De Patientia 3.1
Et haec quidem divinae patientiae species, quasi de longinquo fors, ut de supernis, aestimetur. Quid illa autem quae inter homines palam in terris quodammodo manu apprehensa est?
PL 1, 1252Aさて、これらはまさしく神の忍耐のありようであるが、あるいは遠くのことのように、天上のことであるかのように、推し量られるにすぎないかもしれない。しかし、人々のあいだで地上において公然と、いわば手で捉えられるほどに現れたあの忍耐はどうであろうか。
De Patientia 3.2
Nasci se Deus in utero patitur matris, et exspectat, natus adolescere sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est, et a servo suo tingitur, et tentatoris congressus solis verbis repellit, cum de Domino fit magister, docens hominem evadere ad salutem, scilicet veniam offensae patientiae eruditus, non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem ejus audivit, arundinem quassatam non fregit, linum fumigans non restinxit (Is.
PL 1, 1252B神は母の胎内に宿ることを堪え忍び、待ちたもう。生まれてからは成長することを耐え忍び、成人してもなお人に知られることを欲したまわず、それどころかみずから進んで我が身を辱めたもう。己のしもべによって水に浸され、誘惑者との対決をただ言葉のみで退けたもう。主でありながら師となり、人が救いへと逃れ出る道を教えたもう。すなわち、忍耐によって鍛え上げられた者として侮辱の赦しを教え、争わず、言い返さず、その声を大路で聞いた者は誰もなく、傷ついた葦を折ることなく、くすぶる灯心を消すことがなかった(イザヤ42章)。
De Patientia 3.3
XLII). Nec enim mentitus fuerat propheta, imo ipsius Dei contestatio, Spiritum suum in Filio cum tota patientia collocantis (Joan., XIII, Matth. IX, Luc. IX, Luc. XVII, Matth. XIV, Matth. XXVI, Is. LIII, Matth. XXIX, Joan. XVIII, Matth: XXVI, Matth. XXVII, Marc.
PL 1, 1253Aというのも、預言者は偽っていたのではなく、それどころか、自らの霊を全き忍耐とともに御子のうちに置きたもう神御自身の証言であった(ヨハネ13章、マタイ9章、ルカ9章、ルカ17章、マタイ14章、マタイ26章、イザヤ53章、マタイ29章、ヨハネ18章、マタイ26章、マタイ27章、マルコ15章、ルカ23章、ヨハネ19章)。
De Patientia 3.4
XV, Luc. XXIII, Joan. XIX). Nullum volentem sibi adhaerere non suscepit; nullius mensam tectumve despexit: aquam ipse lavandis discipulorum pedibus ministravit. Non peccatores, non publicanos adspernatus est.
PL 1, 1253A誰であれ、自分に従おうとする者を拒んだことはなかった。誰の食卓も屋根も見下すことはなかった。弟子たちの足を洗うための水を自ら供した。罪人をも、徴税人をも拒みたまわなかった。
De Patientia 3.5
Non illi saltim civitati quae eum recipere noluerat, iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido coelestes ignes repraesentari voluissent. Ingratos curavit, insidiatoribus cessit.
PL 1, 1253A彼を迎え入れようとしなかったあの都市にさえ、彼は怒りたまわなかった。弟子たちでさえ、あれほど無礼を働いた町に天の火を降すことを望んだというのに。恩知らずの者たちを癒やし、待ち伏せする者たちには身を引きたもうた。
De Patientia 3.6
Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit, nec constanter denotavit. Cum vero traditur, cum adducitur ut pecus ad victimam, sic enim non magis aperit os, quam agnus sub tondentis potestate, ille, cui legiones angelorum, si voluisset, uno dicto de coelis adfuissent, ne unius quidem discentis gladium ultorem probavit.
PL 1, 1253B自らを裏切る者をも身近に置き、きっぱりと名指ししなかったのでなければ、これだけでは足りないところであった。しかし、引き渡され、犠牲獣として引かれる家畜のように連れて行かれるとき——というのも、毛を刈る者の手にある子羊がそうであるように、彼もまた口を開くことがなかったからである——もし望みさえすれば、ひと言で天から天使の軍団が馳せ参じたであろうその方は、ただ一人の弟子の、復讐の剣さえも是としたまわなかった。
De Patientia 3.7
Patientia Domini in Malcho vulnerata est. Itaque et gladii opera maledixit in posterum, et sanitatis restitutione ei, quem non ipse vexaverat, satisfecit, per patientiam, misericordiae matrem. Taceo quod figitur, in hoc enim venerat.
PL 1, 1254A主の忍耐は、マルコスにおいて傷つけられた。それゆえ、それ以後、剣の働きを呪いたもうた。そして、自らが傷つけたのではない者に、健康の回復によって満足を与えたもうた——慈しみの母たる忍耐によって。釘打たれることについては黙っておこう。彼はまさにこのために来たのであるから。
De Patientia 3.8
Numquid tamen subeundae morti etiam contumeliis opus fuerat? Sed saginari voluptate patientiae discessurus volebat. Despuitur, verberatur, deridetur, foedis vestitur, foedioribus coronatur. Mira aequanimitatis fides.
PL 1, 1254Aしかし、耐え忍ぶべき死に、なお辱めまでも必要であったろうか。しかし、世を去ろうとするにあたり、忍耐の快楽によって肥え太ることを望みたもうた。唾を吐きかけられ、鞭打たれ、嘲られ、汚らわしい衣を着せられ、さらに汚らわしいもので冠せられる。何と驚くべき、平静の確かさであろうか。
De Patientia 3.9
Qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de impatientia hominis imitatus est. Hinc vel maxime pharisaei Dominum agnoscere debuistis: patientiam hujusmodi nemo hominum perpetraret.
PL 1, 1254A人の姿のうちに身を隠すことを定めたもうた方は、人間の忍耐のなさを何ひとつまねたまわなかった。パリサイ人たちよ、まさにここからこそ、諸君は主を認めるべきであった。このような忍耐は、人間の誰ひとりとしてなし得ないであろうから。
De Patientia 3.10
Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos vero ratio et structio, satis aperte, non sermonibus modo in praecipiendo, sed etiam passionibus Domini sustinendo, probant his, quibus credere datum est, patientiam Dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cujusdam proprietatis.
PL 1, 1254Aかくのごとき、かくも偉大なこれらの実例は——その大いさは、異邦の民にあっては信仰への拒絶であるが、我々にあっては理由であり築き上げである——教えにあたって言葉によってのみならず、主が数々の受難を耐え忍びたもうたことによっても、いとも明らかに、信じることを許された者たちに対し、忍耐が神の本性であり、ある生まれながらの特質の働きであり卓越性であることを証明するのである。