作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De disciplina et bono pudicitiae

Caput VIII 第VIII章

Anonymous · De disciplina et bono pudicitiae · PL 4, 823B · 7 sectiones

De disciplina et bono pudicitiae 8.1

1

Sed quia pudicitiae nobis breviter sunt exposita praecepta, jam pudicitiae ponamus exemplum, Plus enim proficitur, cum in rem praesentem venitur: nec de virtute dubitabitur, quando quod praecipitur exemplis etiam signatur.

PL 4, 823B

しかし、貞潔の戒めを我々は簡潔に示したので、今度は貞潔の実例を挙げよう。事柄の実際に立ち至るとき、より大きな益が得られるからである。命じられたことが実例によっても裏づけられるとき、その徳について疑われることもなくなる。

De disciplina et bono pudicitiae 8.2

2

Exemplum pudicitiae a Joseph coepit (Gen. XXXIX, 7) . Adolescens Hebraeus generosus de patre, generosior de innocentia, ob invidiam revelationum distractus a fratribus Ismaelitis, in domum devenerat hominis Aegyptii; obsequio et innocentia et tota servitutis fide facilem et benevolum in se animum sui provocaverat domini, cujus faciem tam sermo liberalis, quam aetas omnibus commendaverat.

PL 4, 823B

貞潔の実例はヨセフから始まる(創世記39:7)。父ゆえに高貴で、無垢ゆえにいっそう高貴なヘブライ人の若者は、啓示への妬みのゆえに兄弟たちによってイシュマエル人に引き渡され、あるエジプト人の家にたどり着いた。従順と無垢と、奴隷としてのあらゆる誠実さとによって、主人の心を自分に対して御しやすく好意的なものにしていた。その育ちのよい物腰も、その若さも、ともに万人の前で彼の姿を引き立てていたのである。

De disciplina et bono pudicitiae 8.3

3

Sed ista generositas ab uxore domini aliter quam decebat accepta est: in domus parte secreta, et sine arbitris, alta et facinoribus accommoda; putavit se pudicitiam adolescentis incontinens mulieris impudicitia, nunc promissis, nunc minis posse superare.

PL 4, 823C

しかし、この気高さは、主人の妻によって、ふさわしくないしかたで受け止められた。人目のない、証人もない、罪業にふさわしい奥まった家の一角で、不節制な女は、あるときは約束によって、あるときは脅しによって、自らの不貞潔をもってこの若者の貞潔に打ち勝てると思ったのである。

De disciplina et bono pudicitiae 8.4

4

Et cum retentus est vestibus, eo quod moliretur fugam, propter tanti facinoris audaciam ipsas vestes relinquens, et corporis nudi sinceritatem habiturus innocentiae testem; ad crimen impudicitiae suae imprudens mulier adjicere non dubitavit calumniam: et caeteris et marito, squalida et fervens, spreto desiderio suo, conquesta est dolore simulato, quod Hebraeus adolescens vim sibi molitus fuisset inferre, quam ipsa conata fuerat irrogare.

PL 4, 823C

そして、彼が逃れようとして着物によって捕らえられたとき、これほどの罪業の大胆さのゆえに、その着物さえも残したまま、裸の肉体の潔白さを無垢の証人として持とうとした。すると、その浅はかな女は、自らの不貞潔という罪状に、ためらうことなく偽りの告発を重ねた。自らの欲望を拒まれた彼女は、取り乱し激昂して、他の者たちにも夫にも、偽りの嘆きをもって訴えた。ヘブライ人の若者が、まさに彼女自身が彼に加えようとしていたその暴力を、逆に彼女に加えようとしたのだ、と。

De disciplina et bono pudicitiae 8.5

5

Maritalis ardor rerum inscius, et uxoris accusatione graviter inflammatus incenditur. Pudicus vero juvenis, quia delicto conscientiam non miscuit, in imum carceris truditur.

PL 4, 824A

事の次第を知らぬ夫の激情は、妻の告発によって激しく燃え立たされた。しかし貞潔な若者は、自らの良心を罪に混じえなかったがゆえに、牢獄の最も深いところに突き落とされた。

De disciplina et bono pudicitiae 8.6

6

Sed sola non est in carcere pudicitia: nam est cum Joseph Deus, et nocentes dantur in manu ejus, quia innocens fuerat. Somniorum praeterea obscura dissolvit, quia spiritus in tentatione vigilabat, et per dominum liberatur a vinculis.

PL 4, 824A

しかし、牢獄にあって貞潔はひとりではない。神がヨセフとともにおられ、彼が無垢であったがゆえに、罪ある者たちが彼の手に委ねられたのである。さらに彼は夢の隠された意味を解き明かした。試練のうちにあっても霊が目覚めていたからである。そして主によって〔底本は小文字の dominum で、主人の意とも読めるが、直前の Deus を受けて主と取った〕、彼は繋がれた鎖から解き放たれた。

De disciplina et bono pudicitiae 8.7

7

Qui in domo minor cum periculo fuerat, regiae domus sine periculo dominus effectus est: generositati suae redditus, fructum pudicitiae et innocentiae, Deo judice, a quo meruerat, accepit.

PL 4, 824A

かつて一つの家にあって危険とともに下位の者であった彼は、危険なしに王の家の主人となった。彼はその生まれの気高さへと立ち返り、神を裁き手として、その神から受けるに値するとされた貞潔と無垢との実りを受けたのである。