteponant.
PL 1, 1261C我々は失われたものと共に滅びるであろう。この場所で、我々は失うことしかできないというのに、何を見出すというのか。あらゆる損失に対して忍耐のなさを示すのは異教徒たちのすることであり、彼らはおそらく金銭を魂よりも上に置いているのである。
De Patientia 7.12
Nam et faciunt, cum lucri cupiditatibus quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent; cum pecuniae caussa etiam in foro nihil damnationi timendum aggredi dubitant; cum denique ludo et castris sese locant, cum per viam in mores bestiarum latrocinantur.
PL 1, 1261C実に、彼らはそうしている。利得への貪欲から、海上で利をもたらす交易の危険に身を投じるときも、金銭のために法廷においてすら断罪を恐れず何にでも手を出すのを躊躇わないときも、ついには剣闘の見世物や軍務に自らを売り渡し、街道で獣さながらに追い剥ぎを働くときも。
De Patientia 7.13
Nos vero secundum diversitatem, qua cum illis sumus, non animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere convenit, seu sponte in largiendo, seu patientes in amittendo.
PL 1, 1262Aしかし我々は、彼らとの間にある相違に従って、魂を金銭のために差し出すのではなく、金銭を魂のために差し出すべきである。それが進んで施すことによってであれ、忍耐して失うことによってであれ。