De disciplina et bono pudicitiae 2.1
Quamvis ergo ad multa vos negotia et ad divinae monitionis praecepta, semper ut scitis exhorter (quid enim mihi aliud votivum aut majus potest esse, quam ut per omnia perfecti stetis in Domino), tamen ut praecipue pudicitiae claustra teneatis (quod et facitis) admoneo: scientes templum esse vos Domini, membra Christi, habitationem Spiritus sancti, electos ad spem, consecratos ad fidem, destinatos ad salutem; filios Dei, fratres Christi, consortes Spiritus Sancti, nihil jam carni debentes, quasi renatos ex aqua et pudicitia, praeter voluntatem (Job I, 13) quam velle debemus ut nostra sit: praestetur etiam propter redemptionem, ut corrumpi non possit, quae a Christo consecrata sit.
PL 4, 820Cそれゆえ、諸君も知るとおり、私は常に多くの務めについて、また神の訓戒の戒めについて諸君を励ましてはいるが(実に、諸君があらゆる点で主のうちに全き者として立つこと以上に、私にとって切なる、あるいは大いなる願いが何かありえようか)、それでもなお、とりわけ貞潔の垣根を守るようにと、私は勧める(諸君は実際にそうしているのだが)。諸君が主の宮であり、キリストの肢体であり、聖なる霊の住まいであり、希望へと選ばれ、信仰へと聖別され、救いへと定められた者であること、神の子ら、キリストの兄弟たち、聖なる霊にあずかる者たちであって、もはや肉には何も負う所がなく、水と貞潔とによって新たに生まれた者であるかのようであることを、諸君は知っているからである——ただ意志(ヨブ記1:13)〔底本の引用箇所は Job I, 13。文脈からはヨハネ1:13 に当たるらしいが、印字どおりとした〕だけは別であって、その意志を我々は自らのものであれと望まねばならない〔praeter voluntatem 以下は構文が崩れており、趣旨を取って訳した〕。そして貞潔は、贖いのゆえにこそ保たれねばならない。キリストによって聖別された者が汚されえぬためである。
De disciplina et bono pudicitiae 2.2
Nam si Apostolus Ecclesiam sponsam Christi (II Cor. XI) pronuntiat, oro vos, quanta pudicitia exigitur, ubi Ecclesia inter matrimonia sponsa virgo praestetur?
PL 4, 821Aというのは、もし使徒が教会をキリストの花嫁と宣言するなら(二コリント11)、私は諸君に問いたい、婚姻の間にあって教会が処女なる花嫁として立てられるとき、いかほどの貞潔が求められることであろうか。
De disciplina et bono pudicitiae 2.3
Et ego quidem, nisi quod breviter vos admonere proposui, latissimas satis puto, et locupletes pudicitiae laudes proferre potui: sed supervacuum duxi laudare eam diutius apud colentes.
PL 4, 821A私自身、もし簡潔に諸君を諭そうと決めていなかったならば、貞潔について実に広大で豊かな称賛を述べることもできたであろう。しかし、それを日頃行っている者たちの前で長々と称賛することは無用であると考えた。
De disciplina et bono pudicitiae 2.4
Vos enim illam ornatis dum geritis, et plures ejus laudes exercendo profertis; facti ejus ornamentum, dum et illa vestrum est, mutuo decore invicem foenerando. Illa vobis disciplinam bonorum suggerit morum, vos illi ministerium praestatis operum sanctorum.
PL 4, 821A諸君はそれ〔貞潔〕を保つことによってこれを飾り、実践することによっていっそう多くの称賛をもたらしている。それの飾りとなりながら、それもまた諸君のものとなり、互いに美を貸し合っているのである。それは諸君に善き習わしの訓練を示し、諸君はそれに聖なる業の奉仕を捧げる。
De disciplina et bono pudicitiae 2.5
Nam et illa quantum et quid possit per vos apparuit, et quid vos velitis, ipsa demonstravit et docuit; copulatis in unum, duobus bonis mandatorum et rerum, ne quid mutilum videretur, si aut praecepta ministeriis, praeceptis ministeria defuissent.
PL 4, 821Aそれがどれほどのこと、いかなることをなしうるかは諸君を通して明らかになり、諸君が何を望むかを、それ自身が示し、教えたのである。戒めと実践という二つの善が一つに結び合わされ、戒めに奉仕が欠けたり、奉仕に戒めが欠けたりして、何か不完全なものと見えることのないようにされたのである。