De disciplina et bono pudicitiae 13.1
Sed ut repetam quae coeperam, colenda semper pudicitia viris et foeminis, omni custodia servanda est intra limites suos. Cito natura corporis periclitatur in corpore, dum rapit illam secum caro, quae semper in lapsu est.
PL 4, 826Bしかし、私が語り始めたことに立ち返るなら、貞潔は男にも女にも常に培われるべきものであり、あらゆる警戒をもって、自らの限界の内側に守られなければならない。肉体の本性は、肉体のうちにあって速やかに危うくされる。常に転落のうちにある肉が、それを自らとともに引きずり込むからである。
De disciplina et bono pudicitiae 13.2
Sub praetextu quippe naturae quae homines semper urget ad affectus, quibus ruinae collapsi generis resarciuntur; blandimento voluptatis fallens, non ducit ad continentiam legitimae conjunctionis sobolem, sed jactat in crimen.
PL 4, 826Cというのは、人間を常に情動へと駆り立てる自然本性という口実のもとで——それによって、堕落した人類の崩壊が繕われるのであるが——それは快楽の甘言によって欺きつつ、子孫を正当な結合という節制へと導くのではなく、犯罪へと投げ込むからである。
De disciplina et bono pudicitiae 13.3
Ergo contra has carnis insidias, quibus se diabolus et socium ingerit et ducem facit, obluctandum est omni genere virtutis.
PL 4, 826Cそれゆえ、肉のこうした策謀に対して——それによって悪魔は自らを仲間として押し入らせ、また導き手ともするのであるが——あらゆる種類の徳をもって抗い戦わねばならない。
De disciplina et bono pudicitiae 13.4
Assumatur secundum Apostolum Christi opera, et a consortio carnis quantum potest animus colligatur: separetur consensus a corpore, vitia semper castigentur ut odiantur: ante oculos observetur deformis iste atque dejectus peccati pudor.
PL 4, 826C使徒にならってキリストの働きが身にまとわれ、できる限り心が肉との交わりから引き寄せられるべきである。同意は肉体から切り離され、悪徳は常に懲らしめられて憎まれるべきである。罪のこの醜く卑しめられた恥辱を、常に目の前に見つめておかねばならない。
De disciplina et bono pudicitiae 13.5
Poenitentia ipsa cum luctibus suis commissorum criminum inhonesta contestatio est. Nihil consideretur curiose in alienis vultibus? Sermo et brevis sit, et sobrius risus, signum est enim animi facilis et remissi, nam contactus recedat etiam honestus.
PL 4, 826C悔い改めそのものも、その嘆きとともに、すでに犯された罪の恥ずべき証言である。他人の顔つきを好奇の目で子細に眺めるようなことがあってよいだろうか。言葉は短く、笑いは慎み深くあるべきである。それは、たやすく緩んだ心の徴だからである。触れ合いは、たとえ慎ましいものであっても、退けられるべきである。
De disciplina et bono pudicitiae 13.6
Nihil corpori liceat, ubi vitandum est corporis vitium. Cogitetur quam honestum sit vicisse dedecus, quam inhonestum victum esse dedecore.
PL 4, 827A肉体の悪徳が避けられるべきところでは、肉体に何も許されてはならない。恥辱に打ち勝つことがいかに立派であるか、恥辱に打ち負かされることがいかに恥ずべきであるかを、思い巡らすべきである。