Gratiarum actio Constantino Augusto 10.1
Et haec quidem nobis ad summam gratulationem sufficere potuissent, etiamsi remediorum nostrorum spem distulisses, et quibus nos opibus levaturus esses, dubium reliquisses: sed tam prompta in te est natura bonitatis, ut quod pia mente conceperis, statim voce declares.
PL 8, 649Cたしかに、たとえあなたが我々の救済への望みを先延ばしにし、いかなる手立てによって我々を助けようとしているかを未定のままにしておいたとしても、これらのことだけで我々にとって最上の祝賀に足りたであろう。しかし、あなたのうちにある善性の本性はかくも即座であるので、あなたは敬虔な心に思い描いたことを、たちどころに言葉によって明らかにするのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 10.2
Sic ingenui largique fontes ut ubique prosint, ire festinant; sic celeriter in terras coelo missa perveniunt; sic denique divina illa mens, quae totum mundum hunc gubernat, quidquid cogitavit illico fecit.
PL 8, 649Cこうして、豊かで気前のよい泉は、あまねく益をもたらすために急いで流れ出る。こうして天から遣わされたものは速やかに地上に到達する。そしてついには、この全世界を統べるかの神的な精神は、思い描いたことをただちに為したのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 10.3
In quo tamen, Imperator, si consilium amici callidioris admitteres, esset quod fortasse reprehenderetur; nimium te scilicet facile ea quae sis tributurus aperire, et sine ullo artificio cito promere, quae sperari diu debeant.
PL 8, 649Cしかし、皇帝よ、もしこの点であなたがより狡猾な友の助言を容れたなら、あるいは咎められることがあったかもしれない――すなわち、あなたが与えようとしていることをあまりにたやすく明かし、長く待ち望まれるべきことを、何の技巧もなく速やかに示してしまう、ということが。
Gratiarum actio Constantino Augusto 10.4
Nescis, Imperator, tua commendare beneficia, praestandi celeritate occupas tempus optandi. Sedenim indulgentiae celeritate vicisti, Imperator, ipsa elementa quibus animamur et vivimus.
PL 8, 649C皇帝よ、あなたは自らの恩恵を引き立たせることを知らない。施すことの速さによって、望むための時をも先取りしてしまうのだ。しかし、皇帝よ、あなたはその寛仁の速さにおいて、我々が息づき生きるよりどころであるあの元素そのものにさえ勝っている。
Gratiarum actio Constantino Augusto 10.5
Diu venturi hominis partus optatur, diu vagitus inconditi locuturam differunt vocem; diu fruges hyems cohibet, ver elicit, aestas flore solidat, calor ematurat; tu nobis vitam pariter totam dedisti; tu fructus meritorum tuorum statim nos metere, et in conditis referre jussisti.
PL 8, 650B生まれくる人の誕生は長く待ち望まれ、整わぬ産声は、やがて語る声となるまで長く時を隔てる。穀物は冬のあいだ長く押しとどめられ、春がそれを誘い出し、夏が花を実らせ、暑さが熟させる。しかしあなたは、我々に生命そのものをひとしく丸ごと与えた。あなたは、あなたの功績の実を、我々がただちに刈り取り、蔵に納めるようにと命じたのである。
Gratiarum actio Constantino Augusto 10.6
Relevaturus censum, definisti numerum. Reliqua debita remissurus, quantum deberemus interrogasti. Quae interrogatio manifesta promissio fuit.
PL 8, 650B税の査定を軽くしようとして、あなたは数を定めた。滞納分の負債を免除しようとして、我々がいかほど負っているかを尋ねた。その問いこそが、明白な約束であった。
Gratiarum actio Constantino Augusto 10.7
Nam cum is qui omnia potest quid sibi debeatur interrogat, non curiose percunctatur ut sciat, sed liberaliter cupit audire quantum remittat.
PL 8, 650Bというのも、すべてをなしうる者が、自分に何が負われているかを問うとき、それは知るために興味本位で尋ねているのではなく、いかほどを免除すべきかを聞き取ろうとして、気前よく望んでいるのだからである。