エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Gratiarum actio Constantino Augusto

Caput XIII 第XIII章

Eumenius · Gratiarum actio Constantino Augusto · PL 8, 652A · 5 sectiones

Gratiarum actio Constantino Augusto 13.1

1

Quinque annorum nobis reliqua remisisti. O lustrum omnibus lustris felicius! O lustrum quod merito hanc imperii tui aequavit aetatem! Nobis ergo praecipue te principem dii creaverunt, quibus singulis haec est nata felicitas, ex quo tu imperare coepisti.

PL 8, 652A

あなたは我々に五年分の滞納分を免除した。おお、あらゆる五年紀にもまして幸いなる五年紀よ。おお、当然にもあなたの治世のこの歳月に等しくなった五年紀よ。それゆえ神々は、とりわけ我々のためにこそあなたを元首として創り出したのだ。あなたが統治を始めてこのかた、我々のひとりひとりに、この幸いが生まれたのだから。

Gratiarum actio Constantino Augusto 13.2

2

Quinquennalia tua nobis etiam perfecta celebranda sunt. Illa enim quinto incipiente suscepta, omnibus populis jure communia, nobis haec propria quae plena sunt. Praeclara fertur Catonis oratio de lustri sui felicitate.

PL 8, 652A

あなたの五年祭を、我々はその満了にあたっても祝わねばならない。というのも、五年目の始まりにあたって行われるあの祭りは、すべての民に等しく共通のものであるが、この満ち足りた祭りは、我々に固有のものだからである。カトーの、自らの五年紀の幸いについての演説が名高く伝えられている。

Gratiarum actio Constantino Augusto 13.3

3

Jam tunc enim in illa vetere republica, ad censorum laudem pertinebat si lustrum felix condidissent, si horrea messis implesset, si vindemia redundasset, si oliveta larga fluxissent.

PL 8, 652A

実に当時、あの古い共和政においては、監察官たちが幸いなる五年紀を築いたかどうか、収穫が穀倉を満たしたかどうか、ぶどうの収穫があふれるほどであったかどうか、オリーブ畑が豊かに実ったかどうかが、彼らの誉れに関わることであった。

Gratiarum actio Constantino Augusto 13.4

4

Quid ergo nos convenit gratulari de hoc indulgentiae tuae lustro? lustro quo licet nulla frugum cessarit ubertas, fecisti tamen ut omnia videantur fuisse largiora quam fuerint.

PL 8, 652B

それでは、あなたの寛仁のこの五年紀について、我々はどう祝うのがふさわしいであろうか。この五年紀においては、産物の豊かさが尽きたわけでは決してなかったが、それでもあなたは、すべてのものが実際にあった以上に豊かであったかのように見えるようにしたのである。

Gratiarum actio Constantino Augusto 13.5

5

Valet enim nos tantum habuisse; quantum debere desinimus, valet plena fuisse horrea, plenas cellas, cum in nullis reliquis haereamus. Hoc nobis est ista largitio quod terra mater frugum, quod Jupiter moderator aurarum. Quidquid illi parcius dederant, nobis tamen ex beneficio tuo natum est.

PL 8, 652B

というのも、我々が負うことをやめただけの分だけ、それだけ我々は多く持っていたに等しいからである。何の滞納分にも縛られていないならば、穀倉が満ち、蔵が満ちていたのに等しいのである。この寛大な施しは、我々にとって、産物の母なる大地であり、大気を司るユピテルであるようなものだ。彼らが控えめにしか与えなかったものは、それでもあなたの恩恵から我々のもとに生まれ出たのである。