De Patientia 6.1
Ipsa adeo est, quae fidem, et subsequitur, et antecedit (Gen., XV). Denique Abraham Deo credidit, et justitiae deputatus ab illo est: sed fidem ejus patientia probavit, cum filium immolare jussus est, ad fidei non tentationem dixerim, sed typicam contestationem.
PL 1, 1259Bそれこそ、信仰に後続し、また先行するものである(創世記15章)。実に、アブラハムは神を信じ、この方によって義と認められた。しかし彼の信仰を忍耐が証したのは、息子を生贄として捧げるよう命じられたときのことである。私はこれを、信仰の試みとしてではなく、予型的な証しと言いたい。
De Patientia 6.2
Caeterum Deus, quem justitiae deputasset, sciebat. Tam grave praeceptum, quod nec Domino perfici placebat, patienter et audivit, et si Deus voluisset, implesset. Merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia et patiens.
PL 1, 1259Bしかし神は、義と認めていた者を知っておられた。かくも重い命令を——それを主でさえ遂行させることを望んではおられなかったのだが——彼は忍耐をもって聞き入れ、もし神が望んだならば、成し遂げていたであろう。それゆえ彼は当然にも祝福された者であった、信仰篤い者でもあったからである。当然にも信仰篤い者であった、忍耐する者でもあったからである。
De Patientia 6.3
Ita fides patientia illuminata, cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus (Gal., III), et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adjutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad justitiae doctrinam retro defuisset.
PL 1, 1259Bかくして信仰は忍耐に照らされて、アブラハムの種、すなわちキリストを通して諸国民の間に蒔かれたとき(ガラテヤ3章)、律法に恩寵を重ね加えつつ、律法を拡張し成就するための助け手として自らの忍耐を立てた。正義の教えに従来欠けていたのは、忍耐だけであったからである。
De Patientia 6.4
Nam olim et oculum pro oculo, et dentem pro dente repetebant, et malum malo foenerabant (Exod., XXI; Deut. XIX): nondum enim patientia in terris, quia nec fides: scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur.
PL 1, 1260Aなぜなら、かつては目には目を、歯には歯をと取り返し、悪には悪を利息をつけて返していたからである(出エジプト記21章、申命記19章)。忍耐はまだ地上になく、信仰もまだなかったからである。すなわち、その間は忍耐のなさが律法の機会をほしいままにしていたのである。
De Patientia 6.5
Facile erat, absente domino patientiae et magistro. Qui postquam supervenit, et gratiam fidei patientia composuit, jam nec verbo quidem lacessere, nec Fatue quidem dicere sine judicii periculo licet.
PL 1, 1260Aそれは容易なことであった、忍耐の主であり師であるかたが不在であったからである。この方が到来し、信仰の恩寵を忍耐によって形づくって後は、もはや言葉で挑発することも、『愚か者』と言うことすらも、裁きの危険を冒さずには許されない。
De Patientia 6.6
Prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae venenum, plus lex quam amisit invenit, dicente Christo (Matth., V, 44): Diligite inimicos vestros, et maledicentibus benedicite: et orate pro persecutoribus vestris, ut filii sitis Patris vestri coelestis.
PL 1, 1260A怒りは禁じられ、心は抑制され、手の粗暴さは抑えられ、舌の毒は取り除かれた。律法は、失った以上のものを見出したのである。キリストは次のように語った(マタイ5:44)。「汝らの敵を愛し、呪う者たちを祝福せよ。そして汝らの迫害者たちのために祈れ、天にいます汝らの父の子となるために。」
De Patientia 6.7
Vides quem nobis patrem patientia acquirat? Hoc principali praecepto universa patientiae disciplina succincta est, quando ne digne quidem malefacere concessum est.
PL 1, 1260B忍耐が我々にいかなる父を得させるか、お前には分かるか。この主要な命令のうちに、忍耐の教え全体が引き締められている。たとえ正当であっても、悪をなすことすら許されていないからである。