テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Fuga in Persecutione

Caput I 第I章

Tertullian · De Fuga in Persecutione · PL 2, 103A · 14 sectiones

De Fuga in Persecutione 1.1

1

Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur.

PL 2, 103A

お前は先ごろ尋ねた、兄弟ファビウスよ、迫害下において逃げるべきか否かを。何やら告げられていたからである。

De Fuga in Persecutione 1.2

2

Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore, et quarumdam personarum importunitate, semitractatam materiam abstuli mecum, plenius eam de stylo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi et tua consultatio commendarat, et conditio temporum suo jam nomine injunxerat.

PL 2, 103A

その場で私は場所と時に応じて多少発言したが、ある人々の押しの強さのために、半ば論じただけの題材を持ち帰った。いま筆を執って、それをより十分に述べ直そうと思う。お前の相談がそれを私に委ねていたのみならず、時勢の状況もすでにその名において私にそれを課していたからである。

De Fuga in Persecutione 1.3

3

Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat.

PL 2, 103A

迫害が頻繁に迫れば迫るほど、信仰がそれをどう受け止めるべきか、その吟味がいっそう図られねばならない。

De Fuga in Persecutione 1.4

4

Procuranda autem examinatio penes vos, qui, si forte, Paracletum non recipiendo deductorem omnis veritatis, merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnoxii estis.

PL 2, 103A

しかしその吟味を図るべきは諸君においてである。諸君は、もしそうだとすれば、あらゆる真理へ導く者であるパラクレートスを受け入れないことによって、当然にもなお他の問いにも縛られたままなのだから。

De Fuga in Persecutione 1.5

5

Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a Deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu ejus constare possit. Omnis enim rei inspectio, auctore cognito, planior.

PL 2, 103A

それゆえ、お前の相談にも順序を与えることにする。まず迫害そのものの実相について、それが神から来るのか悪魔から来るのかを先に定めておくべきだと考えたからである。そのほうが、迫害にどう向き合うべきかを確かめることが容易になる。すべての事柄の吟味は、その源が知られていれば、より明瞭になるものだから。

De Fuga in Persecutione 1.6

6

Satis est quidem praescribere nihil fieri sine Dei voluntate. Sed non statim hac sententia caeteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si quis responderit: Ergo et malum a Deo, et delictum a Deo; nihil jam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis.

PL 2, 103B

何ものも神の御旨なしには起こらない、と明確に規定するだけで十分である。しかし、この主張のために直ちに他の論究へ場所を譲ることはしない。目下の論点から逸れないようにするためである。もし誰かがこう答えるなら、「それなら、悪も神から、罪も神から出ることになる。悪魔にはもはや何の責もなく、我々自身にも何の責もない」と。

De Fuga in Persecutione 1.7

7

De persecutione nunc quaeritur. Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate, respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum ejus sive reprobationem.

PL 2, 103B

いま問われているのは迫害についてである。これについて、さしあたり私はこう言おう——何ものも神の御旨なしには起こらない、と。迫害はまず何よりも神にふさわしいものであり、いわば言うなれば必然的なものでもあると見てのことである。すなわち、神の僕たちが試されて是とされるため、あるいは否とされるためである。

De Fuga in Persecutione 1.8

8

Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique Dominus examinavit? Hoc omne judicium est persecutio per quam quis aut probatus aut reprobatus judicatur. Porro judicium soli Deo competit.

PL 2, 103B

迫害の帰結とは何であろうか。信仰が試されて是とされるか否とされるかということ以外に、いったいどんな結果があろうか。主はまさにこれによって御自身の僕たちを吟味されたのである。迫害とは、それによって人が試されて是とされるか否とされるかと裁かれる、まさに裁きそのものである。しかも裁きは神のみに属する。

De Fuga in Persecutione 1.9

9

Haec pala illa, quae et nunc Dominicam aream purgat, Ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans, frumentum martyrum et paleas negatorum. Haec enim, scalae quas somniat Jacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes.

PL 2, 103C

これこそかの箕である。今もなお主の麦打ち場、すなわち教会を清め、信徒たちの入り混じった山を吹き分けて、殉教者という麦と、否認者という籾殻とに分ける。この迫害はまた、ヤコブが夢に見たかの梯子でもあり、ある者たちには上方への昇りを、ある者たちには下方への降りを示す。

De Fuga in Persecutione 1.10

10

Sic et agonem intelligi capit persecutionem. A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur?

PL 2, 103C

かくして迫害は競技としても理解されうる。競技はいったい誰によって布告されるのか。冠と褒賞を差し出す者によってでなくて、誰によろうか。

De Fuga in Persecutione 1.11

11

Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet, vel maxime illos qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati, revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia (Ephes, VI, 12) nequitiae.

PL 2, 103C

お前は黙示録の中に、この競技の布告を読むことができる。そこには、どんな褒賞をもって勝利へと招くかが記されており、とりわけ迫害において実際に勝ち抜いた者たち、すなわち肉と血に対してではなく、まさに「もろもろの悪の霊的な勢力」(エフェソ6:12)に対して戦い抜いた者たちを、である。

De Fuga in Persecutione 1.12

12

Ita agnosces ad eumdem agonothetam pertinere certaminis arbitrium, qui invitat ad praemium. Totum quod agitur in persecutione, gloria Dei est probantis et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad gloriam Dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet.

PL 2, 104A

かくしてお前は、褒賞へと招く同じ競技の主催者にこそ、闘いの裁定も属することを知るだろう。迫害において行われることのすべては、是とし否とする者、冠を授け、また取り上げる者としての神の栄光である。そして神の栄光に属することは、当然、神の御旨から起こるのである。

De Fuga in Persecutione 1.13

13

Sed quando Deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi in tempore persecutionis? Tunc Ecclesia in attonito est; tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in jejuniis et stationibus, et orationibus, et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate.

PL 2, 104A

しかし、神がより深く信じられるのは、より深く恐れられる時、すなわち迫害の時をおいてほかにあろうか。その時教会は驚愕のうちにあり、信仰は臨戦の構えにあって、断食と断食の勤めと祈りと謙遜において、互いへの心遣いと愛において、聖性と節制において、いっそう配慮深く、規律正しくなる。

De Fuga in Persecutione 1.14

14

Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae meliores efficit Dei servos.

PL 2, 104A

その時には、恐れと希望のほかに心を向ける余地がないからである。かくして、まさにこのことからも我々に示される。神の僕たちをより善き者にするそのものを、悪魔に帰することはできないのだ、と。