De Fuga in Persecutione 9.1
Omnia Apostoli secundum Deum utique docuerunt, omnia evangelizare voluerunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent; qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis, continebantur, ad Ecclesias scribebant.
PL 2, 111C使徒たちは、当然すべてを神に従って教え、すべてを福音として告げ知らせようとした。使徒たちが、都市から都市へ逃げよという命令を復活させたことを、お前はどこで示すのか。彼らは、自分たちの実例とこれほど反することを定めることなど、すなわち逃亡を命じることなどできなかったはずである。彼らはまさに、名の告白のゆえに、逃亡のゆえにではなく、鎖につながれ、あるいは島に幽閉されていたときにこそ、諸教会へ書き送っていたのだから。
De Fuga in Persecutione 9.2
Infirmos sustinere jubet Paulus; utique enim non fugientes (quomodo enim sustinebantur absentes?). An patientia dicit sustinendos, sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint? Sic et pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti.
PL 2, 111Cパウロは弱い者たちを支えるよう命じる。それは当然、逃げている者たちのことではない(不在の者をどうして支えることができようか)。あるいは、彼らが自分の信仰の弱さゆえにつまずいたときに、忍耐をもって支えられるべきだと言っているのか。同様に、気の小さい者たちも慰められるべきだが、逃亡へ送り出されるべきではない。
De Fuga in Persecutione 9.3
Sed cum admonet: Ne locum malo demus (Ephes. IV, 27), non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum.
PL 2, 111Dしかし、「悪に機会を与えるな」(エフェソ4:27)と戒めるとき、逃亡の助言を示唆しているのではなく、怒りの節制を教えているのである。
De Fuga in Persecutione 9.4
Et si redimendum tempus dicit (Ephes. V, 16), quia dies nequam sunt; non per fugam, sed per sapientiam conversationis, lucrari nos vult commeatum. Caeterum, qui lucere nos jubet velut filios lucis, non jubet fuga abscondi ut filios tenebrarum.
PL 2, 111Dまた、「日々が悪しきものであるから、時を贖え」(エフェソ5:16)と言うときも、逃亡によってではなく、生き方の知恵によって、我々が猶予を得ることを望んでいるのである。しかし、我々を光の子らのように輝けと命じる者が、闇の子らのように逃亡によって身を隠せと命じるはずがない。
De Fuga in Persecutione 9.5
Stare immobiles praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam an in occursum Evangelii?
PL 2, 112Aパウロは動じることなく立っているよう命じる。当然、逃亡によって動かされることもない。また、帯を締めているようにとも命じるが、それは逃亡のためか、それとも福音に向かって進み出るためか。
De Fuga in Persecutione 9.6
Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria, inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli extinguere (Eph. VI, 16), resistentes sine dubio, et excipientes omnem vim illius.
PL 2, 112Aパウロはまた、逃げようとする者には必要のないはずの武具を示す。その中には、「悪魔の火矢を消すことのできる」盾もある(エフェソ6:16)。それはもちろん、抵抗し、悪魔のあらゆる猛威を受け止めるためである。
De Fuga in Persecutione 9.7
Proinde et Joannes pro fratribus quoque animas ponendas docet (I Joan. III, 16), nedum pro Domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de sensu admonet et ipse timorem rejiciendum.
PL 2, 112Aしたがって、ヨハネもまた、兄弟たちのためにさえ魂を捨てるべきことを教える(一ヨハネ3:16)、まして主のためにおいてをやである。これは逃げる者たちには果たしえない。実に、彼は自身の黙示録を思い起こし、そこで臆病な者たちの行く末を聞いていたので、その心において、恐れを退けるべきことを自ら戒める。
De Fuga in Persecutione 9.8
Timor, inquit, non est in dilectione. Sedenim perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor suppliciamentum habet, utique ignem stagni. Qui autem timet, non est perfectus, in dilectione Dei scilicet. Porro, quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit?
PL 2, 112A「愛のうちに恐れはない。完全な愛は恐れを外へ追い出す。恐れは刑罰を伴うからであり、それは当然、あの池の火である。恐れる者は、完全な者ではない」——すなわち、神への愛において、である。しかも、恐れる者でなければ、いったい誰が迫害から逃げるであろうか。
De Fuga in Persecutione 9.9
Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? Namque omnes pene ad martyrium exhortatur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: Publicaris, inquit, bonum tibi est.
PL 2, 112B愛さなかった者でなければ、いったい誰が恐れるであろうか。さて、霊に問うならば、霊はあの言葉によって何をいっそう証しているだろうか。というのも、霊はほとんどすべての者を殉教へと勧めるのであって、逃亡へは勧めないからである。あの言葉も思い起こそう。「お前は公にされている、それはお前にとって良いことだ」と言われている。
De Fuga in Persecutione 9.10
Qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in Domino. Ne confundaris, justitia te producit in medium. Quid confunderis, laudem serens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus.
PL 2, 112B「人々の前で公にされない者は、主の御前で公にされる。恥じることはない、正義がお前を人前へ引き出すのだ。なぜ恥じるのか、称賛をまきながら。人々に見られるとき、それは力となる」。
De Fuga in Persecutione 9.11
Sic et alibi: Nolite in lectulis, nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis; ut glorificetur qui est passus pro vobis.
PL 2, 112B同様に、他の箇所でもこう言われている。「寝床の上で、流産や柔弱な熱病のうちに世を去ることを望むな、殉教のうちに去ることを望め。汝らのために苦しみを受けた方が栄光を受けられるように」。