Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Patientia

Caput XIII 第XIII章

Tertullian · De Patientia · PL 1, 1269A · 9 sectiones

De Patientia 13.1

1

Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi, et tantum in animo constituta; cum eadem etiam in corpore, demerendo Domino multipliciter allaboret, utpote quae ab ipso Domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo.

PL 1, 1269A

ここまでは、単純で一様な、心の中にのみ据えられた忍耐について論じてきた。ところが、同じ忍耐は肉体においても、主に対して功績を積むべく多様な仕方で働く。というのも、それは主ご自身によって、肉体の徳においても打ち立てられたものだからである。なぜなら、支配する心は、霊がもたらしたものを、おのれの住みかとたやすく分かち合うからである。

De Patientia 13.2

2

Quae igitur negotiatio patientiae in corpore? In primis afflictatio carnis, hostia Domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia victus Domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, cum jejunia conjungit, cum cineri et sacco inolescit.

PL 1, 1269B

それでは、肉体における忍耐の商いとは何か。まず第一に、肉の苦行である。これは謙抑という生贄を通して主をなだめる犠牲であり、汚れと乏しい食とをもって主に献酒し、質素な糧と純粋な水の飲み物とに満ち足りて、断食を結びつけ、灰と粗衣とに馴染むのである。

De Patientia 13.3

3

Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes affirmat: haec aures Christi Dei aperit, severitatem dispergit, clementiam elicit (Dan., IV).

PL 1, 1269B

この肉体の忍耐は、祈りを後押しし、嘆願を確かならしめる。これはキリストなる神の耳を開き、厳格を払いのけ、慈悲を引き出す(ダニエル4章)。

De Patientia 13.4

4

Sic ille rex Babylonius, offenso Domino, cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperavit, et quod optabilius homini est, satis Deo fecit.

PL 1, 1269B

このように、かのバビロニアの王は、主を怒らせ、七年にわたる汚れと不潔さのうちに人間の姿から追放されていたが、自らの肉体の忍耐を生贄として捧げることによって、王国を取り戻し、そして人間にとってより望ましいことに、神に償いをしたのである。

De Patientia 13.5

5

Jam, si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentiam carnis (Matth., XIX). Haec et viduam tenet, et virginem assignat, et voluntarium spadonem ad regna coeli levat.

PL 1, 1269C

さて、肉体の忍耐のより高く、より幸いなる階梯を数え上げるならば、同じ忍耐は聖性のためにも肉の節制をもたらす(マタイ19章)。これは寡婦をその節操のうちに保ち、童貞女をその定めに割り当て、自ら進んで宦官となった者を天の国へと高める。

De Patientia 13.6

6

Quod de virtute animi venit, in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus denique praeliatur. Si fuga urgeat, adversus incommoda fugae caro militat.

PL 1, 1270A

心の徳から生じたものは、肉において完成される。肉の忍耐は、迫害においてついには戦うのである。もし逃亡が差し迫るならば、肉は逃亡の労苦に対して戦う。

De Patientia 13.7

7

Si et carcer premat, caro in vinculis, caro in ligno, caro in solo, et in illa paupertate lucis, et in illa penuria mundi.

PL 1, 1270A

もし牢獄が圧迫するならば、肉は鎖の中に、肉は木の枷の中に、肉は地面の上にあり、かの光の乏しさの中に、かの世界の欠乏の中にある。

De Patientia 13.8

8

Cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum divinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis: Si spiritus promptus, sed caro sine patientia infirma (Matth., XXVI), ubi salus spiritus et carnis ipsius.

PL 1, 1270A

しかし、至福の試練へと、第二の浸礼の機会へと、神の座への上昇そのものへと引き出されるとき、そこでは肉体の忍耐に勝るものは何もない。『霊は逸っていても、忍耐なき肉は弱い』(マタイ26章)とあるとおり、そこにこそ霊とその肉自身の救いがある。

De Patientia 13.9

9

At quum hoc Dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem subvertendae fidei vel puniendae paraturam, ut verbera, ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret, quae Prophetae, quae Apostoli sustinendo vicerunt.

PL 1, 1270A

しかし主が肉についてこう語り、それを弱いと宣告される時、主はそれを強めるために何が必要であるかを示しておられる。すなわち、信仰を覆すため、あるいは罰するために準備されたあらゆるものに対抗する忍耐であり、鞭打ちであれ、火であれ、十字架であれ、猛獣であれ、剣であれ、これらをこの上なく不動の態度で耐え忍ぶための忍耐である。預言者たちも使徒たちも、まさにこれを耐え忍ぶことによって勝利したのである。