Gratiarum actio Constantino Augusto 9.1
Sponte nos ad numinis tui aditum vocas; sponte affari, sponte quid opis desideraremus, interrogare dignatus es.
PL 8, 649Aあなたは自ら進んで我々をあなたの神威への拝謁へと招き、自ら進んで語りかけ、自ら進んで、我々がいかなる助けを望んでいるかを尋ねてくれた。
Gratiarum actio Constantino Augusto 9.2
Haec sunt, Imperator, vera beneficia, quae non precibus efflagitata, sed ex voluntaria tua bonitate proveniunt, et citra ullam petendi molestiam, adipiscendi voluptatem dederunt.
PL 8, 649B皇帝よ、これこそ真の恩恵である。祈願によって強いて求められたのではなく、あなたの自発的な善意から生じ、求める煩わしさを経ずして、得るという喜びを与えてくれたものだからである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 9.3
Neque enim parvi negotii est imperatorem totius orbis pro se peculiariter rogare, sub tantae majestatis aspectu perfricare frontem, vultum componere, confirmare animum, verba concipere, trepidanter dicere, apte desinere, expectare responsum.
PL 8, 649Bというのも、全世界の皇帝に自分のためだけに願い出るということは、決して些細な事柄ではないからである。かくも大いなる威厳のまなざしの前で、額をこすって恥じらいを拭い、表情を整え、心を固め、言葉を組み立て、震えながら語り、適切に語り終え、返答を待つ――これらすべてがそうなのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 9.4
Has omnes difficultates, Imperator, verecundiae nostrae remisisti, non solum ultro percunctando, quid remedii posceremus, sed etiam tibi ipsi suggerendo quae nos tacebamus, dum nos jacentes ad pedes tuos clementissimo attollis affatu.
PL 8, 649B皇帝よ、あなたは我々の慎み深さのために、これらすべての困難を免じた。自ら進んで、我々がいかなる救済を求めるかを尋ねただけでなく、我々が黙していたことをも自ら言い当て、あなたの足もとに伏す我々を、この上なく慈しみ深い言葉によって立ち上がらせたのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 9.5
Vidimus misericordiam tuam humentibus oculis eminentem. Ibant per haec ora lacrymae, nobis salutares, tibi gloriosae; et nos invicem jam dolore discusso flebamus gaudio.
PL 8, 649B我々は、あなたの慈しみが、潤んだ瞳のうちに際立つのを見た。涙がこれらの顔を伝って流れた――我々にとっては救いとなり、あなたにとっては栄えとなる涙が。そして我々もまた、すでに苦しみを振り払いながら、互いに喜びのあまり涙を流していた。
Gratiarum actio Constantino Augusto 9.6
Nam sicut agros diuturno ardore sitientes expetitus votis imber ubertat; ita lacrymae tuae pectora nostra gaudiis irrigabant: ut quamvis nefas esset te flente laetari, vinceret tamen gratulatio religionem, cum lacrymae illae pietatis essent indices, non doloris.
PL 8, 649Cというのも、長い日照りに渇いた田畑を、祈り求められた雨が潤すように、あなたの涙は我々の胸を喜びで潤したからである。それゆえ、あなたが涙しているときに喜ぶことは不敬であったはずなのに、それでも祝賀ははばかりに打ち勝った。あの涙が、悲しみのしるしではなく、敬虔のしるしであったがゆえに。