De disciplina et bono pudicitiae 11.1
Nihil animum fidelem sic delectat, quam integra immaculati pudoris conscientia. Voluptatem vicisse, voluptas est maxima: nec ulla major est victoria, quam ea quae de cupiditatibus refertur.
PL 4, 825B汚れなき慎みの全き良心ほど、信ある心を喜ばせるものはない。快楽に打ち勝つこと、これこそ最大の快楽である。欲望に対して収められる勝利にまさる勝利はない。
De disciplina et bono pudicitiae 11.2
Qui hostem vicit, fortior fuit, sed altero; qui libidinem repressit, seipso fortior fuit: qui inimicum prostravit, externum hostem percussit; qui cupiditatem depressit, hostem domesticum superavit.
PL 4, 825B敵に勝った者は、より強かった、しかし他者よりも強かったにすぎない。情欲を抑えた者は、自分自身よりも強かったのである。仇敵を打ち倒した者は、外なる敵を討ったのである。欲望を抑えた者は、内なる敵に打ち勝ったのである。
De disciplina et bono pudicitiae 11.3
Malum omne facilius vincitur quam voluptas: quia illud quicquid est, horridum est; hoc blandum est. Nihil tam difficile opprimitur, quam quod per illud armatur. Qui cupiditates tollit, et metus sustulit; nam ex cupiditatibus metus veniunt.
PL 4, 825Bあらゆる悪は快楽よりも容易く打ち勝たれる。悪がいかなるものであれ、それは疎ましいものだが、快楽は甘美だからである。それによって武装しているものほど、抑え込むことが難しいものはない。欲望を取り除く者は、恐れをも取り除く。恐れは欲望から生じるからである。
De disciplina et bono pudicitiae 11.4
Qui cupiditates vincit, de peccato triumphat: qui cupiditates vincit, malum generis humani sub pedibus suis jacere ostendit: qui cupiditates vicit, pacem sibi perpetuam dedit: qui cupiditates vicit, libertatem sibi, quod etiam est ingenuis difficillimum, reddit.
PL 4, 825B欲望に打ち勝つ者は、罪に対して凱旋する。欲望に打ち勝つ者は、人類の悪を自らの足下に伏させたことを示す。欲望に打ち勝った者は、自らに永続する平和を与えた。欲望に打ち勝った者は、生まれながらの自由人にすら至難である自由を、自らに取り戻したのである。
De disciplina et bono pudicitiae 11.5
Meditanda ergo nobis, fratres, ut res docent, semper pudicitia: quo facilior sit, nullis artibus constat. Quae enim illa consummata voluntas, quae nisi impediretur, longe est, sed nostra est: ita non est acquirenda, sed fovenda quae nostra est.
PL 4, 825Cそれゆえ、兄弟たちよ、事柄が教えるとおり、我々は常に貞潔を思い巡らさねばならない。それがより容易になるかどうかは、いかなる技巧にもよらない。あの全き意志とは何であろうか——それは、妨げられさえしなければよいのであって、遠くにあるように見えて、しかも我々自身のものなのである〔quae nisi impediretur の帰結が欠け、本文が崩れているらしい。底本の longe est, sed nostra est を譲歩として解した〕。かくして、それは獲得すべきものではなく、我々自身のものとして育むべきものなのである。