Gratiarum actio Constantino Augusto 5.1
Dixi quam bene meritis Aeduis subveneris, imperator, sequitur ut dicam quam graviter afflictis: qui locus nimium quantum plus mihi suppeditaret orationis, si fas esset audiente te rebus tristioribus immorari.
PL 8, 645A皇帝よ、私はすでに、あなたがいかに功績あるアエドゥイ人を救ったかを語った。次には、いかに重く苦しめられた彼らを救ったかを語るべきである。もしあなたが聞いている前で、より悲しい事柄にとどまることが許されるならば、この主題はさらにどれほど多くの言葉を私に与えてくれたことであろうか。
Gratiarum actio Constantino Augusto 5.2
Ut igitur in praedicandis laudibus patriae meae verecundia modum fecit, ne arroganter insurgerem, ita in commemorandis ejusdem malis et meus dolor, et tuorum aurium consuetudo cohibebit. Nihil enim libenter audis, nisi quos pro tuis gratuleris.
PL 8, 645Bそこでわが祖国の誉れを述べ立てるにあたって、私が高慢に振る舞わぬよう慎みが節度を与えたように、その苦難を語るにあたっては、私自身の痛みと、あなたの耳に慣れ親しんだものとが、私を押しとどめるであろう。あなたは、自分のものとして喜べる者たちのこと以外、何も好んでは聞かないのだから。
Gratiarum actio Constantino Augusto 5.3
Sed tamen, quaeso, imperator, injunge patientiam sensibus tuis, ut quemadmodum praestantes scientia medici non aspernantur vulnera inspicere quae sanant, ita nunc tu paulisper audias Aeduorum labores quos sustulisti.
PL 8, 645Bしかし、どうか、皇帝よ、あなたの感覚に忍耐を課せ。すぐれた学識ある医師が、自ら癒す傷を見ることを厭わないように、あなたもいましばらく、自ら取り除いたアエドゥイ人の労苦に耳を傾けよ。
Gratiarum actio Constantino Augusto 5.4
Neque enim potes sine experimento misericordiae ad laudem clementiae pervenire. Jacebat illa civitas non tam innixa Romanis, quam virium defectione prostrata, ex quo eam novi census exanimaverat acerbitas.
PL 8, 646Aというのも、慈しみの経験なくして、寛仁の誉れに至ることはできないからである。あの都市は、ローマに寄りかかっているというよりはむしろ、力の衰えによって倒れ伏していた。新しい税の査定の過酷さが、彼女の息の根を止めてからというもの。
Gratiarum actio Constantino Augusto 5.5
Nec tamen juste queri poterat, cum et agros qui descripti fuerant haberemus, et Gallicani census communi formula teneremur, qui fortunis nemini possimus aequari.
PL 8, 646Aとはいえ、正当には不平を言うこともできなかった。というのも、我々は登録された土地をそのまま保持しており、ガリア人の税の査定にあっても共通の基準に従っていたからである――もっとも、その財産において我々は誰にも匹敵しえなかったのだが。
Gratiarum actio Constantino Augusto 5.6
Quo magis, imperator, clementiae tuae gratias agimus, qui remediis sponte concessis, fecisti ut quod non poteramus jure petere, juste obtinuisse videamur.
PL 8, 646Aそれゆえにいっそう、皇帝よ、我々はあなたの寛仁に感謝を捧げる。あなたは自ら進んで救済を与えることによって、我々が権利によって求めえなかったものを、正当に得たと見えるようにしたのである。