Gratiarum actio Constantino Augusto 12.1
Nescit taxare indulgentiam tuam, qui te putat septem millia capitum sola donasse. Donasti omnia quae stare fecisti.
PL 8, 651Aあなたが七千の課税単位だけを与えたと考える者は、あなたの寛仁を推し量ることを知らない者である。あなたは、あなたが立たせたものすべてを与えたのだ。
Gratiarum actio Constantino Augusto 12.2
Quanquam enim adhuc sub pristina sarcina vacillemus, tamen levior videtur, quia non omnis perfertur: exonerandi praesumptio dat patientiam sustinendi.
PL 8, 651Aというのも、我々はいまだ以前のままの重荷の下でよろめいているとはいえ、それでもその重荷は軽く感じられる。すべてを担いきる必要がなくなったからである。荷を軽くしてもらえるという見込みが、耐え忍ぶための忍耐を与えてくれるのだ。
Gratiarum actio Constantino Augusto 12.3
Certe et nunc liberi parentes suos chariores habent, et mariti conjuges non gravate tuentur, et parentes adultorum non poenitet filiorum quorum onera sibi remissa laetantur.
PL 8, 651A実に今や、子らは自分の親をいっそう愛おしく思い、夫たちは重荷とも思わずに妻を守り、成人した子を持つ親たちは、その負担が自分たちから取り除かれたことを喜び、子を持ったことを悔いることもない。
Gratiarum actio Constantino Augusto 12.4
Ita omnium pietas olim fessa respirat, et suos quemque juvat numerare securum, cum plures adjuvant obsequia paucorum. Quo magis spe futuri temporis elevamur.
PL 8, 651Aこうして、かつて疲れ果てていたすべての人々の敬虔の情は息を吹き返し、各人が安んじて自分の身内を数え上げることを喜びとするようになった。多くの者が少数の者の納めるべき務めを助けるようになったからである。それゆえにいっそう、我々は将来への希望によって心を高めるのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 12.5
Recreatur animus securitate praeteriti remissisque reliquis nihil est quod respectandum timendumque sit, quod aliquid virium venturis pensitationibus necet.
PL 8, 651A過去に対する安心によって心はよみがえり、滞納分が免除されたことで、振り返るべきもの、恐れるべきものは何もなくなった。来るべき支払いのために力を奪うようなものも、もはや何もないのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 12.6
Ita duorum temporum, quae sunt maxima, molestia liberati sumus, unum, atque id minimum, brevi labore transigimus.
PL 8, 651Aこうして我々は、もっとも大きな二つの時――過去と未来――の重荷から解放され、ただ一つの、しかもごくわずかな時を、短い労苦のうちに過ごすばかりとなったのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 12.7
Nam cum praeteritum tempus pro modo suo longum, futurum autem infinitum sit; praesens tempus breve, et semper in partem utramque, mutabile, cum et a praeterito relinquatur, et transeat in futurum; unus hic annus prope sensum non habet difficultatis, duorum temporum indulgentiis coarctatus, et quasi terminus quidam positus felicitati et utriusque confinis, quae nos et praeterito liberos facit, et in futuro securos.
PL 8, 651Cというのも、過去の時はそれ自身の尺度において長く、未来の時は限りないものであるのに対し、現在の時は短く、つねに両側へと移ろいゆくもの、過去から離れゆき、未来へと移りゆくものだからである。この一年は、二つの時にわたる寛仁によって挟み込まれ、ほとんど困難の実感を持たぬほどであり、いわば幸いのために据えられた一つの境界であり、両方の時に接するものである。それは我々を過去において自由にし、未来において安んじさせてくれるのである。