作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De disciplina et bono pudicitiae

Caput XIV 第XIV章

Anonymous · De disciplina et bono pudicitiae · PL 4, 827A · 4 sectiones

De disciplina et bono pudicitiae 14.1

1

Dicendum etiam quod adulterium voluptas non est, sed mutua contumelia, nec delectare potest, quod et animam interficiat et pudorem. Coerceat animus stimulos carnis, refraenet impetum corporis.

PL 4, 827A

さらに言うべきは、姦通は快楽ではなく、互いへの侮辱であるということである。魂をも慎みをも殺すものが、喜びを与えることなどできない。心は肉の刺激を抑制し、肉体の衝動を制御せよ。

De disciplina et bono pudicitiae 14.2

2

Accepit enim hanc potestatem, ut illi ad imperium ejus membra servirent, et quasi legitimus ac perfectus auriga, ultra concessas corporis metas extollentes se carnis impetus, coelestium praeceptorum habenis reflectat; ne ultra terminos suos currus iste corporis raptus, in periculum suum secum et ipsum rapiat aurigam.

PL 4, 827A

というのは、心はこの権能を受けたのであり、それによって肢体が心の命令に仕えるようになり、正当な、完全な御者のように、肉体に許された境界を越えて高ぶろうとする肉の衝動を、天来の戒めという手綱によって引き戻すのである。それは、この肉体という馬車が自らの境界を越えて暴走し、危険のうちに御者自身をも道連れにして引きずり込むことのないためである。

De disciplina et bono pudicitiae 14.3

3

Sed inter haec, immo et ante haec, contra turbas et vitia omnia de divinis castris auxilium petendum est: solus enim potens est Deus qui homines dignatus est facere, et plena hominibus auxilia praestare.

PL 4, 828A

しかし、これらのただ中で、いやこれらに先立ってすら、あらゆる混乱と悪徳とに対して、神の陣営からの助けを求めなければならない。というのは、人間を造ることをよしとされ、人間に満ち足りた助けを与えることをよしとされた神のみが、力ある方だからである。

De disciplina et bono pudicitiae 14.4

4

Ego pauca dictavi, quoniam non est propositum volumen scribere, sed allocutionem transmittere. Vos Scripturas aspicite, exempla vobis de ipsis praeceptis hujus rei majora conquirite. Fratres charrissimi, bene valete.

PL 4, 828A

私はわずかなことを口述した。書物を著すことではなく、講話を送り届けることが目的だったからである。諸君は聖典を見つめ、この事柄についての戒めそのものから、いっそう大いなる実例を自ら探し求めるがよい。最愛の兄弟たちよ、健やかであれ。