Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Patientia

Caput X 第X章

Tertullian · De Patientia · PL 1, 1264A · 11 sectiones

De Patientia 10.1

1

Est et alius summus impatientiae stimulus, ultionis libido, negotium curans aut gloriae, aut malitiae.

PL 1, 1264A

忍耐のなさには、もう一つの最大の刺激がある。復讐への情欲であり、それは栄光の務めであれ悪意の務めであれ、そのいずれかに仕えるものである。

De Patientia 10.2

2

Sed et gloria utique vana et malitia nunquam non Domino odiosa, hoc quidem loco maxime, cum alterius malitia provocata superiorem se in exsequenda ultione constituit, et remunerans nequam duplicat quod semel factum est.

PL 1, 1264B

しかし栄光はいずれにせよ空しく、悪意は常に主に忌み嫌われる。とりわけこの場合がそうであり、他者の悪意に挑発された悪意は、報復を果たすにあたって自らを優位な者と定め、邪悪に報いることによって、一度なされたことを二重にするのである。

De Patientia 10.3

3

Ultio penes errorem solatium videtur doloris, penes veritatem certe redarguitur malignitatis. Quid enim refert inter provocantem et provocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior?

PL 1, 1264B

復讐は、誤りの立場からは苦痛への慰めと見えるが、真理の立場からは確かに悪意として咎められる。挑発する者と挑発された者との間に、いったい何の違いがあろうか。ただ、一方は悪事において先に見出され、他方は後にそうなるという違いを除いては。

De Patientia 10.4

4

Tamen uterque laesi hominis Domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat. Nulla in maleficio ordinis ratio est; nec locus secernit, quod similitudo conjungit. Absolute itaque praecipitur malum malo non rependendum (Rom. XII).

PL 1, 1264B

それでもなお、両者はともに、人を傷つけたことについて主の前に被告となる。主はあらゆる邪悪を禁じ、断罪される方だからである。悪事において順序の理といったものはない。類似が結びつけるものを、先後の別は分け隔てない。それゆえ、悪をもって悪に報いてはならないと、無条件に命じられているのである(ローマ12)。

De Patientia 10.5

5

Par factum, par habet meritum. Quomodo id observabimus, si fastiditi ante in fastidio ultionis non erimus? Quem autem honorem litabimus Domino Deo si nobis arbitrium defensionis arrogaverimus?

PL 1, 1264B

等しい行いは等しい功罪を持つ。もし我々が、侮りを受けたときに、あらかじめ復讐そのものへの嫌悪を抱く者となっていないなら、どうしてこれを守れるだろうか。しかし、もし我々が自己弁護の裁量を我がものとして僭取するなら、いったいどのような誉れを主なる神に捧げることになろうか。

De Patientia 10.6

6

Nos utres, vasa fictilia, servulis nostris, assumentibus sibi de conservis ultionem, graviter offendimur; eosque qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis, servitutis, jus dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem, quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus.

PL 1, 1265A

我々は皮袋であり、素焼きの器にすぎぬのに、下僕たちが同僚の奴隷に対して身勝手に報復を行えば、深く気分を害する。そして、へりくだりと奴隷の身分とをわきまえ、主人の誉れという権利を重んじて、自らの忍耐を我々に差し出す者たちを、我々はただ是とするのみならず、彼ら自身が自ら取り立てたであろう以上に手厚い償いを与えるのである。

De Patientia 10.7

7

Id nobis in Domino tam justo ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? Quid ergo credimus judicem illum, si non et ultorem?

PL 1, 1265A

この道理が、推し量ることにおいてこれほど正しく、成し遂げることにおいてこれほど強大な主にあって、危うくなるだろうか。それなのに、我々はなぜあの方を裁き手と信じながら、復讐者とは信じないのか。

De Patientia 10.8

8

Hoc se nobis repromittit, dicens (Deut., XXXII): Vindictam mihi et ego vindicabo; id est, Patientiam mihi, et ego patientiam remunerabo. Cum enim dicit (Matth., VII) Nolite judicare, ne judicemini, nonne patientiam flagitat?

PL 1, 1265A

主はこのことを我々に約束して、こう言われる(申命記32)。『復讐は私のものである、私が復讐しよう』。すなわち、『忍耐は私のものである、私が忍耐に報いよう』ということである。というのも、(マタイ7)で『裁くな、裁かれないために』と言われるとき、それは忍耐を求めているのではないか。

De Patientia 10.9

9

Quis enim non judicabit alium nisi qui patiens erit non defendendi? Quis idcirco judicat, ut ignoscat? Ac si ignoscet, tamen judicantis impatientiam cavit, et honorem unici judicis, id est Dei, abstulit. Quantos vero casus hujusmodi impatientia incursare consuevit!

PL 1, 1265B

実に、自らを弁護しないことにおいて忍耐強い者でなければ、いったい誰が他人を裁かずにいられようか。では、赦すために裁く者があろうか。たとえ赦すとしても、裁く者にありがちな忍耐のなさは免れたとしても、唯一の裁き手、すなわち神の誉れを奪ったことに変わりはない。実に、この種の忍耐のなさは、いかに多くの災いに巻き込まれてきたことか。

De Patientia 10.10

10

Quotiens poenituit defensionem! Quotiens instantia ejus deterior facta est caussis suis! Quoniam nihil impatientia susceptum, sine impetu transigi novit; nihil impetu actum, aut non offendit, aut corruit, aut praeceps abiit.

PL 1, 1265B

幾度、自己弁護を後悔したことか。幾度、その執拗さが自分の訴訟をかえって不利にしたことか。忍耐のなさによって引き受けられたことは、激しい勢いなしに為し遂げられることを知らないからである。そして激しい勢いによって為されたことは、害を及ぼすか、崩れ去るか、あるいは破滅へと突き進むかのいずれかである。

De Patientia 10.11

11

Jam si levius defendaris, insanies: si uberius, oneraberis. Quid mihi cum ultione, cujus modum regere non possum per impatientiam doloris? Quod si patientiae incubabo, non dolebo: si non dolebo, ulcisci non desiderabo.

PL 1, 1265B

さて、もしお前が及び腰に己を弁護するなら、逆上するだろう。十分すぎるほどに弁護するなら、その重みを負うことになるだろう。苦痛の忍耐のなさゆえに加減を制御できぬ復讐など、私に何の関わりがあろうか。しかし、もし私が忍耐に専心するならば、私は苦しまないだろう。苦しまなければ、復讐を望むこともないだろう。