Gratiarum actio Constantino Augusto 7.1
Nam quid ego de caeteris civitatibus illius regionis loquar, quibus illacrymasse te ipse confessus es? vidisti enim, non ut per agros aliarum urbium, omnia fere culta, aperta, florentia, vias faciles, navigera flumina ipsas oppidorum portas alluentia; sed statim ab eo flexu, e quo retrorsum via ducit in Belgicam, vasta omnia, inculta, squalentia, muta, tenebrosa; etiam militaris via sit confragosa, et alternis montibus ardua atque praeceps, ut vix semiplena carpenta, interdum vacua transmittat.
PL 8, 647Bそもそも、私はあの地方の他の都市について何を語ろうか。あなた自身、それらを目にして涙したことを認めたではないか。あなたは見たのだ――他の都市の田野のように、ほとんどすべてが耕され、開け、花咲き、道は歩みやすく、船の通う川が町々の門そのものを洗っているのとは異なり、道がベルギカへと後戻りするあの曲がり角から先は、すべてが荒れ果て、耕されず、荒涼とし、物言わず、闇に閉ざされていたことを。軍用道路さえも凸凹で、交互に現れる山々のために険しくそそり立ち、半分だけ荷を積んだ荷車をやっと通し、時には空の荷車しか通さないほどであった。
Gratiarum actio Constantino Augusto 7.2
Ex quo saepe accidit ut obsequia nostra tarda sint, cum paucarum frugum nobis difficilior sit evectio, quam caeteris plurimarum.
PL 8, 648Aそれゆえ、我々の奉仕がしばしば遅れることになる。わずかな産物の運び出しでさえ、我々には、他の者たちの多くの産物の運び出しよりも困難だからである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 7.3
Quo magis, Imperator, pietati tuae gratias agimus, qui cum scires itinerum regionum nostrarum aditum atque aspectum tam foedum tamque asperum, tamen illo deflectere, et urbem illam sola opis tuae expectatione viventem illustrare dignatus es.
PL 8, 648Aそれゆえにいっそう、皇帝よ、我々はあなたの敬虔に感謝を捧げる。あなたは、我々の地方への道のりの入り口と眺めとがこれほど見苦しく険しいものであると知りながら、なおそちらへ道を折れ、ただあなたの助けを待ち望むことによってのみ生き永らえていたあの都市を、訪れて栄えあるものとしたのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 7.4
Boni principis est libenter suos videre felices, sed melioris invisere etiam laborantes. Dii boni! quisnam illa tum nobis illuxit dies, jam enim ad praedicanda remedia numinis tui ordine suo pervenit oratio, cum tu, quod primum nobis signum salutis fuit, portas ipsius urbis intrasti? quae te habitu illo in sinum reducto, et procurrentibus utrinque turribus amplexu quodam videbantur accipere.
PL 8, 648A善き元首の務めは、自らの民が幸せであるのを喜んで見ることであるが、さらに優れた元首の務めは、苦しんでいる者をも訪れることである。おお、善き神々よ、あの日はいったいどのような日として我々に輝き出たのか――今や私の演説は、順を追って、あなたの神威がもたらした救済を語るべきところにまで至ったのである――あなたが、我々にとって救いの最初の徴となった、あの都市そのものの門に入った、あの日は。その都市は、両側から前へと張り出す塔とともに、あたかも懐に迎え入れるような身振りで、ちょうど抱擁するかのようにあなたを迎え入れたように見えたのである。