エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Gratiarum actio Constantino Augusto

Caput XI 第XI章

Eumenius · Gratiarum actio Constantino Augusto · PL 8, 650B · 6 sectiones

Gratiarum actio Constantino Augusto 11.1

1

Separate igitur utraque dicam: neque enim quasi per saturam confundenda sunt tanta beneficia. Septem millia capitum remisisti, quartam amplius partem nostrorum censuum; et tamen utrum sufficeret hoc nobis saepius requisisti.

PL 8, 650B

それゆえ、二つのことを分けて語ろう。これほどの恩恵を、ごた混ぜにして一つにしてしまうべきではないからである。あなたは七千の課税単位を免除した――我々の税の査定の四分の一を超える分である。それでいながら、これで我々に十分であるかどうかを、あなたはたびたび重ねて尋ねた。

Gratiarum actio Constantino Augusto 11.2

2

O nos utrumne verecundos dicam nimium, an satis gratos? qui reticuimus, haesimus, indulgentiae tuae ample fluenti modum fecimus. Plus adhuc praestare cupiebas, si ausi fuissemus exposcere.

PL 8, 650C

ああ、我々のことを、あまりに慎み深いと言うべきか、それとも十分に感謝していたと言うべきか。我々は口をつぐみ、ためらい、豊かに流れるあなたの寛仁に自ら限りを設けてしまった。もし我々が求める勇気を持っていたなら、あなたはさらに多くを施したいと望んでいたのだから。

Gratiarum actio Constantino Augusto 11.3

3

Quantum sit hoc, Imperator, beneficium, quam necessarium nobis, quam utile etiam devotionis officiis, non queo satis dicere.

PL 8, 650C

皇帝よ、この恩恵がどれほどのものであり、我々にとっていかに必要であり、献身の務めにとってさえいかに有益であるか、私には十分に語り尽くすことができない。

Gratiarum actio Constantino Augusto 11.4

4

Remissione ista septem millium capitum, viginti quinque millibus dedisti vires, dedisti opem, dedisti salutem; plusque in eo consecutus es quod roborasti, quam recidisti in eo quod remisisti.

PL 8, 651A

その七千の課税単位の免除によって、あなたは二万五千の単位に力を与え、助けを与え、安寧を与えた。そして、免除したことによって切り捨てた分よりも、力を与えたことによって得た分の方が大きいのである。

Gratiarum actio Constantino Augusto 11.5

5

Quater tantum tibi firmum certumque redditum est, id quod irrito petebatur. Siquidem desperatio perferendi debiti etiam id quod dari poterat inhibebat, nec erat ratio conandi, cum non esset spes ulla complendi.

PL 8, 651A

むなしく求められていたものが、いまや免除した額の四倍にあたる分、確かなものとしてあなたに納められるのである。実に、負債を果たすことへの絶望は、支払いうるはずのものさえも押しとどめていた。果たしうる望みが全くないところに、試みる理由もなかったのである。

Gratiarum actio Constantino Augusto 11.6

6

O divinam, Imperator, tuam in sananda civitate medicinam! Sicut aegra corpora et onerata stupentium torpore membrorum, resecata aliqua sui parte sanantur, ut imminuta vigeant quae exaggerata torpebant; ita nos nimia mole depressi, levato onere consurgimus.

PL 8, 651A

おお、皇帝よ、都市を癒すあなたの神々しき医術よ。病んだ身体、麻痺した四肢の鈍さに重くのしかかられた身体が、その一部を切り取ることによって癒され、過重であったがゆえに鈍っていたものが、減じられることでかえって活気づくように、我々もまた、あまりに重い荷に押しつぶされていたのが、その荷を軽くされることによって立ち上がるのである。