De Fuga in Persecutione 5.1
Sed, Quod meum est, inquit, fugio, ne peream si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium. Hoc mihi prius responde: Certus es te negaturum si non fugeris, an incertus?
PL 2, 108Aしかし、「自分にできることをする、つまり逃げるのだ、否認して滅びないために。逃げている私をも人前へ連れ戻すことは、もし神が望むなら、神の側のことである」と彼は言う。まずこの点に答えよ。逃げなければ否認するとお前は確信しているのか、それとも確信していないのか。
De Fuga in Persecutione 5.2
Si enim certus, jam negasti; quia praesumendo te negaturum, id despopondisti, de quo praesumpsisti; et vane jam fugis ne neges, qui si negaturus es, jam negasti.
PL 2, 108Aもし確信しているなら、お前はすでに否認したことになる。否認するだろうと思い込むことによって、思い込んだその当のことを、すでに誓約してしまっているからだ。そして、否認しないために逃げるのも、いまや空しい。否認するはずの者は、すでに否認したことになるのだから。
De Fuga in Persecutione 5.3
Si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum, etiam confiteri te posse praesumis, et salvum magis fieri quominus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Jam nunc aut in nobis est utrumque, aut totum in Deo.
PL 2, 108Aもし確信していないのであれば、二つの結末のいずれとなるかも同じく不確かな恐れであるはずなのに、なぜ、否認するはずだと思い込んで逃げるのと同じように、告白できるはずだと思い込んで、むしろ逃げないほうが救われると思わないのか。さて今や、この両方は我々自身にかかっているか、それとも全て神にかかっているかのどちらかである。
De Fuga in Persecutione 5.4
Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus quod est melius, id est, confessuros nos? nisi, si vis confiteri, pati non vis. Nolle autem confiteri, negare est.
PL 2, 108A告白するか否認するかが我々自身にかかっているのなら、なぜより良いこと、すなわち我々が告白するであろうことを思い込まないのか。告白しようとしても、苦しみを受けようとしないのでない限りは。だが、告白しようとしないことは、否認することである。
De Fuga in Persecutione 5.5
Si vero in Deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio ejus? agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium; ita et non fugientes, imo et in medio populo conversantes obumbrare.
PL 2, 108Bもしすべてが神にかかっているのであれば、なぜすべてを神の裁量に委ねないのか。神には力と権力があり、逃げている我々を人前へ連れ戻すこともできれば、逃げていない我々を、それどころか民衆の只中で立ち振る舞う我々をすら、覆い隠すこともできると認めながら。
De Fuga in Persecutione 5.6
Quale est, ut ad fugiendum Deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum, desperans potentiam protectionis ab illo?
PL 2, 108B逃げている者すらも人前へ引き出すことのできる神に対して、逃げるという点では栄誉を返しながら、証しを立てるという点では、神による保護の力を絶望視して神を辱めるとは、いったいどういうことか。
De Fuga in Persecutione 5.7
Quare non magis, ex hac parte constantiae et fiduciae in Deum, dicis: Ego, quod meum est, facio, non discedo: Deus si voluerit, ipse me proteget: hoc potius nostrum est, stare sub Dei arbitrio, quam fugere sub nostro?
PL 2, 108Bなぜむしろ、この不動の心と神への確信の側から、こう言わないのか。「私は自分にできることをする、立ち去らない。神が望むなら、神自らが私を守るであろう」と。逃げることが我々自身の裁量の下にあるより、神の裁量の下に立ち続けることのほうが、我々にとってふさわしいことではないか。
De Fuga in Persecutione 5.8
Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum (ut putabat) nummis redemisset, post totam securitatem quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus, et praesidi oblatus, tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus, passionem, quam vitarat, misericordiae Dei retulit.
PL 2, 108Bいと聖なる殉教者ルティリウスは、迫害を逃れて幾度も場所から場所へと逃げ、(彼自身の思うところでは)危険を金で買い取りさえしたが、自ら講じたあらゆる安全策の果てに、思いがけず捕らえられ、総督の前に引き出され、拷問によって打ち砕かれ——おそらくは逃亡への懲罰としてであろう——さらに火に投じられて、逃れていたはずの受難を、神の慈しみに帰した。
De Fuga in Persecutione 5.9
Quid aliud voluit Dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit si Deus nolit?
PL 2, 108C主はこの実例によって、逃げるべきではないということ以外の何を我々に示そうとされたのか。神が望まなければ、逃亡は何の役にも立たないのだから。