Gratiarum actio Constantino Augusto 6.1
Habemus enim, ut dixi, et hominum numerum qui delati sunt, et agrorum modum, sed utrumque nequam; hominum segnitia, terraeque perfidia. Unde enim nobis Remus, aut Nervius, aut ipse ille de proximo Tricassinus ager, aut arator, quorum reditus cum labore contendunt?
PL 8, 646Aというのも、私が述べたとおり、我々には登録された人数も、土地の広さも確かにあるが、そのいずれも役に立たない。人の怠惰と、土地の不実さのゆえに。レミ人の土地や、ネルウィイ人の土地、あるいはすぐ近くのトリカッシニ人の耕地や耕作者のような、収穫が労苦に見合うものが、我々のどこにあろうか。
Gratiarum actio Constantino Augusto 6.2
Quanquam merito quivis ignoscat ipsis cultoribus, quos piget laborare sine fructu. Siquidem ager qui nunquam respondet impendiis ex necessitate deseritur, etiam inopia rusticanorum, quibus in aere alieno vacillantibus nec aquas deducere, nec silvas licuit excidere.
PL 8, 646Bもっとも、誰であれ、実りなく働くことを厭う農夫たち自身を当然許すであろう。費用に決して見合わない畑は必然として見捨てられるのであり、それは借財に苦しみ揺らぐ田舎の民の窮乏によっていっそうそうなる。彼らには、水を引くことも、森を切り開くことも許されなかったのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 6.3
Ita quidquid olim fuerat tolerabilis soli, aut corruptum est paludibus, aut sentibus impeditum.
PL 8, 646Bこうして、かつては耕作に堪える土地であったものはすべて、あるいは沼地に朽ち果て、あるいは茨に覆われてしまった。
Gratiarum actio Constantino Augusto 6.4
Quin etiam ipse ille pagus Arebrignus manu seritur invida, cujus uno loco vitium cultura perexigua est: nam retro caetera, silvis et rupibus invia, securarum sunt cubilia bestiarum.
PL 8, 646Bそれどころか、あのアレブリグヌスの地区でさえ、渋々とした手で耕されるのみであり、そのごく一部でのみわずかにぶどうの栽培が行われている。それより奥の残りの部分は、森と岩とに閉ざされて人の通えぬ地であり、心安らかな獣たちの巣窟となっている。
Gratiarum actio Constantino Augusto 6.5
Illa autem quae subjecta et usque Ararim porrecta planities fuit quidem, ut audio, aliquando jucunda, cum per singulorum fines continua cultura procursus fontium vallibus patentibus evehebat; nunc autem interclusis vastitate meatibus, quidquid humilitate sua fuerat uberius in voraginem et stagna conversum.
PL 8, 647A他方、低地に横たわりアラル川にまで及ぶあの平野は、私が聞くところでは、かつては、各人の地所を通じて絶え間ない耕作が水源からの流れを開けた谷間へと導き出していたころには、喜ばしい土地であったという。しかし今では、荒廃によって水路が塞がれ、その低さゆえに肥沃であったはずの土地はことごとく、深い淵と沼とに変わり果ててしまった。
Gratiarum actio Constantino Augusto 6.6
Ipsae denique vineae, quas mirantur ignari, ita vetustate senuerunt, ut culturam jam pene non sentiant: radices enim vitium, quarum jam nescimus aetatem, millies replicando congestae altitudinem debitam, scrobibus excludunt et ipsam propaginem non debitam, sed obtectam, produnt imbribus eluendam et solibus perurendam.
PL 8, 647A実に、事情を知らぬ者たちが驚嘆するぶどう畑そのものさえも、古さのゆえにすっかり老いてしまい、いまや手入れをほとんど感じ取らぬほどである。ぶどうの根は、もはやその齢さえわからぬほどに幾千度も重なり折り重なり、本来あるべき深さを穴から締め出してしまい、しかるべく埋められず、ただ土をかぶせられただけの取り木そのものを曝して、雨に洗われ、日に焼かれるままにしてしまっている。
Gratiarum actio Constantino Augusto 6.7
Nec possumus, ut Aquitanis aliisque provinciis familiare est, novis vitibus locum ubique metari, cum supra saxa perpetua sint, infra humilitas pruinosa.
PL 8, 647Aアクィタニアや他の属州でならありふれたことである、あちこちに新しいぶどうの木のための場所を区切るということも、我々にはできない。上には絶え間ない岩があり、下には霜に覆われた低地があるのだから。