テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Fuga in Persecutione

Caput XIV 第XIV章

Tertullian · De Fuga in Persecutione · PL 2, 119A · 7 sectiones

De Fuga in Persecutione 14.1

1

Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo dominica solemnia celebrabimus? Utique quomodo et Apostoli; fide, non pecunia tuti; quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus.

PL 2, 119A

「では我々はどう集まるのか、主日の祭儀をどう行うのか」と、お前は言う。当然、使徒たちと同じようにしてである——金ではなく信仰によって守られて。この信仰が山を動かせるのなら、まして一人の兵士を動かすことなど、なおのことたやすい。報酬ではなく知恵によって用心せよ。

De Fuga in Persecutione 14.2

2

Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi et fide, et sapientia, ad tutelam opus est: quibus non adhibitis, et redemptionem tuam potes perdere; adhibitis, haud redemptionem desiderare.

PL 2, 119A

というのも、お前が軍の役人どもを金で贖ったとしても、民衆からもただちに安全でいられるわけではないからだ。それゆえお前には、身を守るために信仰と知恵の両方が必要である。それらを用いなければ、お前は自分の贖いさえも失いかねない。それらを用いるならば、贖いなど望む必要もなくなる。

De Fuga in Persecutione 14.3

3

Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem, luce Christi luminosa adversus eam. Non potes discurrere per singulos: sit tibi et in tribus Ecclesia. Melius est turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam.

PL 2, 119B

最後に、もし昼間に集まることができないのなら、お前には夜がある——キリストの光が、闇に対して輝いているのだから。一人ひとりを訪ね回ることができないのなら、三人の中にも教会はあってよい。時には自分の群れを見ないでいる方が、それを売り渡すよりましである。処女なる花嫁を、キリストのために守れ。

De Fuga in Persecutione 14.4

4

Nemo quaestum de ea faciat. Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur. Sed recita Deum dixisse: Qui capit, capiat (Matth. XXIX, 12); id est, qui non capit, discedat. Non potest qui pati timet, ejus esse qui passus est.

PL 2, 120A

誰も彼女によって利益を得てはならない。兄弟よ、これはお前には、あるいは厳しく、耐え難いことに思われるかもしれない。だが、神がこう言われたことを思い出せ。「受け入れられる者は受け入れよ」(マタイ19:12)——すなわち、受け入れられない者は立ち去れ、ということである。苦しみを恐れる者は、苦しみを受けられた方に属することはできない。

De Fuga in Persecutione 14.5

5

At qui pati non timet, iste perfectus erit in dilectione, utique Dei. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem (Joan. IV, 18). Et ideo multi vocati, pauci electi (Matth. XXII, 14).

PL 2, 120A

だが苦しみを恐れない者は、愛において全き者となるであろう——当然、神への愛においてである。完全な愛は恐れを外へ追い出すのだから(一ヨハネ4:18)。それゆえ、招かれた者は多いが、選ばれた者は少ないのである(マタイ22:14)。

De Fuga in Persecutione 14.6

6

Non quaeritur qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam (Matth. VII, 13; Luc., XIII, 24).

PL 2, 120A

広い道を進む用意のある者ではなく、狭い道を進む者こそが求められているのである(マタイ7:13、ルカ13:24)。

De Fuga in Persecutione 14.7

7

Et ideo Paracletus necessarius deductor omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum: quem qui receperunt, neque fugere persecutionem, neque redimere noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit, sicut locuturus in interrogatione, ita juvaturus in passione.

PL 2, 120A

それゆえ、パラクレートス(ヨハネ福音書の約束した霊)は、あらゆる真理へ導く必要な導き手であり、あらゆる忍耐を促す勧告者である。この方を受け入れた者たちは、迫害から逃げることも、贖うことも知らない——尋問においては語ろうとする者として、受難においては助けようとする者として、我々のためにいますその方御自身を持っているのだから。