作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De disciplina et bono pudicitiae

Caput IX 第IX章

Anonymous · De disciplina et bono pudicitiae · PL 4, 824A · 6 sectiones

De disciplina et bono pudicitiae 9.1

1

Sed non minus, ex parte diversa, aliud nobis pudicitiae simile de continentia feminarum exoritur exemplum. Fuit, ut legimus, Susanna (Dan. XIII) filia Helciae, uxor Joachim pulcherrima, pulchrior moribus.

PL 4, 824A

しかし、それに劣らず、別の面から、女たちの節制についての、貞潔に似たもう一つの実例が我々のもとに起こる。我々が読むところによれば、スザンナ(ダニエル13)というヘルキアの娘、ヨアキムの妻がいた。この上なく美しく、その行状はさらに美しかった。

De disciplina et bono pudicitiae 9.2

2

Hanc nullum ad decorem commendabat species; simplex enim erat. Excoluerat pudicitia, et cum pudicitia sola natura.

PL 4, 824B

彼女を美しく見せるのに、いかなる装いも寄与していなかった。彼女は飾らぬ者であったからである。貞潔が、そして貞潔とともにただ自然の姿だけが、彼女を磨き上げていたのである。

De disciplina et bono pudicitiae 9.3

3

Hanc e senioribus duo coeperant deperire, nihil memores nec divini timoris, sed nec suae annis jam marcescentis aetatis; ita illos in flagrantia transactae juventutis incendia, redivivae libidinis flamma revocabat: pudicitiae latrones amorem profitentur, sed oderant.

PL 4, 824B

長老たちのうち二人が、彼女に激しく恋い焦がれ始めた。神への畏れも、すでに衰えゆく自らの齢のことも、何ら顧みることなく。かくして蘇った情欲の焔が、過ぎ去った青春の燃え盛る炎の中へと彼らを呼び戻していたのである。貞潔を狙う盗賊どもは、愛を公言しながら、実はそれを憎んでいた。

De disciplina et bono pudicitiae 9.4

4

Resistenti minantur calumnias, adulterii se dicunt accusatores voto adulteri. Inter quos libidinis scopulos auxilium de Domino petebat, quia viribus corporis repugnare non valebat.

PL 4, 824B

抵抗する彼女に対し、彼らは偽りの告発をもって脅した。姦通したいという願望を抱きながら、自分たちを姦通の告発者だと称した。この情欲の暗礁の間にあって、彼女は主に助けを求めていた。肉体の力によっては抗いきれなかったからである。

De disciplina et bono pudicitiae 9.5

5

Et exaudivit de coelo clamantem ad se pudicitiam Dominus; et cum iniquitate oppressa duceretur ad poenam, vidit inimicorum liberata vindictam. Bis victrix, et in periculo suo tam funeste toties consepta, et libidinem evasit, et mortem.

PL 4, 824B

そして主は、天より自らに向かって叫ぶ貞潔の声を聞き入れられた。不義によって圧迫され、刑罰へと引かれていくとき、彼女は解き放たれて、敵たちへの報いを見た。二重に勝利し、これほど幾度も凶々しく取り囲まれた自らの危難のただ中で、彼女は情欲をも死をも免れたのである。

De disciplina et bono pudicitiae 9.6

6

Infinitum erit si exempla prosequar plura: his duobus contentus sum, praesertim cum omnibus sit viribus per istos pudicitia defensa.

PL 4, 824C

さらに多くの実例を追い求めれば際限がないであろう。私はこの二つで満足する。とりわけ、これらの実例によって、貞潔があらゆる力をもって守り抜かれたのだから。