エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Gratiarum actio Constantino Augusto

Caput IV 第IV章

Eumenius · Gratiarum actio Constantino Augusto · PL 8, 644B · 5 sectiones

Gratiarum actio Constantino Augusto 4.1

1

Dicet aliquis: Vetera ista sunt; et quidem hoc sanctiora, quod vetera. Bonis enim meritis cum aetate dignitas et pondus accedit.

PL 8, 644B

誰かはこう言うだろう――それは古いことだ、と。しかも、古いからこそいっそう神聖なのだ。善き功績には、歳月とともに威厳と重みとが加わるものだからである。

Gratiarum actio Constantino Augusto 4.2

2

Atque ut magnos natu parentes magis magisque in dies veneramur et colimus; fratrum vero aequalitas, et liberorum soboles blandiore licet, leviore tamen animos tangit affectu; ita beneficia antiqua graviora sunt, quamvis praesentia suaviora videantur.

PL 8, 644B

そして、年老いた親を我々が日ごとにいよいよ敬い大切にするように――兄弟の対等な間柄や子らという子孫は、より甘やかではあっても、より軽い情愛でしか心に触れぬものだが――それと同じく、古い恩恵はより重く、たとえ目下の恩恵の方が快く感じられようとも。

Gratiarum actio Constantino Augusto 4.3

3

Sed tamen si illa vetustate obsoleverunt, quid haec recentia quae pueri vidimus? Attende, quaeso, quanti sit, imperator, quod Divum Claudium, parentem tuum ad recuperandas Gallias primi sollicitaverunt, expectantesque ejus auxilium, septem mensibus clausi, et omnia inopiae miseranda perpessi, tum demum irrumpendas rebellibus Gallicanis portas reliquerunt, cum fessi observare non possent.

PL 8, 644B

しかし、それらが古さゆえに色褪せたとしても、我々が少年のころに見た、この近い出来事はどうであろうか。どうか心に留めよ、皇帝よ、彼らがあなたの祖である神君クラウディウスに、ガリア回復のために最初に働きかけ、その援助を待ちながら七ヶ月にわたって閉じ込められ、貧窮のあらゆる悲惨を耐え忍んだのち、疲れ果てて持ちこたえられなくなって、ついに反乱者たるガリア人らに門を破らせてしまった、その出来事の大きさを。

Gratiarum actio Constantino Augusto 4.4

4

Quod si vobis et conatibus Aeduorum fortuna favisset, atque ille reipublicae restitutor implorantibus nobis subvenire potuisset, sine ullo detrimento Romanarum virium, sine clade Catalaunica, compendium pacis reconciliatis provinciis attulisset fraternitas Aeduorum.

PL 8, 645A

もし運があなたの御一門〔フラウィウス家。原文は複数の vobis〕とアエドゥイ人の企てとに味方していたなら〔ミーニュの諸家注は vobis をフラウィウス家への呼びかけと解する〕、そしてかの国家の再興者が、嘆願する我々を救うことができたなら、ローマの軍勢に何の損傷もなく、カタラウヌムの敗北もなく、アエドゥイ人の兄弟関係は、和解した属州に平和という利得をもたらしていたであろう。

Gratiarum actio Constantino Augusto 4.5

5

Ob haec igitur merita, et prisca divus pater tuus civitatem Aeduorum voluit jacentem erigere, perditamque recreare, non solum pecuniis ad calendaria largiendis, et lavacris quae corruerant extruendis, sed et metoecis undique transferendis, ut esset illa civitas provinciarum velut una mater, quae reliquas urbes quodammodo Romanas prima fecisset.

PL 8, 645A

それゆえ、これらの功績と古くからの功績のゆえに、あなたの父である神君は、倒れ伏したアエドゥイ人の都市を起こし、滅びかけたそれを再び生かそうと望んだ。金銭を貸付台帳に気前よく施し、崩れ落ちていた浴場を建て直しただけでなく、各地から移住民を移し入れることによっても。それは、あの都市が諸属州のいわば一つの母となるためであった――他の都市をある意味で最初にローマ風にしたのが、この都市であったのだから。