De Fuga in Persecutione 6.1
Imo, inquit, quia praeceptum adimplevit, fugiens de civitate in civitatem. Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et caussas: Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem (Matth. X, 23).
PL 2, 108C「それどころか、命令を果たしたのだ、都市から都市へと逃げることによって」と彼は言う。ある者は実にそのように論じようとした——しかもその者自身が逃亡者なのだが——そしてその手の者たちは、主のかの言葉の意味を理解しようとしない。自分たちの臆病さの覆いとしてそれを用いるためであり、その言葉には固有の対象人物があり、時があり、理由があったにもかかわらずである。「彼らが汝らを迫害し始めたなら、一つの都市から他の都市へ逃げよ」(マタイ10:23)と言われている。
De Fuga in Persecutione 6.2
Hoc in personas proprie Apostolorum, et in tempora, et in caussas eorum pertinere defendimus, sicut (praecedentes et) subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in Apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad oves perditas domus Israelis (Matth. X, 5, 6).
PL 2, 109A我々はこれが、使徒たちという固有の対象人物、その時、その理由に関わるのだと主張する。これは(先立つ句、また)後続の句の意味が証するとおりであり、それらは使徒たちにしか当てはまらない。「異邦人の道へ行くな、サマリア人の都市へも入るな、それよりもむしろイスラエルの家の失われた羊のもとへ行け」(マタイ10:5-6)。
De Fuga in Persecutione 6.3
Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus, et usque in finem incedimus; et nulla civitas excepta est, qua per totum orbem praedicamus; sed nec cura nobis Israelis injuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus.
PL 2, 109Aだが我々には、異邦人の道が開かれており、我々はその道の中に見出され、終わりまでその道を歩む。我々が宣べ伝えるのは全世界を通じてのことであり、除外される都市は一つもない。イスラエルへの配慮が、順序を外れて我々に課されているわけでもなく、あるとすれば、それはあらゆる異邦人へ宣べ伝えるべき義務のうちにおいてのみである。
De Fuga in Persecutione 6.4
Etiamsi apprehendamur, non in concilia eorum perducemur, nec in synagogis illorum flagellabimur, sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus objiciemur.
PL 2, 109Aたとえ我々が捕らえられたとしても、彼らの評議会へ連れて行かれることも、彼らの会堂で鞭打たれることもなく、当然、ローマの権力者たちと法廷とに引き渡されるであろう。
De Fuga in Persecutione 6.5
Sic igitur et fugae praeceptum Apostolorum conditio desiderabat, quoniam primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israelis.
PL 2, 109Bしたがって、逃亡の命令もまた、使徒たちの境遇が求めたものだった。というのは、まずイスラエルの家の失われた羊へ宣べ伝えられねばならなかったからである。
De Fuga in Persecutione 6.6
Ut ergo perficeretur praedicatio, apud quos priores perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecipit: non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat, et tolerandas docebat); sed propter profectum annuntiationis, ne, statim oppressis, Evangelii quoque disseminatio perimeretur.
PL 2, 109Bだから、まずその者たちのもとで果たされるべき宣教が果たされるように——子らが犬よりも先にパンを受け取るように——主はその時、彼らに一時的に逃げるよう命じたのである。それは、迫害という名そのものの危険を免れるためではなく(しかるに主は、彼らが迫害を被るであろうと予告し、それに耐えるべきことを教えていた)、告知の進展のためであった。すぐさま彼らが押さえつけられて、福音の播種までもが滅ぼされることのないようにである。
De Fuga in Persecutione 6.7
Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis, et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrina sua. Denique (Matth. X, 33): Non consummabitis, inquit, civitates Israelis.
PL 2, 109Bというのも、いずれかの都市へひそかに逃げ込むべきだったのではなく、あたかもどこにでも告知しようとする者として、それゆえどこでも迫害を被ることになる者として、自分たちの教えで満たし尽くすまでそうすべきだったのである。実に、「汝らはイスラエルの諸都市を巡り尽くさないであろう」(マタイ10:33)と言われている。
De Fuga in Persecutione 6.8
Adeo intra terminos Judaeae praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Judaeae praefinitio competit praedicationis, in omnem jam carnem effuso Spiritu Sancto.
PL 2, 109Cかくして、逃亡の命令はユダヤの境界の内に留められていた。だが我々には、宣教についてユダヤという限定は何ら当てはまらない。聖なる霊がすでにあらゆる肉に注がれているからである。
De Fuga in Persecutione 6.9
Itaque Paulus, et Apostoli ipsi, memores praecepti dominici, contestantur illud apud Israel, quem jam doctrina sua impleverant: Vobis oportuit imprimis sermonem Dei tradi.
PL 2, 109Cそれゆえ、パウロも、使徒たち自身も、主の命令を覚えていて、すでに自分たちの教えで満たしたイスラエルの許で、こう証言する。「まず初めに神の言葉が汝らに伝えられるべきであった」。
De Fuga in Persecutione 6.10
Sed quoniam repulistis eum, nec dignos vos aeterna vita existimastis, ecce convertimus nos ad nationes (Act. XIII, 46).
PL 2, 109C「だが、汝らがこれを退け、永遠の生命に値しないと自らを判じたので、見よ、我々は異邦人へと向かう」(使徒言行録13:46)。
De Fuga in Persecutione 6.11
Atque exinde conversi et ipsi, sicut antecessores instituerant, in viam nationum abierunt, et in civitates Samaritanorum introierunt; ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum, et in terminos orbis voces eorum (Ps. XVIII, 1).
PL 2, 109Cそしてそれ以降、彼ら自身も、先達たちが定めたとおりに、向きを変えて異邦人の道へ進み、サマリア人の諸都市へ入って行った。「その響きは全地に及び、その声は世界の果てにまで及んだ」(詩篇18:1)ためである。
De Fuga in Persecutione 6.12
Si ergo cessavit exceptio viae nationum, et introitus in civitates Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israele Apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem, nec pati dubitaverunt.
PL 2, 109Dそれゆえ、異邦人の道の除外と、サマリア人の諸都市への立ち入りの除外とが失効したのであれば、同じく発せられた逃亡の命令もまた失効しなかったはずがあろうか。実に、イスラエルが満たされて以来、使徒たちは異邦人のもとへ移って行き、都市から都市へ逃げることもなく、苦しみを受けることをためらいもしなかった。
De Fuga in Persecutione 6.13
Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti; idem jam in clausula officii, et in consummatione praecepti, discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolyma committeret, passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit; sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrymantes et conturbantes cor meum?
PL 2, 109Dしかるにパウロも、あの命令がなお時を有していた間は、城壁づたいに下ろされて迫害から逃れることを自らに許した者だが、いまや務めの終局において、命令の完成にあたっては、自分がエルサレムへ身を委ねることのないようにと弟子たちが強く嘆願し、そこでアガボが預言したことを彼が被ろうとしていたにもかかわらず、彼らの気遣いに同意せず、それどころか逆にこう言った。「泣いて私の心をかき乱して、何をしているのか」。
De Fuga in Persecutione 6.14
Ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine Domini mei Jesu Christi. Atque ita omnes aierunt: Fiat voluntas Domini (Act. XXI, 17). Quae erat voluntas Domini? utique non fugiendi jam persecutionem.
PL 2, 110A「私は鎖につながれることを望むばかりでなく、我が主イエス・キリストの名のために、エルサレムで死ぬことすら望んでいるのだ」。そして皆はこう言った。「主の御旨がなりますように」(使徒言行録21:17)。では、主の御旨とは何であったか。もはや迫害から逃げないということに他ならない。
De Fuga in Persecutione 6.15
Caeterum, poterant et priorem Domini voluntatem proposuisse qua fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant.
PL 2, 110Aしかし、彼がその迫害を避けることをむしろ望んだ者たちであれば、主が逃げよと命じた、あの以前の御旨を持ち出すこともできたはずである。
De Fuga in Persecutione 6.16
Igitur, cum etiam sub Apostolis ipsis temporale fuit fugae praeceptum, sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare quod apud doctores nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum: aut si perseverare illud Dominus voluit, deliquerunt Apostoli qui non usque in finem fugere curaverunt.
PL 2, 110Aそれゆえ、使徒たち自身のもとにおいてすら、逃亡の命令が、他の規定と同じく一時的なものであった以上、我々の師たちのもとで効力を失ったものが、たとえそれが厳密には彼らに向けて発せられたのではなかったとしても、我々のもとで存続し続けることはできない。あるいは、もし主がそれを存続させることを望んだのであれば、最後まで逃げ続けようとしなかった使徒たちのほうが、過ちを犯したことになる。