Gratiarum actio Constantino Augusto 14.1
Quaenam toto orbe terrarum auri argentique metalla tam larga sunt, quis Tagus, quisve Pactolus tanto fluxerunt auro, quantum liberalitate tua consecuti sumus? non enim majoris est muneris abs te accepisse.
PL 8, 652B全世界において、これほど豊かな金銀の鉱山がどこにあろうか。タグス川であれ、パクトルス川であれ、あなたの気前よさによって我々が得たほどの黄金を流したことがあろうか。あなたから〔金銀そのものを〕受け取ったとしても、これより大きな贈り物にはならなかったのだから〔non enim majoris est muneris abs te accepisse の趣旨は定かでない〕。
Gratiarum actio Constantino Augusto 14.2
Quin imo, quanto est durius extorqueri, quod proprium fuerit, quam non acquirere quod fuerit alienum; tanto dulcior est remissa solvendi necessitas, quam lucrandi optata commoditas.
PL 8, 652Cそれどころか、自分のものであったものを奪い取られることは、他人のものであったものを手に入れずにいることよりも、はるかにつらいことである。それゆえ、支払いの必要が免除されることは、望まれた利得の好機を得ることよりも、はるかに甘美なのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 14.3
Quam multi, Imperator Auguste, quos inopia latitare per saltus, aut etiam in exilium ire compulerat, ista remissione reliquorum in lucem exeunt, in patriam revertuntur, desinunt pristinam accusare pauperiem, desinunt odisse agrorum suorum sterilitatem, resumunt animos operi, praeparant culturam, melioribus annituntur auspiciis, revisunt domos, referunt vota templis?
PL 8, 652Cアウグストゥスたる皇帝よ、貧しさゆえに山林に身を隠し、あるいは追放の身にまでなることを強いられていた者が、どれほど多く、この滞納分の免除によって光のもとに出てき、祖国に帰り、かつての貧窮を非難することをやめ、自らの土地の不毛を憎むことをやめ、労働への意欲を取り戻し、耕作の備えをし、より良き前兆に頼り、家々を再び訪れ、神殿に誓願の礼を返していることであろうか。
Gratiarum actio Constantino Augusto 14.4
Praesertim cum tu omnium nostrorum conservator adveneris, et quasi ille majestatis tuae comes et socius, flagrabit tota civitas, gaudiis perstrepet, et cum proficisceris fortasse retinebit. Dabis enim veniam, amoris nostri contumeliam feres.
PL 8, 653Aとりわけ、あなたが我々すべての守り手として来たのであるから、都市全体は、あなたの威厳のいわば伴侶であり同志であるかのように、燃え立ち、喜びに沸き返り、あなたが出発するときには、あるいは引き止めることさえあろう。あなたは許すであろう、我々の愛のもたらす無礼を、あなたは耐え忍ぶであろう。
Gratiarum actio Constantino Augusto 14.5
Omnium sis licet dominus urbium, omnium nationum, nos tamen etiam nomen accepimus tuum jam, non antiquum. Bibracte quidem hucusque dicta est Julia, Pola, Florentia: sed Flavia est civitas Aeduorum.
PL 8, 654Aあなたはすべての都市、すべての民族の支配者であるとしても、我々はすでにあなたの名を受けており、もはや古い名ではない。たしかにビブラクテは、ポラやフロレンティアと同じく、これまでユリアと呼ばれてきた〔ミーニュの諸家注に引くウァレシウスは、ビブラクテはイストリアのポラ、トゥスキアのフロレンティアと同じくユリウス・カエサルから名を受けてユリアと呼ばれたが、アエドゥイ人の主邑アウグストドゥヌムは再興者であるフラウィウス家の皇帝たちにちなんでフラウィアと呼ばれる、と説明する。これに従って訳した〕。しかしアエドゥイ人の都市はフラウィアなのである。