De disciplina et bono pudicitiae 5.1
Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. Quare antiqua dico? Quia cum ipsis hominibus instituta sunt.
PL 4, 822A兄弟たちよ、貞潔の戒めは古きものである。なぜ古きものと言うのか。人間そのものとともに定められたものだからである。
De disciplina et bono pudicitiae 5.2
Nam et ideo vir suus feminae est, ut praeter eumdem alterum nesciat, et ideo viro reddita est mulier, ut subjecto quod fuerat ei proprium, nihil requirat alienum.
PL 4, 822Bそれゆえ女に自らの夫があるのは、その同じ者のほかに他の男を知らないようにするためであり、また女が男に返されたのは、彼に固有であったものが〔彼に〕服せしめられることで、彼が他人のものを何も求めないようにするためである。
De disciplina et bono pudicitiae 5.3
Sic et duo, inquit, erunt in carne una (Matth. XIX, 6) , ut in unum redeat quod unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem praestet alterius. Inde et Apostolus: Caput mulieris pronuntiavit virum (I Cor. XI, 3) , ut conjunctione duorum pudicitiam probaret.
PL 4, 822B『されば二人は一つの肉となるであろう』(マタイ19:6)と言われるのも同様であり、一つであったものが再び一つに帰し、別離が、復帰なきままに、他の者を迎える機会を与えることのないためである。それゆえ使徒もまた、『女の頭は男である』と宣言した(一コリント11:3)。それは二人の結合によって貞潔を証明するためであった。
De disciplina et bono pudicitiae 5.4
Nam ut alterius caput membris aptum non potest esse, ita et alieno capiti membra non sua: caput enim suis convenit membris, et membra capiti suo; utraque naturali fibula in concordia mutua cohaerent, ne qua oriente discordia de divisione membrorum pactum divini foederis rumperetur.
PL 4, 822Bというのは、一方の頭が他方の肢体に適合しえないのと同様に、他人の頭に自分のものでない肢体も適合しないからである。頭は自らの肢体にふさわしく、肢体は自らの頭にふさわしい。両者は自然の絆によって互いに調和のうちに結び合わされている。それは、肢体の分裂をめぐって不和が生じ、神的な契約の約定が破られることのないためである。
De disciplina et bono pudicitiae 5.5
Addit tamen et dicit: Quoniam qui uxorem suam diligit, seipsum diligit (Ephes. V, 23, 29) . Nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.
PL 4, 822Bそれでもなお、使徒はさらに付け加えてこう言う。『自分の妻を愛する者は自分自身を愛するのである』(エフェソ5:23, 29)。誰も自分の肉を憎むことはなく、むしろこれを養い育む。キリストが教会になさるのと同様に。
De disciplina et bono pudicitiae 5.6
Charitatis cum pudicitia ex hoc magna praescriptio, si uxores diligendae sunt a viris suis sicut et Christus dilexit Ecclesiam; et ita uxores maritos debent diligere, ut Ecclesia diligit Christum.
PL 4, 822Cここから、愛と貞潔についての大いなる定めが立てられる。すなわち、夫たちが妻を愛すべきことは、キリストが教会を愛されたごとくであり、また妻たちが夫を愛すべきことも、教会がキリストを愛するごとくである、という定めである。