De disciplina et bono pudicitiae 3.1
Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, vinculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput.
PL 4, 821B貞潔とは、肉体の誉れであり、習わしの飾りであり、性の聖性であり、恥じらいの絆であり、純潔の源であり、家の平和であり、和合の頭である。
De disciplina et bono pudicitiae 3.2
Pudicitia sollicita non est cui placeat nisi sibi: pudicitia semper verecunda, dum innocentiae mater est: Pudicitia semper ornatur solo pudore, bene sibi tunc conscia de pulchritudine, si improbis displicet; pudicitia nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est.
PL 4, 821B貞潔は自分自身以外の誰に気に入られようとも思い煩わない。貞潔は常に慎み深く、無垢の母である。貞潔は常にただ恥じらいのみによって飾られ、悪しき者たちに気に入られないときにこそ、自らの美しさについて善く自覚する。貞潔はいかなる飾りも求めない、それ自身が自らの誉れである。
De disciplina et bono pudicitiae 3.3
Haec nos commendat Domino, connectit Christo: haec expugnat omnia de membris illicita desideriorum praelia, pacem nostris corporibus inducit: beata ipsa, et beatos efficiens apud quoscumque habitare dignatur; quam numquam accusare possunt, nec qui eam non habent: venerabilis etiam hostibus suis, dum illam multo magis mirantur, qui eam expugnare non possunt.
PL 4, 821Bこれは我々を主に推挙し、キリストに結びつける。これは肢体から欲望の不法な戦いをことごとく追い払い、我々の肉体に平和をもたらす。それ自身が幸いであり、住まうに値すると認めるすべての者を幸いにする。それを持たぬ者たちでさえ、それを非難することはできない。それを攻め落とすことのできない敵にとってさえ、それは畏敬すべきものである。なぜなら、そうした者たちほど、いっそう強くそれに驚嘆するからである。
De disciplina et bono pudicitiae 3.4
Sed ut matura et in viris probata semper, et a feminis appetenda; sic inimica ejus impudicitia semper est detestanda: obscoenum ludibrium reddens ministris suis, nec corporibus parcens nec animis.
PL 4, 821Cしかし、それが男たちにおいて常に円熟し、確かめられたものであり、女たちにも求められるべきものであるのと同様に、それに敵対する不貞潔は常に忌み嫌われるべきものである。それは自らに仕える者たちを恥ずべき笑い者に変え、肉体をも心をも容赦しない。
De disciplina et bono pudicitiae 3.5
Debellatis enim propriis moribus, totum hominem suum sub triumphum libidinis mittit; blanda prius, ut plus noceat dum placet; exhauriens rem cum pudore; hostis continentiae, frequenter perveniens ad sanguinem cupiditatum infesta rabies, incendium conscientiae bonae, mater impoenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis affectibus suos inserens filios, in aliena testamenta sobolem ignoti et corrupti generis inducens.
PL 4, 821Cそれは自らの習わしを打ち破り、人間全体を情欲の凱旋のもとに引き渡す。初めは媚びるように近づき、気に入られながらいっそう害をなす。恥じらいもろとも財を使い果たさせる。節制の敵であり、しばしば流血にまで至る、欲望の荒れ狂う狂乱であり、良い良心を焼く火であり、悔い改めぬことの母であり、より善き齢の破滅であり、血筋への侮辱であり、血と家系への信を打ち破り、他人の情に自分の子らを混ぜ入れ、他人の遺産の中に、素性の知れぬ穢れた血筋の子孫を送り込む。
De disciplina et bono pudicitiae 3.6
Quae plerumque extra sexum ardens, dum se non continet intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in virorum quoque corporibus non voluptatem novam quaerat, sed extraordinaria et portentosa contra ipsam naturam ex viris per viros monstra conquirat.
PL 4, 821Dそれはしばしば性の枠を越えて燃え上がり、許された範囲のうちに自らを抑えないままに、男たちの肉体においてすら、新奇な快楽を求めるだけでは満足せず、自然そのものに反する異常で怪奇なもの——男から男を通して生じる怪物じみたもの——を追い求めるのでなければ、満たされたとは思わないのである。