De disciplina et bono pudicitiae 7.1
Sed sicut matronis jura praescripta sunt, quae ita sunt nexae, ut divelli inde non possint, virginitas vero et continentia extra jus omne sunt: nihil ad virginitatem de matrimoniorum legibus pertinet, altitudine sua transcendit omnes.
PL 4, 823Aしかし、既婚婦人たちには定められた掟があり、彼女たちはその掟に固く結ばれていて、そこから引き離されることができない。ところが童貞と節制とは、あらゆる掟の外にある。童貞には婚姻の法律から来るいかなることも関わりがなく、その高さにおいてすべてを超越する。
De disciplina et bono pudicitiae 7.2
Si ulla prava hominum ausa leges supergredi conantur, virginitas aequat se Angelis: si vero exquiramus, etiam excedit; dum in carne luctata victoriam etiam contra naturam refert, quam non habent Angeli.
PL 4, 823A人間の邪な企ての類が掟を踏み越えようとするのに対し、童貞は自らを天使たちに等しくする〔前半の条件節と後半との接続は定かでない。邪な企てと童貞の卓越との対比と取った〕。いや、もし詳しく調べるならば、それを超えさえする。なぜなら、肉のうちにあって戦い、天使たちの持たぬ、自然に対する勝利さえも収めるからである。
De disciplina et bono pudicitiae 7.3
Virginitas quid aliud est quam futurae vitae gloriosa meditatio? Virginitas neutri sexus est: virginitas est perseverans infantia: virginitas est voluptatum triumphus: virginitas filios non habet, sed quod plus est, filiorum contemptum habet, non habet foecunditatem, sed non habet orbitatem: felix quod est extra partus dolorem, felicior autem quod est extra funerum filiorum calamitatem.
PL 4, 823A童貞とは、来るべき生命についての栄光ある省察にほかならない。童貞はいずれの性にも属さない。童貞とは持続する幼子の状態である。童貞とは快楽に対する凱旋である。童貞は子を持たない。いや、それ以上のこととして、子を顧みぬ心を持つ。多産を持たないが、子を失う不幸も持たない。出産の苦しみの外にあることは幸いであり、子の葬いという災いの外にあることはさらに幸いである。
De disciplina et bono pudicitiae 7.4
Virginitas quid est aliud quam soluta libertas? Maritum non habet dominum. Virginitas affectationibus omnibus soluta est: non matrimoniis est dicata, non saeculo, non liberis. Persecutionem non potest timere, dum illam de securitate potest provocare.
PL 4, 823B童貞とは、解き放たれた自由にほかならない。夫を主人として持つこともない。童貞はあらゆる執着から解き放たれている。婚姻にも、この世にも、子らにも捧げられていない。迫害を恐れることはできない、むしろ安心のうちからそれに挑むことができるのだから。