De disciplina et bono pudicitiae 12.1
Quid enim est aliud pudicitia, quam mens honesta ad custodiam corporis data; ut sexibus redditus pudor, severitate signatus, fidem honoris de incorrupta sobole servaret?
PL 4, 825Cというのは、貞潔とは、肉体の守りのために与えられた清廉な心にほかならないからである。それによって、両性に返された慎みが、厳格さによって刻印され、汚れなき子孫についての誉れの信を守るのである。
De disciplina et bono pudicitiae 12.2
Pudicitiae autem, fratres, competunt et cogniti sunt in primis divinus pudor, et praeceptorum sancta meditatio, et animus propensus ad fidem, et mens attonita ad sacram religionem: deinde videre, ne quid in se ultra modum sculptum, ultra honestatem productum, ne quid proditum, ne quid arte fucatum, ne quid ad irritandos, aut redintegrandos dolos lenocinatum.
PL 4, 825Cさて、兄弟たちよ、貞潔にふさわしく、まず第一にそれと結びついているものとして知られているのは、神にかなう慎み、戒めについての聖なる黙想、信仰へと傾く心、聖なる信仰へと打たれた思いである。次に注意すべきは、自分の身に、限度を超えて彫琢されたもの、慎みを超えて誇示されたものが何もないこと、何ら曝け出されたものがないこと、何ら技巧で色づけされたものがないこと、たばかりをかき立て、あるいは呼び覚ますために媚を売るものが何もないことを見ることである。
De disciplina et bono pudicitiae 12.3
Non est pudica quae affectat animum alterius movere, etiam salva corporis castitate. Longe absint quibus pulchritudo non ornatur, sed prostituitur. Nam sollicitudo de pulchritudine, et malae mentis judicium et deformitatis est.
PL 4, 826Aたとえ肉体の純潔が保たれているとしても、他人の心を動かそうと努める女は貞潔ではない。美しさが飾られるのではなく、売り物にされる者たちは、遠く退けられよ。美しさについての気遣いは、悪しき心の証しであり、醜さの証しでもあるからである。
De disciplina et bono pudicitiae 12.4
Sit natura corporis libera, nec divinis operibus inferatur vis. Semper est misera, quae sibi non placet qualis est. Quid capillorum mutatur color? quid oculorum extremitates suffuscantur?
PL 4, 826A肉体の本性をあるがままに自由にさせよ。神の御業に力を加えてはならない。自分がありのままの自分に満足しない者は、常に哀れである。なぜ髪の色を変えるのか。なぜ目の端が黒く彩られるのか。
De disciplina et bono pudicitiae 12.5
Quid facies artibus in diversam formam convertitur? quid postremo speculum consulitur, nisi quia ne ipsa sit timetur? Cultus etiam mulieris pudicae pudicus sit: adulterium fidelis nec in coloribus noverit.
PL 4, 826Aなぜ顔が技巧によって別の姿に変えられるのか。そして最後に、なぜ鏡に伺いを立てるのか——自分自身であることを恐れているからにほかならないではないか。貞潔な女の装いもまた貞潔なものであれ。信ある女は、彩りにおいてすら姦通を知らぬようにせよ。
De disciplina et bono pudicitiae 12.6
Vestibus aurum intexere, quasi pretio est vestes corrumpere. Quid inter fila staminum delicata, rigida faciunt metalla? nisi ut fluentes humeros premant, et luxuriam infeliciter animi jactantis ostendant?
PL 4, 826B衣に金糸を織り込むことは、いわば代価によって衣を損なうことである。繊細な織り糸の間で、硬い金属が何をなすというのか——それはただ、なだらかな肩を圧し、誇示する心の不幸な奢侈をあらわにするだけではないか。
De disciplina et bono pudicitiae 12.7
Quid cum cervices peregrinis lapidibus urgentur et absconduntur, quorum pretia etiam sine artibus Kalendarium cujusvis excedunt? Non ornatur mulier, sed vitia mulieris ostenduntur.
PL 4, 826B首が異国の宝石によって圧せられ、隠されるとき、それは何であろうか——その価は、いかなる技巧を用いずとも、誰の帳簿をも超えるほどである。女は飾られているのではなく、女の悪徳が露わにされているのである。
De disciplina et bono pudicitiae 12.8
Quid cum digiti tali auro onerati, nec intrare possunt, nec egredi; utrum usus exposcitur, an patrimoniorum inanis pompa monstratur? Mirum negotium, mulieres ad omnia delicatae, ad vitiorum sarcinas fortiores sunt viris.
PL 4, 826B指がそのような金で覆われ、もはや通すことも抜くこともできないとき、それは何であろうか——実用が求められているのか、それとも財産の空しい見せびらかしが示されているだけなのか。驚くべきことに、女たちはあらゆることに華奢でありながら、悪徳という重荷に対しては男よりも強いのである。