エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Gratiarum actio Constantino Augusto

Caput I 第I章

Eumenius · Gratiarum actio Constantino Augusto · PL 8, 641C · 5 sectiones

Gratiarum actio Constantino Augusto 1.1

1

--Si Flavia Aeduorum tandem aeterno nomine nuncupata, sacratissime imperator, commovere se funditus atque huc venire potuisset, tota profecto coram de tuis in se maximis pulcherrimisque beneficiis una voce loqueretur; tibique restitutori suo, imo, ut verius fatear, conditori, in ea potissimum civitate gratias ageret, cujus eam similem facere coepisti.

PL 8, 641C

いとも神聖なる皇帝よ、ついに永遠の名フラウィアと呼ばれるに至ったアエドゥイ人の都市が、もし土台ごと動いてここまで来ることができたなら、その身をもって、あなたが彼女に与えたもっとも大きくもっとも美しい恩恵について、ひとつの声で語ったであろう。そして彼女は、あなたに対して――彼女を再興した者に、いや、より真実を言うならば、彼女を創り出した者に――ほかならぬこの都市において〔in ea potissimum civitate の指す都市は定かでない。演説の行われているこの都市と取った〕感謝を捧げたであろう、あなたが彼女をそれに似せようとし始めた、まさにその都市において。

Gratiarum actio Constantino Augusto 1.2

2

Sed quoniam id non potest, gestit animo quod natura non patitur; clamoresque suos quibus quotidie laudes tuas tollit in coelum exaudiri a te non sinit interjecta longinquitas sua: id quod fieri decebat, gaudiorum patriae meae nuntium sponte suscepi, ut essem jam non privati studii litterarum, sed publicae gratulationis orator.

PL 8, 642B

しかし、それがかなわぬゆえに、彼女は自然の許さぬことを心に望む。彼女が日々あなたの誉れを天にまで挙げるその声は、隔たる遠さゆえに、あなたに聞き届けられることがない。そこで、こうなされるべきであったことを、私は進んで引き受け、わが祖国の喜びの使者となった。もはや私的な文学の徒としてではなく、公の祝賀を述べる弁論家として。

Gratiarum actio Constantino Augusto 1.3

3

Nolui enim, sacratissime imperator, cum in illo aditu palatii tui stratum ante pedes tuos ordinem indulgentiae tuae voce divina, porrectaque hac invicta dextera sublevasti, nomini tuo gratias agere.

PL 8, 642B

いとも神聖なる皇帝よ、私は望まなかった――あなたの宮廷のかの玄関において、あなたの足もとに身を伏せた市参事会を、あなたの寛仁の神々しき声と、差し伸べられたこの不敗の右手とをもって立ち上がらせた〔indulgentiae tuae の係りは定かでない。ここでは voce divina にかけて取った〕、その場で、あなたの名に感謝を捧げることを。

Gratiarum actio Constantino Augusto 1.4

4

Nec mihi verba quamvis imparata defuissent: quis enim aut praeparare se ad beneficia tam insperata potuisset, aut ab tanta gratulatione cohiberet?

PL 8, 642B

たとえ用意していなくとも、私に言葉が欠けることはなかったであろう。そもそも、これほど思いがけない恩恵に対して、誰が身構えることができ、あるいはこれほどの祝賀を差し控えることができようか。

Gratiarum actio Constantino Augusto 1.5

5

Sed habui rationem loci ac temporis, ne meus ille ardor animi, studiumque dicendi tibi quidem, quod mihi ad immortalitatem sufficeret, probaretur, sed propter assistentium paucitatem minus quam te dignum esset iret in populos; et te uno die de salute nostra multa tractantem moraretur oratio, quae pro magnitudine meritorum tuorum festinare non posset.

PL 8, 642C

しかし私は場所と時とを考慮した。私のあの心の熱と語る意欲とが、あなた自身には、私に不滅の誉れをもたらすに足るものとして認められたとしても、居合わせる者の少なさゆえに、あなたにふさわしいほどには人々のあいだに広まらぬことになりかねなかったからである。また、その一日に我々の安寧について多くを扱っていたあなたを、私の演説が引き止めることにもなりかねなかった――その演説は、あなたの功績の大きさにふさわしいだけの急ぎ方をすることができないのだから。