Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Patientia

Caput XVI 第XVI章

Tertullian · De Patientia · PL 1, 1273A · 4 sectiones

De Patientia 16.1

1

Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera caelestis et vera, scilicet christiana; non, ut illa patientia gentium terrae, falsa, probrosa.

PL 1, 1273A

これこそが忍耐の理、これこそが教え、これこそが業である。天上のものであり真実なるもの、すなわちキリスト教徒のものである。地上の異教徒たちのかの忍耐のように、偽りで恥ずべきものではない。

De Patientia 16.2

2

Nam ut, in isto quoque, Domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari, nisi quod ipsa diversitas mali et boni aequaliter magnitudinis par est, docuit et suos patientiam propriam: illam dico, quae maritos dote venales, aut lenociniis negotiantes uxorum potestatibus subjicit; quae occupandis orbitatibus omnem coacti obsequii laborem mentitis affectionibus tolerat; quae ventris operarios contumeliosis patrociniis subjectione libertatis gulae addicit.

PL 1, 1273A

というのも、この点でも悪魔は主と張り合おうとし、あたかもまったく対等であるかのように――もっとも悪と善とのその相違自体は、大きさにおいてのみ等しく釣り合っているのだが――彼もまた自分に従う者たちに彼ら自身の忍耐を教えたからである。すなわち私が言うのは、次のような忍耐である。持参金で買われた夫たち、あるいは女衒まがいの商いをする夫たちを、妻たちの権力に服させる忍耐。子のない者の遺産を狙って、偽りの愛情でもって、強いられた追従のあらゆる労苦に耐える忍耐。腹のために働く者たちを、侮辱に満ちた庇護のもとで自由を隷属させ、大食に売り渡す忍耐である。

De Patientia 16.3

3

Talia nationes patientiae studia noverunt; et tanti boni nomen foedis operationibus occupant: patientes rivalium et divitum et invitatorum, impatientes solius Dei vivunt. Sed viderit sua et sui praesidis patientia, quam subter ignis exspectat.

PL 1, 1274A

異教の民はこのような忍耐の修練を知っており、これほど大きな善の名を、忌まわしい行いによって奪い取っている。彼らは恋敵や富める者、客に招いてくれる者に対しては忍耐強く生きながら、ただ神に対してのみ忍耐を欠いて生きている。しかし彼らの忍耐、そして彼らの首領の忍耐の如何は問うまい。その下には火が待ち構えているのだから。

De Patientia 16.4

4

Caeterum nos amemus patientiam Dei, patientiam Christi: rependamus illi quam pro nobis ipse dependit. Offeramus patientiam spiritus, patientiam carnis, qui in resurrectionem carnis et spiritus credimus.

PL 1, 1274A

しかし、我々は神の忍耐を、キリストの忍耐を愛そう。この方が我々のために自ら支払った忍耐を、この方に返済しよう。霊の忍耐、肉の忍耐を捧げよう。我々は肉と霊の復活を信じる者なのだから。