Gratiarum actio Constantino Augusto 2.1
Nunc itaque cum in hac urbe, quae adhuc assiduitate praesentiae tuae prae caeteris fruitur, habebit enim felicitatis aemulam Flaviam nostram, totus tibi amicorum tuorum comitatus, et omnis imperii apparatus assistat, et cum omnes homines omnium fere civitatum aut publice missi, aut pro se tibi supplices adsint; dicam, imperator, ea quae libenter agnoscas, et caeteri nobis indulta non crederent, nisi te cognoscente dixissem.
PL 8, 642Cさて、いまこの都市――あなたの絶えざる臨在によって他のどの都市にもまして恵まれているこの都市、というのも、この都市はやがてわがフラウィアをその幸いを競う相手として持つことになるのだから――において、あなたの友人たちの随行団のすべてと帝国のあらゆる威儀とがあなたに付き従い、またほとんどすべての都市からの人々が、公に遣わされた者であれ、みずからのために嘆願する者であれ、居並ぶこの場において、皇帝よ、私は語ろう。あなたが喜んで認めるであろう事柄を、そして、あなたが承知している前で私が語るのでなければ、他の者たちがそれが我々に許されたとは信じないであろう事柄を。
Gratiarum actio Constantino Augusto 2.2
Primum est autem, sacratissime imperator, in agendis gratiis ostendere id quod indultum sit, non fortuitae felicitatis, sed justae fuisse clementiae.
PL 8, 643Aいとも神聖なる皇帝よ、感謝を捧げるにあたってまず示すべきは、施された恩恵が偶然の幸運によるものではなく、正当な寛仁によるものであったということである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 2.3
Nam cum omnes homines coram non indigentes juvare boni sit principis, tum principue bene meritis et graviter affectis subvenire sapientis est.
PL 8, 643Aなぜなら、目の前にいる困窮していない人々をも助けることが善き元首の務めであるとすれば、とりわけ功績ある者、重く苦しめられた者を救うことは、賢明なる者の務めだからである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 2.4
Quod cum ostendero, non tam studio praedicandae patriae meae, quam officio demonstrandae providentiae tuae, tum potissime beneficiorum tuorum magnitudinem prosequar, tam majore voto quam ingenio.
PL 8, 643Aこれを示したのち、私はわが祖国を称えたいという思いからというよりも、むしろあなたの摂理を明らかにする務めから、とりわけあなたの恩恵の大きさを語り継ごう――才知よりもむしろ大いなる願いをもって。
Gratiarum actio Constantino Augusto 2.5
Quaenam igitur gens toto orbe terrarum in amore Romani nominis Aeduis se postulet anteponi?
PL 8, 643Aそれゆえ、全世界のいかなる民が、ローマの名への愛においてアエドゥイ人に自らを優らせよと求めるであろうか。
Gratiarum actio Constantino Augusto 2.6
Qui primi omnium inter illas immanes et barbaras Galliae gentes plurimis senatusconsultis fratres populi Romani appellati sunt, et cum a caeteris Rhodano ad Rhenum usque populis, ne pax quidem posset nisi suspecta sperari; soli et consanguinitatis nomine gloriati sunt, et nuper, ut media praeteream, Divum Claudium, parentem tuum, ad recuperandas Gallias soli vocaverunt, et ante paucissimos annos, quod maxime praedicandum, plurima patris tui beneficia, partim rebus effecta perceperunt, partim animo significata, laetantur.
PL 8, 643A彼らこそ、ガリアのあの獰猛で野蛮な諸民族のうちで最初に、幾多の元老院決議によってローマ人民の兄弟と呼ばれた者たちである。そしてローヌ川からライン川に至るまでの他の諸民族のもとでは、疑いをともなってしか平和すら望めなかったというのに、彼らだけが血縁の名を誇りとし、また――途中を省くならば――先ごろ、あなたの祖である神君クラウディウスをガリア回復のために唯一招いた者たちであり、ごく数年前には、もっとも称えられるべきことに、あなたの父の数多の恩恵を、あるものは実際に施されたものとして受け、あるものは心に示されたものとして、いま喜んでいる。